Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Non ergo id agitur ut aliquid adsensu meo comprobem, sed [*]add. Pl.sed tu, quod Kay. quae tu, vide Mdv. ut eadem quae tu
p.91
vide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur. nec enim divinationem quam probatis ullam esse arbitror, fatumque illud esse[*]esse del. Chr. quo omnia contineri dicitis contemno; ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo. Atque[*]deum dicitis corporeum; atque vel aliquid simile Reitz. haud scio an ita sit;
41
sed cur rapior in invidiam? licetne per vos nescire quod nescio, an Stoicis ipsis inter se disceptare, cum is non[*]nobis non Reid licebit? Zenoni et reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente praeditus qua omnia regantur; Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat: ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus. Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri videtur admonens ut crebro faciam mentionem sui) — vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis; ego me, quasi malis architectis,[*]mali architecti Dav. in malis architectis Pl. mensurae vestrae nego credere:[*]decempeda hinc (hic A hinc ēnī sic N) me q. m. a. m. u. n. hoc (hoc om. A1) permensi r. (fertis Ap) ergo credere ANB. constituit haec sicut supra scripta sunt Ha. ducibus man. Mdv. Herm. dubium est uter nostrum sit, leviter ut dicam, verecundior?[*]inverecundior CMorgenstern de litt. humanioribus (1800) 53 n.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nec tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae: erigimur, altiores[*]altiores dett. Dav. latiores AB el- N fieri videmur, humana despicimus[*]dispicimus B1 A1sed disp et mus certa cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua et minima contemnimus. indagatio ipsa rerum cum maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem; si vero aliquid occurrit[*]occurrit N -ret AB quod veri simile vi-
p.92
deatur, humanissima[*]humanissima A 1NB inman- A3 conpletur animus voluptate. quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed vester ut adsentiatur credat adfirmet, noster ut vereatur temere opinari praeclareque agi secum putet si in eius modi rebus veri simile quod sit invenerit.
Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem; et[*]sed Ald. paulum ante dicendum est. Non mihi videntur considerare cum[*]se cum Lb. physici[*]physica Ald. ista[*]istam A1B1 valde adfirmant earum etiam rerum auctoritatem si[*]se Dav. quae inlustriores videantur amittere. non enim magis adsentiuntur nec adprobant[*]assentientur neque approbabunt Ern. lucere nunc quam[*]nunc quam Ald. nusquam AB cum cornix cecinerit tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud si erunt mensi sex pedum esse, quam solem, quem metiri[*]mentiri A 1NB1 non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. ex[*]cf. p. 67, 6 quo illa conclusio nascitur: 'si sol quantus sit percipi non potest; qui ceteras res eodem modo quo [*]add. A3F2 magnitudinem solis adprobat is eas res non percipit; magnitude autem solis percipi non potest; qui igitur id adprobat quasi percipiat, nullam rem percipit'. respondebunt[*]respondebunt Pl. -runt A1NB1 -rint A2B2 posse percipi quantus sol sit: non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi conprehendique dicant. nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve conprendi, quoniam omnium rerum una est definitio conprehendendi.
42
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed quod coeperam: quid habemus in rebus bonis et malis explorati?[*]explorati A3N exploti A1B nempe fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur. qua de re est igitur inter summos viros maior dissensio? Et omitto illa quae relicta iam videntur, Erillum qui in cognitione et scientia summum bonum ponit; qui cum
p.93
Zenonis auditor esset vides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit nobilis disciplina, cuius ut scriptum video princeps Xenophanes quem modo nominavi, deinde[*]cf. p. 88, 26 eum secuti Parmenides et Zeno (** itaque ab is Eleatici[*]Eleatae amboPl. [*]Eleatici Vict. var. lect. 10, 17 eretriaci AB philosophy nominabantur[*]nominabantur A2NB -nantur A1 ), post Euclides Socratis discipulus Megareus, a quo idem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant quod esset unum et simile et idem semper;[*]cf. lact. inst. 3, 12, 9 Euclides qui fuit Megaricorum conditor disciplinae — — id esse dixit summum bonum quod simile sit et idem semper hi quoque multa a Platone. a Menedemo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellate, quorum omne bonum in mente positum et mentis[*]et mentis F2 ementis A2NBA1 acie qua verum cerneretur, Erilli[*]Herilli Mdv. ulli AB similia, sed opinor explicata uberius et ornatius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hos si contemnimus et iam abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus: Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor re probavit ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem nec malum nisi quod virtuti[*]virtutis B esset contrarium; in mediis ea momenta quae Zeno voluit nulla esse censuit. huic summum bonum est in is rebus neutram in partem moveri, quae ἀδιαφορία ab ipso dicitur. Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae ἀπάθεια [*]ἀπάθειαAsc.2 apati AB nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus, haec videamus, quae[*]haec nunc vid. quae Lb. nunc del. Ha. nunc remanent et quae Pl. nunc diu multumque defensa sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.