Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post multo etiam adseverantius, in Syria cum esset mecum paulo ante quam est mortuus. Sed iam confirmata causa te hominem amicissimum' (me autem appellabat) 'et aliquot annis minorem natu non dubitabo monere. Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque[*]in exitu Hortensi dialogi nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere[*]sequare B 1 quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat adprobatione omni, orbat sensibus?[*]omnibus V2 et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis sive deus aliquis sive na-
p.57
tura ademerat[*]adimerat A1V1 adhim- B1 sive eius loci quem incolebant situs, ignes tamen aderant quorum illis uti lumine licebat: isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum[*]addespiciendum V1 ades- A1B1 adas- A2B2 reliquerunt; quos si sequamur iis vinclis simus astricti ut nos commovere nequeamus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem[*]adsessione V1 ass- B 2 -nem V2 adsedsione B1; ads. ... actionem (rationem A2) Om. A1 rerum sustulerunt; quod non modo recte fieri sed omnino fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. an tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te conperisse (quod mihi quoque licebat qui ex te illa cognoveram),[*]cf. Catil. 1, 10 Att. 1, 14, 5 epist. 5, 5, 2 negabis esse rem ullam quae cognosci conprendi percipi possit? vide quaeso etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quae cum dixisset ille, finem fecit. Hortensius autem vehementer admirans (quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret: nec mirum; nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius) me quoque, iocansne an ita sentiens (non enim satis intellegebam), coepit hortari ut sententia desisterem.
Tum mihi Catulus 'Si te' inquit 'Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter accurate copiose, taceo neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam mutes deterrendum puto. illud vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare. tantum enim te non[*]del. Ald. modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione[*]contentione B quaereret
p.58
qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te conperisse dixisses. hoc quaeso cave ne te terreat. de causa autem ipsa malim[*]ipsam A1V1B1 quidem[*]equidem Lbm. te ab hoc dissentire; sin cesseris, non magnopere mirabor: memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia sensisset, simul ac visum sit sententia destitisse.'
20
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri. tum ego non minus conmotus quam soleo in causis maioribus huius[*]ab huius Reid. modi quadam oratione sum exorsus.
'Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut docti hominis[*]homines V1B1 et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere[*]responderi dett. Dav. posse diffiderem; auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non, minorem tuam. adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me adplicavi, non modo stultitiam meam sed etiam mores et naturam[*]natura AVB condemnandam puto. nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego[*]ego Ven. 2 ergo AVB de omni statu consilioque totius vitae aut certare cu'm aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim? itaque[*]velim itaque dett. Rom. itaque uelim AVB nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod cum de re publica disceptatur fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire quae dicerem.