Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive
per vinum sive per insaniam. nam ab omnibus eius-
p.52
dem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere
debemus, abesse dicemus.[*]perspicuitatem ... dicamus non. p. 139 (mordicus) quis enim, cum sibi fingit
aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse
commovit atque ad se revocavit sentit quid intersit
inter perspicua et inania? eadem ratio est somniorum.
num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba
vicino suo ambulavisset, dixisse 'visus sum mihi cum
Galba ambulare'?[*]Enn. ann. 6 at cum somniavit ita narravit 'visus
Homerus adesse poeta',[*]Enn. frg. var. 45 idemque in Epicharmo 'nam
videbar somniare med ego[*]med ego Man. me et ego AVB memet Gul. ego memet Leo Gesch. d. röm. Lit. 1, 200 n. 7
esse mortuum'. itaque simul
ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita
habemus ut ea quae in foro gessimus.
17
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'At enim dum
videntur, eadem est in somnis species eorum quae[*]eorum quae AV eorumque B et eorum quae Lb.
vigilantes videmus.' Primum interest, sed id omittamus; illud enim dicimus, non eandem esse vim
neque integritatem dormientium et vigilantium nec
mente nec sensu. ne vinulenti quidem quae faciunt
eadem adprobatione faciunt qua sobrii: dubitant haesitant revocant se interdum iisque quae videntur inbecillius adsentiuntur, cumque edormierunt[*]edormiuerunt AV illa visa
quam levia fuerint intellegunt. quod idem contingit
insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur
sentiant atque illa dicant Alcmeonis 'sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu'.[*]Enn. scen. 34
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'At enim
ipse[*]cf. p. 50, 29 sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa
pro veris.' Et alias quidem saepe, si aut in sensibus
ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos
est. si enim inter visa ** nihil interesset,[*]add. V2; perspicus et inania n. i.? aut semper
p.53
sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt
confundere. quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium
furiosorum ebriosorum: illud adtendimus, in hoc omni
genere quam inconstanter loquamur? non enim proferremus[*]proferremus Ven. -fere- AVBc -fera- Bp
vino aut somno oppresses aut mente captos
tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui
essent aliter adfecti, turn nihil interesse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt?
(ea dico incerta quae ἄδηλα Graeci.) si enim res se
ita habeat[*]habeat Goer. fin. 1, 25 -ant AVB ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut
insano an[*]an ut
Lb.
sano, cui possit exploratum esse de sua
sanitate? quod velle efficere non mediocris insania[*]insaniae V2
est. Similitudines vero aut geminorum aut signoruni
anulis inpressorum pueriliter consectantur. quis enim
nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis
in rebus appareant. sed si satis est ad tollendam
cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non
estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur
id potius contenditis quod rerum natura non patitur,
ut non suo quidque genere[*]in suo Ha.
in gen. Lb.
sit tale quale est, nec sit[*]sit2] sic A1V1B1
in duobus aut pluribus nulla re different ulla communitas? ut †sibi[*]sibi si vis Dav.
sint et ova ovorum et apes apium
simillimae: quid pugnas igitur aut quid tibi vis in
geminis? conceditur enim similes esse, quo contentus esse potueras;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tu autem vis eosdem plane esse
non similes, quod fieri nullo modo potest.
(55)
Dein confugis ad physicos eos qui maxime in Academia inridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et
ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos, et
quidem sic quosdam inter sese[*]inter se B1 interese V1 inter se esse V2
non solum similes sed
p.54
undique perfecte et absolute ita[*]ita del. Chr.
pares ut inter eos
nihil prorsus intersit, et eo quidem mnumerabiles **[*]etiam soles lunas maria terras, singulas denique res,Pl.
itemque homines. deinde postulas ut, si mundus ita
sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro
mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat nihil
intersit. 'cur enim' inquies 'ex illis individuis, unde
omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis
et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse sed etiam sint, in
hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?'
Primum quiderm me ad Democritum vocas;
18
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.