Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
primum quia is visis inter quae nihil interest
aequaliter omnibus abrogatur fides; deinde, cum dicant
posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit existat aliquid quod et veri
simile videatur et absit longissime a vero, ne
[*]add. A2V2B2
add. Mdv.
si
magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum
ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi
poterunt. ut enim confidant, notum iis esse debebit
insigne veri; quo obscuro[*]obscurato cum vetere cod.' Lb.
et oppresso quod tandem
verum sibi videbuntur attingere? quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur: 'est hoc
quidem illius rei signum aut argumentum, et ea re
id sequor, sed fieri potest ut id quod significatur aut
falsum sit aut nihil sit omnino'.
Sed de perception hactenus; si quis enim ea quae
dicta sunt labefactare volet, facile etiam absentibus
nobis veritas se ipsa defendet.
12
His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de
adsensione atque adprobatione, quam Graeci συγκατάθεσιν
vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus
sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. nam[*]cf. p. 36, 24 ss. cum
vim quae esset in sensibus explicabamus, simul illud
aperiebatur, conprendi multa et percipi sensibus, quod
fieri sine adsensione non potest. deinde cum inter
inanimum[*]inanimum ven.
2 animum AVB et animal hoc maxime intersit, quod[*]quod inanimum nihil agit
Ven.
2
animal
agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest
p.46
quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea quae
est in nostra potestate sita reddenda adsensio.
et[*]et A
2V2B2
vero
animus quodam modo eripitur iis quos neque sentire
neque adsentiri volunt. ut enim necesse est lancem
in libram[*]libra A
2B2 liberam V1
ponderibus inpositis deprimi sic animum
perspicuis cedere. nam quo modo non potest animal
ullum non adpetere id quod adcommodatum ad naturam
adpareat (Graeci id οἰκεῖον
[*]oecion V2 oetion AB (κ ut vid. superscr. Bc) V1
appellant), sic non potest[*]potest animus M
obiectam rem perspicuam non adprobare. Quamquam si illa de quibus disputatum est vera sunt, nihil
attinet[*]aditnent B1 att- B2 attinens V1 attingens Vm
de adsensione omnino[*]omnino F2 omni AVB loqui; qui enim quid
percipit adsentitur statim. Sed haec etiam secuntur,
nec memoriam sine adsensione posse constare nec
notitias rerum nec artes; idque quod maximum est,
ut sit aliquid in nostra potestate, in eo qui rei nulli[*]rei nulli A2B2 re- V re inulla B1
A1
adsentietur non erit.
ubi igitur virtus, si nihil situm
est in ipsis nobisi? maxime autem absurdum vitia in
ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi
adsensione, hoc idem in virtute non esse, cuius omnis
constantia et firmitas ex is rebus constat quibus adsensa est et quas adprobavit. Omninoque ante videri
aliquid quam agamus necesse est eique quod visum
sit adsentiatur.[*]assentiamur dett. Asc. -tiri Lb.
quare qui aut visum aut adsenseum
tollit is omnem actionem tollit e vita.
13
Nunc ea videamus quae contra ab his disputari
solent. sed prius potestis[*]protestis oportebit vel opus erit Ha. oportet vos Mue. opus est vel oportet St.
totius eorum rationis[*]rationes V1B1
quasi
fundamenta cognoscere. Conponunt igitur primum
artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque
et vim et genera definiunt, in his quale sit id quod
percipi et[*]et ac B1
conprendi possit, totidem verbis quot Stoici.
p.47
Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant[*]conteeant A1B1
omnem
hanc quaestionem: quae ita videantur ut etiam alia
eodem modo videri possint nec in is quicquam intersit,
non posse[*]non1
om. A1V; non omnes posse A2B eorum alia percipi alia non percipi; nihil
interesse autem non modo si omni ex parte eiusdem
modi sint sed etiam si discerni non possint. Quibus
positis unius argumenti conclusione tota ab his causa
conprenditur. conposita autem ea conclusio sic est:
'eorum quae videntur alia vera sunt alia falsa; et
quod falsum est id percipi non potest, quod autem
verum visum est, id omne tale est ut eiusdem modi
falsum etiam possit videri'; et quae visa sint[*]sunt rom. Ven.
eius
modi ut in is nihil intersit, non posse[*]potest Ald.
accidere ut
eorum alia percipi possint alia non possint; 'nullum
igitur est visum quod percipi possit'.