Paradoxa Stoicorum, De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Cicero, Marcus Tullius, creator; Baiter, J. G. (Johann Georg), 1801-1877, editor; Kayser, C. L. (Carl Ludwig), 1808-1872, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
intro
Animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum
tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos gravis ex
philosophia tractare abhorrentis ab hoc usu forensi et
publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia viderentur;
quod eo maius est illi quam
aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur,
quae peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea, quae
non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae
non sane probantur in volgus, et in ea est haeresi, quae
nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum: minutis interrogatiunculis quasi punctis quod proposuit efficit.
sed nihil est tam incredibile, quod non
dicendo fiat probabile, nihil tam horridum, tam incultum, quod non splendescat oratione et tamquam excolatur. quod cum ita putarem, feci etiam audacius quam
ille ipse, de quo loquor: Cato enim dum taxat de magnitudine animi, de continentia, de morte, de omni laude
virtutis, de dis inmortalibus, de caritate patriae Stoice
solet oratoriis ornamentis adhibitis dicere; ego tibi illa
ipsa, quae vix in gymnasiis et in otio Stoici probant,
ludens conieci in communis locos.
quae quia sunt admirabilia contraque opinionem omnium ab ipsis etiam
παράδοξα appellantur, temptare volui possentne proferri in lucem id est in forum et ita dici, ut probarentur, an alia quaedam esset erudita, alia popularis oratio,
eoque hos locos scripsi libentius, quod mihi ista παράδοξα
quae appellant maxime videntur esse Socratica
longeque verissima.
accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus,
quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine
adparuit, et degustabis genus exercitationum earum,
quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis
θετικῶς, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi
genus. hoc tamen opus in acceptum ut referas nihil
postulo; non enim est tale, ut in arce poni possit, quasi
Minerva illa Phidiae, sed tamen, ut ex eadem officina
exisse adpareat.