Paradoxa Stoicorum, De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Cicero, Marcus Tullius, creator; Baiter, J. G. (Johann Georg), 1801-1877, editor; Kayser, C. L. (Carl Ludwig), 1808-1872, editor
Paradoxon II
1
"ὅτι αὐτάρκης ἡ ἀρετὴ πρὸς εὐδαιμονίαν"
In quo virtus sit, ei nihil deesse ad beate vivendum.
nec vero ego M. Regulum aerumnosum nec infelicem nec miserum umquam putavi; non enim magnitudo animi cruciabatur eius a Poenis, non gravitas, non fides, non constantia, non ulla virtus, non denique animus ipse, qui tot virtutum praesidio tantoque comitatu, cum corpus eius caperetur, capi certe ipse non potuit. C. vero Marium vidimus, qui mihi secundis rebus unus ex fortunatis hominibus, adversis unus ex summis viris videbatur, quo beatius esse mortali nihil potest.
nescis, insane, nescis, quantas viris virtus habeat; nomen tantum virtutis usurpas, quid ipsa valeat ignoras: nemo potest non beatissimus esse, qui est totus aptus ex sese quique in se uno sua ponit omnia. cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi, nihil quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem; eum tu hominem terreto, si quem eris nanctus, istis mortis aut exsilii minis: mihi vero quicquid acciderit in tam ingrata civitate, ne recusanti quidem evenerit, non modo non repugnanti. quid enim
p.1006
ego laboravi aut quid egi aut in quo evigilarunt curae et cogitationes meae, si quidem nihil peperi tale, nihil consecutus sum, ut eo statu essem, quem neque fortunae temeritas neque inimicorum labefactaret iniuria? mortemne mihi minitaris,
ut omnino ab hominibus, an exsilium, ut ab inprobis demigrandum sit? mors terribilis iis, quorum cum vita omnia exstinguuntur, non iis, quorum laus emori non potest; exsilium autem illis, quibus quasi circumscriptus est habitandi locus, non iis, qui omnem orbem terrarum unam urbem esse ducunt. te miseriae, te aerumnae premunt omnes, qui te beatum, qui florentem putas; te lubidines torquent; tu dies noctisque cruciaris, cui nec sat est quod est et id ipsum ne non diuturnum sit futurum times; te conscientiae stimulant maleficiorum tuorum; te metus exanimant iudiciorum atque legum; quocumque adspexisti, ut furiae sic tuae tibi occurrunt iniuriae, quae te suspirare libere non sinunt.
quam ob rem ut inprobo et stulto et inerti nemini bene esse potest, sic bonus vir et sapiens et fortis miser esse nemo potest; nec vero, cuius virtus moresque laudandi sunt, eius non laudanda vita est, neque porro fugienda vita est quae laudanda est, esset autem fugienda, si esset misera. quam ob rem quicquid est laudabile, idem et beatum et florens et expetendum videri decet.