Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
qui enim possum non cupere verum
invenire, cum gaudeam si simile veri quid invenerim?[*]inuenirim A1B
sed ut hoc pulcherrimum esse iudico,[*]iudico Ern. -cem AVB vera videre,
p.59
sic pro veris probare falsa turpissimum est. Nec
tamen ego is sum qui nihil umquam falsi adprobem
qui numquam adsentiar qui nihil opiner; sed quaerimus de sapiente. ego vero ipse et magnus quidam[*]quidam man. -dem AVB
sum opinator (non enim sum sapiens) et meas cogitationes sic dirigo,[*]derigo Mue.
non ad illam parvulam Cynosuram,[*]cynosyram AV1 cin- B2 icn- vel ycn- B1
qua 'fidunt duce nocturna Phoenices in alto',[*]Cic. Arat. frg. 7 (nat. deor. 2, 106) ut ait
Aratus, eoque directius[*]derectius Mue.
gubernant quod earn tenent
quae 'cursu interiore brevi convertitur orbe'[*]Arat. ut v. 13 — sed[*]sed ad A2B2
Helicen et clarissimos Septentriones id est rationes
has latiore[*]latiores Reid
specie non ad tenue limatas;[*]elimatas A2B2
eo fit ut
errem et vager latius. Sed non de me, ut dixi, sed[*]dixissed A1 -et B1
de sapiente quaeritur.[*]Aug. c. Acad. 3, 14, 31 clamat Cicero se ipsum maguum esse opinatorem sed des sapiente se quaerere visa enim ista cum acriter
mentem sensumve pepulerunt accipio iisque interdum
etiam adsentior. nec percipio tamen: nihil enim arbitror posse percipi. non sum sapiens; itaque visis
cedo nec possum resistere. sapientis autem hanc
censet Arcesilas vim esse maximam Zenoni adsentiens,
cavere ne capiatur, ne fallatur videre; nihil est enim
ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore levitate temeritate diiunctius. Quid
quid[*]del. A2B2
igitur loquar de firmitate sapientis? quem quidem nihil opinari tu quoque Luculle concedis. quod
quoniam a te probatur, ut praepostere tecum agam
iam[*]iam enim A2B iam del. V2
(mox referam me ad ordinem), haec primum
conclusio quam habeat vim considera:
21
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'si ulli rei
sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur; numquam autem opinabitur; nulli igitur rei
adsentietur'.[*]cf. Sext. math. 7, 157 hanc conclusionem Arcesilas probabat;
p.60
confirmabat enim et primum et secundum. Carneades non numquam secundum illud dabat, adsentiri
aliquando; ita sequebatur[*]ita sequebatur Man. id adsequeb- AVB2 id adseb- B1
etiam opinari, quod tu non
vis, et recte ut mihi videris. sed illud primum, sapientem si adsensurus esset etiam opinaturum, falsum esse
Stoici[*]esse Stoici Non. esset st- A1 esse et st- A2VB2 esset est- B
1
dicunt et eorum adstipulator Antiochus;[*]falsum ... Antiochus Non. p. 69 (adstipulari) posse
enim eum falsa a veris et quae non possint percipi
ab iis quae possint distinguere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nobis autem primum
etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo
adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica. quam
ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius
omnis adsensio, ne praecipitet si temere processerit.
ita enim finitima sunt falsa veris eaque quake percipi
non possunt iis quae possunt
[*]add. Lb. (si modo ea sunt
quaedam; iam enim videbimus), ut tam[*]tam V2 tamen AV1B in praecipitem
locum non debeat se sapiens committere. Sin autem
omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero
et quod tu mihi das accepero, sapientem nihil opinari,
effectum illud erit, sapientem adsensus omnes cohibiturum, ut videndum tibi sit idne malis an aliquid
opinaturum esse sapientem. 'Neutrum' inquies 'illorum' nitamur[*]del. A2B2
. Nitamur igitur nihil posse percipi;
etenim de eo omnis est controversia.
22
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa quae
a me defenduntur et didicit apud Philonem tam diu
ut constaret[*]constet Pl.
diutius didicisse neminem, et scripsit de
iis rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit
in senectute quam antea defensitaverat. quamvis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia[*]inconstanta AB levatur
auctoritas. quis quam[*]del. Lb.
enim iste dies inluxerit quaero,
p.61
qui illi ostenderit eam quam quam[*]del. A2V2B2
multos annos
esse negitavisset veri et falsi notam. excogitavit aliquid? eadem dicit quae Stoici. paenituit illa sensisse? cur non se transtulit ad alios, et maxime ad
Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. quid
eum Mnesarchi[*]Mnesarchi dett. Rom. innesarchi B1 -ci V1 inesarci A1 -chi A2 nesarci V2
paenitebat, quid Dardani; qui erant
Athenis tum principes Stoicorum. numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se
audirent habere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Unde autem subito vetus Academia
revocata est? nominis dignitatem videtur, cum a re
ipsa descisceret, retinere voluisse. quod erant qui
illum[*]cf. Plut. Cic. 4,2 Aug. c. Acad. 2,7,15 gloriae causa facere dicerent,[*]facere dicerent Camer. facerent AB fecerunt V sperare etiam fore
ut i qui se sequerentur Antiochii[*]Antiochii Ald. (-ei Asc.) -chi AVB vocarentur; mihi
autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. etenim de ceteris sunt
inter illos non nulla communia; haec Academicorum
est una sententia quam reliquorum philosophorum
nemo probet. itaque cessit, et ut ii qui sub novis[*]novis Fab. nubes AVB solem
non ferunt item ille cum aestuaret veterum ut maenianorum sic Academicorum umbram secutus est.[*]interim ille ... A. viam s. e. Non. p. 65 (maeniana)
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.