Paradoxa Stoicorum, De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Cicero, Marcus Tullius, creator; Baiter, J. G. (Johann Georg), 1801-1877, editor; Kayser, C. L. (Carl Ludwig), 1808-1872, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Paradoxon IV
ὅτι πᾶς ἄφρων μαίνεται
Omnis stultos insanire.
1
ego vero te non stultum, ut saepe, non inprobum,
ut semper, sed dementem * * *
* * * rebus ad victum necessariis esse invictus * *
potest. sapientis animus magnitudine consilii, tolerantia
rerum humanarum, contemptione fortunae, virtutibus
denique omnibus ut moenibus saeptus vincetur et expugnabitur, qui ne civitate quidem pelli potest? quae
p.1009
est enim civitas? omnisne conventus etiam ferorum et
inmanium? omnisne etiam fugitivorum ac latronum congregata unum in locum multitude? certe negabis. non
igitur erat illa tum civitas, cum leges in ea nihil valebant, cum iudicia iacebant, cum mos patrius occiderat,
cum ferro pulsis magistratibus senatus nomen in re publica non erat; praedonum ille concursus et te duce
latrocinium in foro constitutum et reliquiae coniurationis
a Catilinae furiis ad tuum scelus furoremque conversae
non civitas erat. itaque pulsus ego civitate non sum,
quae nulla erat: accersitus in civitatem sum, cum esset
in re publica consul, qui tum nullus fuerat, esset senatus, qui tum occiderat, esset consensus populi liber,
esset iuris et aequitatis, quae vincla sunt civitatis, repetita memoria. ac vide quam ista tui latrocinii tela contempserim: iactam et inmissam a te nefariam in me
iniuriam semper duxi; pervenisse ad me numquam putavi, nisi forte, cum parietes disturbabas aut cum tectis
sceleratas faces inferebas, meorum aliquid ruere aut
deflagrare arbitrabare:
nihil neque meum est neque
cuiusquam, quod auferri, quod eripi, quod amitti potest.
si mihi eripuisses divinam animi mei conscientiam, meis
curis, vigiliis, consiliis stare te invitissimo rem publicam, si huius aeterni beneficii inmortalem memoriam
delevisses, multo etiam magis, si illam mentem, unde
haec consilia manarunt, mihi eripuisses, tum ego accepisse me confiterer iniuriam; sed si haec nec fecisti nec
facere potuisti, reditum mihi gloriosum iniuria tua dedit,
non exitum calamitosum. ergo ego semper civis, et tum
maxime, cum meam salutem senatus exteris nationibus,
ut civis optumi, commendabat, tu ne nunc quidem, nisi
forte idem hostis esse et civis potest. an tu civem ab
hoste natura ac loco, non animo factisque distinguis?
2
caedem in foro fecisti, armatis latronibus templa tenuisti, privatorum domos, aedis sacras incendisti: cur
hostis Spartacus, si tu civis? potes autem esse tu civis,
propter quem aliquando civitas non fuit? et me tuo nomine appellas, cum omnes meo discessu exsulasse rem
publicam putent? numquamne, homo amentissime, te
circumspicies? numquam nec quid facias considerabis
p.1010
nec quid loquare? nescis exsilium scelerum esse poenam, meum illud iter ob praeclarissimas res a me gestas
esse susceptum? omnes scelerati atque inpii, quorum tu
te ducem esse profiteris, quos leges exsilio adfici volunt,
exsules sunt, etiam si solum non mutarunt. an cum
omnes te leges exsulem esse iubeant, non eris tu exsul?
exsul non appelletur is, qui cum telo fuerit? ante senatum tua sica deprehensa est. qui hominem occiderit?
plurimos occidisti. qui incendium fecerit? aedes Nympharum manu tua deflagravit. qui templa occupaverit?
in foro castra posuisti.
sed quid ego communis leges
profero, quibus omnibus es exsul? familiarissimus tuus
de te privilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae
accessisses, exsulares: at te id fecisse etiam gloriari
soles. quo modo igitur tot legibus eiectus in exsilium
nomen exsulis non perhorrescis?
"Romae sum"
inquit.
et quidem in operto fuisti. non igitur ubi quisque
erit, eius loci ius tenebit, si ibi eum legibus esse non
oportebit.