Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
haec tibi
Luculle, si es adsensus Antiocho familiari tuo, tam
sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo
tantum quantum videbitur.
45
Legi apud Clitomachum,
cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et[*]et del. Bai.
M. Marcello cos. praetor esset, eum[*]essetecum A
1
B
1
qui cum avo tuo
Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat
ipsius historia scripta Graece, iocantem[*]iudicantem B dixisse Carneadi: 'ego tibi Carneade praetor esse non video,
quia sapiens non sum, nec haec urbs nec in ea civitas?'; turn ille: 'huic Stoico non videris'.[*]an 'huic' (Stoico) 'non v.' Aristoteles
aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non
dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs
et eam civitas incoleret; sed ille noster est plane ut
supra dixi Stoicus perpauca balbutiens.[*]plane ... dixi (dic L
1 dictus B
A) ... balbutiens Non. p. 80 (balbuttire)
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vos[*]cf. p. 94, 22 autem
mihi verenti[*]verenti Chr. ueremi B1 ueremni an uerenini A
1 ueremini A2NB2
ne labar ad opinionem[*]opinationem Bentl.
et aliquid adsciscam et conprobem incognitum, quod minime vultis, quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus
tris[*]tris F2N ty A tis B solas esse sententias quae[*]quae F2 qua AB defendi possint de finibus[*]finibus F2M2 finitis AB fine Reid
bonorum; circumcidit et amputat multitudinem.
aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut
utrumque.[*]add. A3N nam qui summum bonum dicant id esse,
si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen vo-
p.98
luptatis fugere sed in vicinitate versari; quod facere
eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent,
nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae
commoda adiungerent. ita tris relinquit sententias quas
putet[*]putat Bp
probabiliter posse defendi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sit sane ita — quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor nec quicquam habeo adhuc
probabilius. verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur; labor eo[*]labor eo Gr. labore A1B1 -ro A2B2
ut adsentiar Epicuro aut Aristippo: revocat virtus vel potius
reprendit manu, pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. possum esse medius, ut, quoniam
Aristippus quasi animum nullum habeamus corpus
solum tuetur, Zeno quasi corporis simus expertes animum solum conplectitur, ut Calliphontem sequar —
cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat ut eam probare etiam videretur; quamquam
Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur — sed si eum[*]si eum Pl. sicut A
1B1 si A2NB2
ipsum
finem velim sequi, nonne ipsa severitas[*]veritas dett. Ven.
et gravitas[*]gravitas Pl. grauis ANB2
B1
et recta ratio mihi obversetur: 'tune,[*]tune Reid (tun' Gul.) tum AB tu Ven.
2
cum honestas in
voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis?'
46
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Unum igitur par quod depugnet relicum est, voluptas
cum honestate; de quo Chrysippo sunt,[*]chrypsippo sunt A1 chrisippu sunt N1 chrysippusiuiit B
1 chrysippo fuit A2B2 chrisippi sunt N2
quantum ego
sentio, non **[*]pauca acute disputata estque inter illasPl. magna contentio. alteram si sequare,
multa ruunt et maxime[*]mame A1B1
communitas cum hominum
genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita; nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur,
ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque vir-
p.99
tutis. audi contra illos[*]illos Epicureos
qui nomen honestatis a se ne
intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit
in volgus id honestum velimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc
regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui
aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur
habiturum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nihil igitur me putatis,[*]putas Goer.
haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri? tam moveor quam
tu Luculle, nec me minus hominem quam te
[*]add. F2N putaveris; tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis[*]asciscis N adscriscis A2B1 adquiescis A2B2
adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse[*]fuisse om. dett. Ha. esse Dur.
vis
deque[*]dequeo A1 -quoeo NB1
eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes,
ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim[*]cui sic ads. sim ut
Pl.
non adsentiar saepe falso,[*]falso dettl. Crat. -so an -se A -s(a)e NB quoniam vera a falsis nullo
visi[*]visi Pl. insin A1B1
del. A2NB2
discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista
dialecticae nulla sint.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.