Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Quae autem sumunt ut concludant id quod volunt, ex his duo sibi putant concedi (neque enim quisquam repugnat); ea sunt haec: quae visa falsa sint ea percipi non posse; et alterum: inter quae visa nihil intersit, ex is non posse alia talia esse ut percipi possint alia ut[*]alia aut A1V1B1 non possint. reliqua vero multa et varia oratione defendunt, quae sunt item duo: unum, quae videantur eorum alia vera esse alia falsa; alterum, omne visum quod sit a vero tale esse quale etiam a falso possit esse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec duo proposita non praetervolant sed ita dilatant ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam. dividunt enim in partes et eas quidem magnas, primum in sensus, deinde in ea quae ducuntur[*]dicuntur A1V1B1 a sensibus et ab omni consuetudine, quam[*]quae Dav. obscurari volunt; tum perveniunt ad eam partem ut ne ratione quidem et coniectura ulla res percipi possit. haec autem universa concidunt etiam minutius. ut enim de sensibushesterno sermone vidistis item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere
p.48
iis omnibus quae visa sint veris adiuncta esse falsa quae a veris nihil differant; ea cum talia sint non posse conprendi.
14
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt remotissimam. definitiones enim et partitiones et horum[*]harum Lb. luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque[*]dissimilitudines om. AB, que del. A2 et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa. quid enim agant, si cum aliquid definierint[*]definient B roget eos quispiam num illa definitio possit in aliam rem transferri quamlubet:[*]quam iubet A1VB1 si posse dixerint, quid enim[*]del. Asc.2 dicere habeant cur ila vera definitio sit; si negaverint, fatendum sit, quoniam †vel illa vera†[*]vero V1 a vero V2; vel om. dett. Dav. vel illa del. Kay. vera om. Ven. vel vera del. Ha. definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur id percipi posse; quod minime illi volunt. Eadem dici poterunt[*]poterunt M2 -rint A2B potuerint A1V in omnibus partibus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
si enim dicent ea de quibus disserent[*]disserant Ern. se dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur; sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt longius progredi: occurretur enim, sicut occursum est. Nam concludi argumentum non potest nisi is quae ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa eiusdem modi nulla possint esse. ergo si rebus conprensis et perceptis nisa[*]insa dett. Man. uisa AVB et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis
p.49
est istorum oratio qui omnia non tarn esse quam videri volunt? Maxime autem convincuntur cum haec duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia, primum esse quaedam falsa visa (quod cum volunt, declarant quaedam esse vera), deinde ibidem, inter falsa visa et vera nihil interesse. at primum sumpseras tamquam interesset: ita priore[*]priori A2VB2 posterius, posteriore[*]posteriori A2V2B2 superius convincitur.[*]conuincitur Pl. coniungitur AV1B non i- V2
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus. Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis magnam habet vim, ut[*]cf. p. 35, 21 ipsa per sese ea quae sint nobis ita ut sint indicet. sed tamen ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara sint ipsa per sese quasi praestrigiis[*]praestigiis A2V2B2 A1V1 quibusdam et captionibus depellamur. nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit;[*]proficit A1B1 ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.
15