Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Verum quoniam non solum nauta significat sed
etiam favonius ipse insusurrat navigandi nobis Luculle
tempus esse, et quoniam satis multa dixi, sit[*]sit A
1NB1
est A2B2
mihi
perorandum. posthac tamen cum haec tamen[*] del. A2NB2 iterum Pl.
quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum virorum disseramus de
[*] add. F2N obscuritate naturae, deque errore
p.102
tot philosophorum qui de in[*] del. B2
bonis contrariisque rebus
tanto opere discrepant ut, cum plus uno verum esse
non possit, iacere necesse sit tot tam nobiles disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas, ipsi
contra se Stoici texuerunt.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Lucullus 'Non moleste' inquit 'fero nos haec
contulisse. saepius enim congredientes nos, et maxume
in Tusculanis nostris, si quae videbuntur requiremus.'
'Optume' inquam, 'sed quid Catulus sentit, quid Hortensius?'
Tum Catulus 'Egone' inquit, 'ad patris revolvor sententiam, quam quidem ille Carneadeam esse dicebat,
ut percipi nihil putem posse, adsensurum autem non
percepto id est opinaturum sapientem existumem, sed
ita ut intellegat se[*]intelligat se N -gentes A1B1 -gentis A2B2
opinari sciatque nihil esse quod
conprehendi et percipi possit. †per epochen illam omnium rerum conprobans†[*]per AB quare Man. nec Turn. advers. 16, 18; per ep. enim illam Lb. perspicuitatem igitur contemnens nec epochen Pl. epochen Rom. -em AB
[*]probans A1 non pr- Mdv. inpr- Dav.
illi alteri sententiae, nihil
esse quod percipi possit, vehementer adsentior.'
'Habeo' inquam 'sententiam tuam nec eam admodum
aspernor. sed tibi quid[*]quid tibi B tandem videtur Hortensi?'
Tum ille ridens[*]redens B1
'Tollendum'.
'Teneo te' inquam; 'nam ista Academia est propria
sententia'.
Ita sermone confecto Catulus remansit, nos ad naviculas nostras descendimus.