Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
'At ille nescio qui, qui in scholis nominari
solet, mille et octingenta[*]octoginta M (cf. Plin. nat. 7, 85) stadia quod abesset videbat.' Quaedam volucres longius; responderem igitur
audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse
contentum. dicit[*]dicet dett. Asc.
me acrius videre quam illos[*]illos dett. Ven. ullos AVB2 -us B1
pisces
fortasse, qui neque videntur a nobis (et nunc quidem
sub oculis sunt) neque ipsi nos suspicere possunt;
ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur.
'At amplius non desideramus.' Quid talpam num desiderare lumen putas? Neque tam[*]tamen AV1B quererer[*]quererer Ald. quereretur V2B2 quaer- AV1B1
cum deo
quod parum longe quam quod falsum viderem.[*]viderem Ald. -ret AVB videsne navem illam: stare nobis videtur; at iis qui
in nave sunt moveri haec villa. quaere rationem cur
p.67
ita videatur; quam ut maxime inveneris,[*]inueniris A1V1B1
quod haut
scio an non possis, non tu verum testem[*]tu te Lb.; te testem Dav.
habere, sed
eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.
26
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quid ego de nave; vidi enim a te remum contemni: maiora fortasse quaeris. Quid potest[*]potest esse V2
sole maius,
quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram:[*]cf. Lact. inst. 3, 23, 12 quantulus nobis
videtur; mihi quidem quasi pedalis; Epicurus[*]Epic. ad Pythoclem Diog. L. 10, 91 autem
posse putat[*]putat Asc.
2 -ant AVB etiam minorem esse eum quam videatur,
sed non multo; ne maiorem quidem multo putat esse,
vel tantum esse quantus videatur, ut oculi aut nihil
mentiantur tamen aut non multum — mentiantur[*]tamen A
1B1
del. A2B2 (tamen ... mentiantur om. V1; aut non multum aut nihil mentiantur V2)
tamen: ubi igitur illud est 'semel'?[*]add. Pl. 'si semel Pl., cf. p. 65, 24 s.
— sed ab hoc
credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne[*]qui ne A2VBA1 quin ne Ha.
nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari
quidem possit, tamen nobis stare videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed ut
minuam controversiam, videte quaeso quam in parvo[*]paruulis A2V1B
lis sit.[*]sit Dav. sitis AVB Quattuor sunt capita quae concludant nihil
esse quod nosci[*]cognosci Lbm.
percipi conprehendi possit, de quo
haec tota quaestio est. e quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi,
tertium inter quae visa nihil intersit fieri non posse
ut eorum alia percipi possint alia non possint, quartum
nullum esse visum verum a sensu profectum cui non
adpositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit
quodque percipi non possit. horum quattuor capitum
secundum et tertium omnes concedunt; primum Epicurus non dat, vos, quibuscum res est, id quoque
p.68
conceditis; omnis[*]omnes A1V1B1
pugna de quarto est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Qui igitur
P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre
putabat, incidebat in eius modi visum quod percipi
non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a
falso; qua distinctione sublata quam haberet in[*]in m. A2B2
A1
C.[*]C. om. VB2
Cotta,
qui bis cum[*]cum P.
dett. Dav.
Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi
notam quae falsa esse non possit?[*]posset dett. Dav.
negas[*]cf. p. 53, 23 tantam similitudinem in rerum natura esse; pugnas omnino,
sed cum adversario facili. ne sit sane: videri certe
potest; fallet igitur sensum. et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit; sublato enim iudicio
illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem videris
qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis qua
dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri,
quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri
qui non sit, quoniam aliquid videtur esse quod non
est? Omnia[*]cf. p. 51, 25. 53, 23 dicis sui generis esse, nihil esse idem
quod sit aliud. Stoicumst id[*]Stoicum est id Lb. stoicum sedem A1V1B1 -sed est A2V2B2 -est F2
quidem nec admodum
credibile, nullum esse pilum omnibus rebus talem
qualis[*]quales A1V1 -le B1
sit pilus alius, nullum granum. haec refelli
possunt, sed pugnare nolo; ad id enim quod agitur
nihil interest omnibusne partibus visa re nihil differat
an internosci non possit etiam si differat. Sed si hominum similitudo tanta esse non potest,[*]potes A1B1
ne signorum
quidem? dic mihi: Lysippus eodem aere eadem temperatione, eodem caelo aqua ceteris omnibus centum[*]centum Ald. certum AVB
Alexandrus[*]alexandrum A2B -driis V2 -dros Ald.
eiusdem modi facere non posset? qua
igitur notione discereres?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.