Paradoxa Stoicorum, De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Cicero, Marcus Tullius, creator; Baiter, J. G. (Johann Georg), 1801-1877, editor; Kayser, C. L. (Carl Ludwig), 1808-1872, editor
Paradoxon III
ὅτι ἴσα τὰ ἁμαρτήματα καὶ τὰ κατορθώματα
1
"parva" inquit "est res." at magna culpa; nec enim peccata rerum eventis, sed vitiis hominum metienda sunt: in quo peccatur, id potest aliud alio maius esse aut minus, ipsum quidem illud peccare, quoquo verteris, unum est. auri navem evertat gubernator an paleae, in re aliquantum, in gubernatoris inscitia nihil interest. lapsa est lubido in muliere ignota, dolor ad pauciores pertinet, quam si petulans fuisset in aliqua generosa ac nobili virgine; peccavit vero nihilo minus, si quidem est peccare tamquam transire lineas, quod cum feceris, culpa commissa est: quam longe progrediare, cum semel transieris,
p.1007
ad augendam transeundi culpam nihil pertinet. peccare certe licet nemini; quod autem non licet, id hoc uno tenetur, si arguitur non licere: id si nec maius nec minus umquam fieri potest, quoniam in eo est peccatum, si non licuit, quod semper unum et idem est, quae ex eo peccata nascuntur aequalia sint oportet.
quod si virtutes sunt pares inter se, paria esse etiam vitia necesse est: atqui paris esse virtutes nec bono viro meliorem nec temperante temperantiorem nec. forti fortiorem nec sapienti sapientiorem posse fieri, facillume potest perspici. an virum bonum dices, qui depositum nullo teste, cum lucrari inpune posset auri pondo decem, reddiderit, si idem in decem milibus non idem fecerit? aut temperantem, qui se in aliqua libidine continuerit, in aliqua effuderit?
una virtus est consentiens cum ratione et perpetua constantia; nihil huc addi potest, quo magis virtus sit, nihil demi, ut virtutis nomen relinquatur: etenim si bene facta recte facta sunt et nihil recto rectius, certe ne bono quidem melius quicquam inveniri potest. sequitur igitur ut etiam vitia sint paria, si quidem pravitates animi recte vitia dicuntur. atqui quoniam pares virtutes sunt, recte facta, quoniam a virtutibus proficiscuntur, paria esse debent, itemque peccata, quoniam ex vitiis manant, sint aequalia necesse est.
"a philosophis" inquit "ista sumis." metuebam ne a lenonibus diceres. "Socrates disputabat isto modo." bene hercule narras; nam istum doctum et sapientem virum fuisse memoriae traditum est. sed tamen quaero ex te, quoniam verbis inter nos contendimus, non pugnis: utrum nobis est quaerendum quid baioli atque operarii an quid homines doctissimi senserint? praesertim cum hac sententia non modo verior, sed ne utilior quidem hominum vitae reperiri ulla possit. quae vis est enim quae magis arceat homines ab inprobitate omni, quam si senserint nullum in delictis esse discrimen? aeque peccare se, si privatis ac si magistratibus manus adferant? quamcumque in domum stuprum intulerint, eandem esse labem lubidinis?
"nihilne igitur interest" —nam hoc dicet aliquis— "patrem quis necet anne servum?" nuda ista si ponas, iudicare qualia sint non facile possim. patrem vita privare
p.1008
si per se scelus est, Saguntini, qui parentes suos liberos emori quam servos vivere maluerunt, parricidae fuerunt: ergo et parenti non numquam adimi vita sine scelere potest et servo saepe sine iniuria non potest. causa igitur haec, non natura distinguit, quae quoniam utro accessit, id fit propensius, si utroque adiuncta est, paria fiant necesse est.
illud tamen interest, quod in servo necando, si id fit iniuria, semel peccatur, in patris vita violanda multa peccantur: violatur is qui procreavit, is qui aluit, is qui erudivit, is qui in sede ac domo atque in re publica conlocavit; multitudine peccatorum praestat eoque poena maiore dignus est. sed nos in vita non quae cuique peccato poena sit, sed quantum cuique liceat spectare debemus: quicquid non oportet scelus esse, quicquid non licet nefas putare debemus. etiamne in minimis rebus? etiam, si quidem rerum modum figere non possumus, animorum modum tenere possumus.
histrio si paulum se movit extra numerum aut si versus pronuntiatus est syllaba una brevior aut longior, exsibilatur, exploditur: in vita tu, quae omni gestu moderatior, omni versu aptior esse debet, in syllaba te peccasse dices? poetam non audio in nugis: in vitae societate audiam civem digitis peccata dimetientem sua? si vis, sane sint breviora, leviora qui possunt videri? cum quicquid peccatur perturbatione peccetur rationis atque ordinis, perturbata autem semel ratione et ordine nihil possit addi, quo magis peccari posse videatur.