Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. Aliud iudicium Protagorae est qui putet[*]putat B2 id cuique verum esse quod cuique videatur, aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iudicii, aliud Epicuri qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit; Plato autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abaductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis[*]cogitationi B1 cognitionis A1N ipsius et mentis esse voluit.[*]uolunt A1B
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
num quid horum probat noster Antiochus? ille vero ne maiorum quidem suorum. ubi enim et[*]om. Ven. aut N Xenocraten sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius ni-
p.100
hil politius;
47
a Chrysippo pedem nusquam.[*]nusquam dett. Dav. numquam AB Qui[*]auid Ald. ergo Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?) aut cur cogimur eos sequi qui inter se dissident? In hoc ipso quod in elementis[*]inclementis A1B1 dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio est: aliter Diodoro,[*]dioro A1B aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet; quid duo vel principes dialecticorum[*]dialecti eorum A1B1 Antipater et Archidemus spinosissimi[*]spinosissimi Herm. opinosissimi A2 -sisimi A1 -sissimihi b opiniosissimi N homines nonne multis in rebus dissentiunt?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quid me igitur Luculle in invidiam[*]in invidiam A2NB2 iniuideam A1 inuidiam Bp -deam Bc et tamquam[*]cf. p. 32, 32 ss. 57, 30 in contionem vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi tabernas iubes? quo[*]cf. p. 43, 2 enim spectat illud cum artificia tolli quereris a nobis nisi ut opifices concitentur; qui si undique omnes convenerint facile contra vos incitabuntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnes qui in contione[*]contione Rom. contentione A -tempt- B stabunt exules servos insanos esse dicatis. deinde ad illa veniam, quae iam non ad multitudinem sed ad vosmet ipsos qui adestis pertinent. negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire quicquam. 'Quo modo?' inquies; 'nos enim defendimus etiam insipientem multa conprendere'.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
At scire negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. et hoc quidem Zeno gestu[*]gestum A1B1 conficiebat. nam cum extensis digitis adversam manum ostenderat, 'visum' inquiebat 'huius modi est'; dein cum paulum digitos contraxerat,[*]contraxerat dett. Vict. contexerat A constrinxerat N conxerat B 'adsensus huius modi'; tum cum plane conpresserat pugnumque fecerat, conprensionem illam esse dicebat, qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non
p.101
fuerat, κατάλημψιν imposuit; cum autem laevam manum admoverat[*]aduerat A1B1 et ilium pugnum arte vehementerque conpresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem[*]cum potest A 1B1 nisi sapientem esse neminem. sed qui sapiens sit aut[*]sapientes haut A1 -aut B1 fuerit ne ipsi quidem solent dicere. ita tu nunc Catule lucere nescis, nec tu Hortensi in tua villa nos esse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen nimis eleganter;[*]eliganter A1B illa[*]illa p. 100, 17 ss. subtilius. Sed quo modo tu si conprendi[*] cf. p. 43, 2 ss. nihil posset artificia concidere dicebas nec mihi[*] cf. p. 38, 16 ss. dabas id quod probabile esset satis magnam vim habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse. an pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia? quod si eos docuisset aliquis quam vim habere diceretur scientia, desinerent irasci; ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos quod nusquam[*]numquam A1 esset, quod autem satis esset ipsis relinquere. Quam rationem maiorum etiam conprobat diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret, quod inscientia multa versaretur in vita; tum qui testimonium diceret ut arbitrari se diceret etiam quod ipse vidisset, quaeque[*]quaeque N quaque AB iurati iudices cognovissent ut ea non aut esse aut non esse [*] add. Pl. facta sed ut videri pronuntiarentur.
48