Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Quam ob rem cum
duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra conparanda. adversantur[*]adversatur dett. Ald.
enim primum quod parum defigunt animos
et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta
luce ea circumfusa sint[*]sint Dav. sunt AVB possint agnoscere; alterum
est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere
non possunt desciscunt a veritate. oportet igitur et
ea quae pro perspicuitate responderi possunt[*]possint Mue.
in
promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum
p.50
captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Exponam igitur generatim argumenta eorum,
quoniam ipsi etiam illi[*]illa Bc
solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse quae
omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur,
eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint.
'nam cum dicatis' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo,
velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis
auspiciis extis declarentur' (haec enim aiunt probari
a[*]a om. V Stoicis, quos contra disputant) — quaerunt[*]quaerunt ergo
Reid
quonam
modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit
probabilia, quae autem plane proxume[*]aut plane aut prox. del. Dur.
ad verum
accedant[*]accedant Lb. -unt AVB efficere non possit, aut si ea quoque possit
cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur
tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit[*]inter sit Lb.
omnino.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea
declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel
dormientibus vel furiosis videntur non †inquam veri
simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non
internoscat vera illa visa sint[*]nonnumquam (A2), v. s. est Mdv., non in tellegitis quam Pl.
anne falsa, sed ut in
is nihil intersit omnino', ut si qui tremerent et
exalbescerent vel ipsi per se motu[*]motus B1
A
1
mentis aliquo vel
obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui
distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam
interesset inter
[*]add. A2
in B2
intestinum et oblatum. 'Postremo
si nulla visa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio
est; sin autem sunt, cur non etiam quae non facile
internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem[*]sapiente A1V1 -tis B1
in furore sustinere
se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio
appareat.'
16
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem
p.51
et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei
disputatio. mihi autem non idem faciundum puto sed
ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur
aut demitur: soritas hoc vocant, qui[*]quia dett. Lb.
acervum efficiunt
uno addito grano, vitiosum sane et captiosum genus.
sic enim ascenditis: 'si tale visum obiectum est a
deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut valde
veri simile; cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur, deinde ut ne internoscatur quidem, postremo
ut nihil inter hoc et illud intersit.' huc si perveneris
me tibi primum quidque concedente, meum vitium
fuerit, sin ipse tua sponte processeris, tuum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quis enim
tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum
esse si possit? quo modo autem sumis ut si quid
cui simile esse possit; sequatur ut etiam difficiliter
internosci possit, deinde ut ne internosci quidem,
postremo ut eadem sit?[*]idem sit B2
[*]eadem sint dett. Asc. an intellegitur res? et[*]et ut V2F2
A1
si lupi canibus similes,
eosdem[*]codem AV1B1
dices ad extremum? et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et
artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur
adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia
quidem videmus? nihil est enim quod e[*]quod de A2B2
suo genere
in aliud genus transferri possit; at[*]posset at A2B1 posse dat A
1V1
si efficeretur ut
inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno;