Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Negas sine deo
posse quicquam: ecce tibi e transverso Lampsacenus
Strato, qui det isti deo inmunitatem — magni quidem
muneris; sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos —: negat
p.88
opera deorum se uti ad fabricandum mundum, quaecumque sint docet omnia effecta esse natura, nec ut
ille qui[*]qui ex
Reid
asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat[*]nec ut ... unc. corpusculis ... dicat Non. p. 189 (uncinatum). cf. p. 3, 10
interiecto inani: somnia censet haec esse Democriti non docentis sed optantis, ipse autem singulas mundi partes persequens quidquid aut sit aut fiat naturalibus fieri aut factum esse
docet ponderibus et motibus. ne ille et deum opere
magno liberat et me timore. quis enim potest, cum
existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen[*]nomen B1
horrere et si quid adversi acciderit, quod
cui non accidit,[*]non acciderit A1 non accedit B1
extimescere ne id iure evenerit? nee
Stratoni tamen adsentior nec vero tibi; modo hoc modo
illud probabilius videtur.
39
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Latent ista omnia Luculle
crassis occultata et circumfusa tenebris,[*]latent i. o. Varro magnis (magis codd.) obscurata et c. tenebris Mart. Cap. 5, 517
[*]crassis ... tenebris poetae?
ut nulla acies
humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum,
terram intrare possit. Corpora nostra non novimus,
qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat
ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea
nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt
empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta[*]detecta dett. Rom. deiecta AB mutentur. sed ecquid[*]ecquid Ven. haec quid AB nos eodem modo
rerum naturas persecare aperire dividere possumus,
ut videamus terra penitusne defixa sit[*]sit A2N sint A
1B et quasi radicibus suis haereat an media pendeat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Habitari ait
Xenophanes in luna, eamque[*]cf. Lact. inst. 3, 23, 12
[*]immo Anaxagoras esse terram multarum
urbium et montium: portenta videntur; sed tamen nec
ille qui dixit iurare posset ita se rem habere, neque
p.89
ego non ita. Vos
[*]add. Dav. ex Non.
enim[*]del. Dav. cf. Non. an autem?
etiam dicitis esse e regione nobis, e[*]e in Ha. cum Non.
contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia,[*]nec ego non ita. vos etiam ... nobis in c. ... stent ad contra vestigia Non. p. 102 (e regione). cf. Lact. inst. 3, 24, 1 epit. 34, 2 aug. civ. 16, 9 (a contraria parte terrae) Isid. orig. 9, 2, 133 Serv. georg. 1, 235
quos ἀντίποδας vocatis: cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor
quam is qui cum audiunt desipere vos[*]eis dett. Rom. Ven. eos ANB2 uis B
1
arbitrantur?
Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus,[*]theophrastum A1B1
caelum solem
lunam stellas supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri; quae[*]quae F2N qua AB
cum circum axem se summa celeritate convertat et
torqueat, eadem[*]uel (lZZZ eadem B
1
effici omnia quasi stante terra caelum
moveretur. atque[*]Plato Tim. 40 B hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid
tu Epicure, loquere: putas solem esse tantulum?
'Egone? nobis[*]nobis Faber uobis AB uos N ne bis Lb.
tantulum, reapse vel paulo maiorem quam videtur aut minorem vel
Pl. cf. Epic. ad Pythoclem Diog. L. 10, 91
quidem ** tantum'. Et vos ab illo inridemini et ipsi ilium vicissim eluditis. liber igitur
a tali inrisione Socrates, liber Aristo Chius qui nihil
istorum sciri putat posse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed redeo ad animum et
corpus. satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit quae venarum? tenemusne quid sit
animus ubi sit, denique sitne an ut[*]an Lb. aut AB Dicaearcho[*]dicearcho A2NB2 dicet archo B1 diceet - A
1
visum
est ne sit quidem ullus; si est, trisne partes habeat
ut Platoni placuit, rationis[*]Plat. r. p. 4, 436 A ss. irae cupiditatis, an simplex unusque sit; si simplex, utrum sit ignis an anima
an sanguis an ut Xenocrates numerus[*]numerus Bentl. mens AB merus numerus
Pl.
nullo oorpore,
quod intellegi quale sit vix potest; et quidquid est,
p.90
mortale sit an aeternum, nam utramque in partem[*]utramque in partem dett. HStephanus in Sexti hypotyp. 1, 8 utraque in parte AB
multa dicuntur. horum aliquid vestro sapienti certum
videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit
occurrit; ita sunt in plerisque[*]exinplerisque B1 imp- A1
contrariarum rationum
paria momenta.
40
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sin agis verecundius et me accusas
25non quod tuis rationibus non adsentiar sed quod nullis, vincam animum cuique adsentiar deligam - quem
potissimum, quem?[*]quemnam? Reid
Democritum; semper enim ut scitis studiosus nobilitatis fui. urgebor iam omnium vestrum convicio: 'tune aut inane quicquam putes[*]putas B esse,
cum ita conpleta et conferta sint omnia, ut et[*]ut et dett. Rom. et AB ut F2N quod
movebitur corpus
[*]add. Lb.ei aliquid e numero vicinorumPl. ** corporum cedat et qua quidque[*]quodque Lb.
cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas,
e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum,
aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram; et, cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra dextra sinistra ante
post alios dissimiles alios eiusdem modi mundos esse;
et ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus[*]et ut nos nunc sedemus ad Lucrinum pisciculosque exultantes videamus Non. p. 65 (exultare; libro III adscriptum)
sic innumerabiles paribus in locis esse isdem[*]eiusdem A
1NB1
nominibus honoribus rebus gestis ingeniis formis aetatibus isdem de rebus disputantes; et, si nunc aut si
etiam dormientes aliquid animo videre videamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus inrumpere. tu vero ista ne asciveris neve fueris commenticiis rebus adsensus; nihil sentire est melius quam
tam prava sentire.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.