Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ad rerum
igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum
sit mens hominis amplectitur maxime cognitionem et
istam κατάλημψιν,[*]cf. p. 35, 18 quam ut dixi verbum e verbo exprimentes conprensionem dicemus, cum ipsam per se
amat (nihil enim est ei veritatis luce dulcius) tum
etiam propter usum. quocirca et sensibus utitur et
artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philosophiam ipsam corroborat ut virtutem efficiat, ex qua
p.43
re una vita omnis apta sit.[*]sit est Ha.
Ergo i qui negant quicquam posse oonprendi haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae, vel potius etiam totam
vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo.
ut difficile sit de temeritate eorum perinde ut causa
postulat dicere.Nec vero satis constituere possum quod sit eorum
consilium aut quid velint. interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi, si ea quae
disputentur vera sint turn omnia fore incerta, respondent: 'quid ergo istud ad nos? num nostra culpa
est? naturam accusa, quae in profundo veritatem ut
ait Democritus penitus abstruserit'.[*]cf. p. 19, 6 alii autem elegantius, qui etiam queruntur quod eos insimulemus
omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id quod percipi non possit docere conantur
eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec
distingunt, illos, qui omnia sic incerta dicunt ut
stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos
aliquos relinquamus. Volunt enim (et hoc quidem
vel maxime vos animadvertebam moveri) probabile
aliquid esse et quasi veri[*]uere A
1V1B1
simile,[*]cf. Aug. c. Acad. 2, 7, 16 probabile — — scisne ab ipsis etaiam veri simile nominari eaque se uti regula
et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.
11
Quae
ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi[*]veri et falsi1
del. Lb.
propterea quod ea non possunt internosci nullam habemus? nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et pravum sic inter verum et falsum. si nihil
interest, nulla regula est, nec potest is cui est visio
veri falsique communis ullum habere iudicium aut
ullam omnino veritatis notam. Nam cum dicunt hoc
se unum tollere, ut quicquam possit[*]add. ex 'antiquo libro' ante possit Man., hic Bai.
ita verum videri
p.44
ut non eodem modo falsum etiam possit ita[*]del. Lb.
videri,
cetera autem concedere,[*]concidere A1V1B1
faciunt pueriliter. quo enim
omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere;
ut si quis quem oculis privaverit dicat ea quae cerni
possent se ei non ademisse. ut enim illa oculis modo
agnoscuntur sic reliqua visis, sed propria veri non
communi veri et falsi nota. quam ob rem sivetu probabilem visionem sive in[*]del. Fab.
probabilem et quae non inpediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes[*]proferens ApV1B quod sequare, ad visum illud de quo[*]quo quod A1B1
agimus
tibi erit revertendum.
in eo autem si erit communitas
cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in[*]in del. Man.
communi signo notari non potest. sin autem commune nihil erit, habeo[*]abeo A1V aueo B1
quod volo; id enim quaero
quod ita mihi videatur verum ut non[*]add. V2; ne pro non A2B2
possit item
falsum videri. Simili in errore versantur cum convicio[*]convicio Mdv. -uincio V1 -uintio A
1 -uinctio B1 -uinctio V2; conuicti ac ueritate A2 conuincti ac ueritatis B2
veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui,
verum illud quidem et[*]et V st B
1
A1
del. A2B2
inpressum in animo[*]menti impr. Dav.
in animo- Guy- atque
mente, neque tamen id percipi ac conprendi posse. quo
enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum
possit accidere ut id quod nigrum sit album esse
videatur, aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut
inpressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne[*]inaniterne Ald. -ue AVB
moveatur:[*]moveamur Fab.
animus moveatur ex 'antiquo libro' Man.
mens- Lb.
ita neque color neque corpus nec veritas
nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum
relinquitur.
Ex hoc illud is usu venire solet, ut
quicquid dixerint[*]dixerit VB1 -runt A
1
a quibusdam interrogentur 'ergo
istuc quidem percipis?'. sed qui ita interrogant ab iis
p.45
inridentur. non enim urguent ut coarguant neminem
ulla de re posse contendere nec adseverare sine aliqua
eius rei quam sibi quisque placere dicit certa et propria nota. Quod est igitur istuc vestrum probabile?
nam si quod cuique occurrit et primo quasi aspectu
probabile videtur id confirmatur, quid eo levius;
(36)
sin
ex circumspectione aliqua et accurata consideratione
quod visum sit id se dicent sequi, tamen exitum non
habebunt,