Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
cui non adsentior potius †quare fallar† potest[*]potius AVB 2 B1; quale fallor B; potiusque refellam A2 -refello V2; potest AV1B propter V2. potius quam re fallar minime perspicua; inde autem quod efficis id ipsum redarguere atque refellere potest Pl. id quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum singulas proprietates esse. fac enim antiquos[*]antiquo A1V1 -ico B1 illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse? 'non cognoscebantur foris': at[*]at1] ad B1 a A1V1 domi; 'non ab alienis': at a suis. an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine 20 adhibita tam facile internosceremus ut ne minimum[*]uti ne minimum dett. Ald. uti minimum A2B2 ne minimum V2 nimium A 1V1B1 quidem similes viderentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hic pugnes licet, non repugnabo, quin etiam concedam ilium ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes[*]similises B1 -lis esse B2 -les esse A2 occurrant quas non habeat[*]habeant A1V1B1 dinotatas, retenturum adsensun nec umquam ulli viso adsensurum nisi quod tale fuerit quale falsum esse non possit. sed et ad[*]et ad V2 et V1 ad A2BA1 ceteras res habet quandam artem qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus
p.55
est: ut mater geminos. internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces si adsueveris. videsne ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo: tamen hoc accepimus, Deli fuisse complures salvis rebus illis, qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent; ii cum ovum inspexerant quae id gallina peperisset dicere solebant.[*]qui ... solerent (idem add. BA) libro II cum ovum ... quae (id om.) ... solebant Non. p. 117 (gallinas). cf. Plain. nat. 10, 155
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Neque id est[*]id est B2 idem AVB1 contra vos;[*]nos F nam vobis[*]nobis dett. Rom. Ven. satis esset[*]esset vel esse posset Pl. est ex A1V1B1 est A2V2B2 (ouo V1) ova illa non internoscere; nihilo[*]nihilo Lb. nihil AVB enim magis adsentirer[*]adsentirer Pl. -rep AB2 -rep V1 -rep B1 -ri potest V2 hoc illud esse quam si inter illa omnino nihil interesset.[*]interesse A1V1B1 habeo enim regulam, ut talia visa vera iudicem qualia falsa esse non possint; ab hac mihi non licet transversum ut aiunt digitum discedere, ne confundam[*]necfundam B1 nec conf- V1 non conf- A1 omnia; veri enim et falsi non modo cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit. Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis dicere, cum visa in animos[*]animis dett. Lb. -mo Mue. inprimantur, non vos id dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas[*]et quasi f. Wa. eorum. quasi vero non specie visa iudicentur; quae fidem nullam habebunt sublata veri et falsi nota.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Illud vero perabsurdum quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini. primum qui potestis non inpediri, cum a veris falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, cum sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est ἐποχὴ [*]epochei idem B -cheidem V1 -cheidae V2 cf. testim. id est adsensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si vera stunt quae de Carneade non nulli existimant. si enim percipi nihil potest,
p.56
quod utrique visum est, tollendus adsensus est; quid enim est tam futtile quam quicquam adprobare non cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse eo [*]add. Ern. (esse om., pro quo eo V p) delabi interdum ut diceret opinaturum id est[*]id est AB2 peccaturum esse sapientem.[*]idem V1B1 item V2 mihi porro non tam certum est esse aliquid quod conprendi possit, de quo[*]quo quod A1V1B1 iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari id[*]idem A1V1 item V2 est numquam adsentiri rei vel falsae vel incognitae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Restat illud quod dicunt veri inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus. volo igitur videre quid invenerint.[*]inuenerint F2 -nerit A2VB -nirit A1 'Non solemus' inquit 'ostendere'. Quae sunt tandem ista mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam vestram? 'Ut qui audient' inquit 'ratione potius quam auctoritate ducantur'. Quid si utrumque,[*]utroque dett. Dav. num peius est? Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. an in eo auctoritas nihil obest? mihi quidem videtur vel plurimum. quis enim ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade[*]carneadem A1V1B1 et copia rerum et dicendi vis fuisset?
19
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.