Paradoxa Stoicorum, De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Cicero, Marcus Tullius, creator; Baiter, J. G. (Johann Georg), 1801-1877, editor; Kayser, C. L. (Carl Ludwig), 1808-1872, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
5
ὅτι μόνος ὁ σοφὸς ἐλεύθερος καὶ πᾶς ἄφρων δοῦλος
Omnis sapientis liberos esse et stultos omnis servos.
1
laudetur vero hic imperator aut etiam appelletur
aut hoc nomine dignus putetur. quo modo aut cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus
suis imperare? refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras
animi labis repellat; tum incipiat aliis imperare, cum
ipse inprobissimis dominis, dedecori ac turpitudini, parere desierit: dum quidem iis oboediet, non modo imperator, sed liber habendus omnino non erit. praeclare
enim est hoc usurpatum a doctissimis - quorum ego
auctoritate non uterer, si mihi apud aliquos agrestis haec
habenda esset oratio; cum vero apud prudentissimos
loquar, quibus haec inaudita non sint, cur ego simulem
me, si quid in his studiis operae posuerim, perdidisse?
p.1011
— dictum est igitur ab eruditissimis viris nisi sapientem
liberum esse neminem. quid est enim libertas? potestas
vivendi, ut velis. quis igitur vivit, ut volt, nisi qui recte
vivit, qui gaudet officio, cui vivendi via considerata atque provisa est? qui ne legibus quidem propter metum
paret, sed eas sequitur et colit, quod id salutare esse
maxime iudicat; qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat
denique nisi lubenter ac libere; cuius omnia consilia resque omnes, quas gerit, ab ipso proficiscuntur eodemque
referuntur, nec est ulla res, quae plus apud eum polleat
quam ipsius voluntas atque iudicium; cui quidem etiam,
quae vim habere maximam dicitur, Fortuna ipsa cedit,
si, ut sapiens poeta dixit,
"suis ea cuique fingitur moribus."
soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat
invitus, nihil dolens, nihil coactus.
quod etsi ita esse
pluribus verbis disserendum est, illud tamen et breve et
confitendum est, nisi qui ita sit adfectus, esse liberum
neminem. servi igitur omnes inprobi; nec hoc tam re
est quam dictu inopinatum atque mirabile: non enim ita
dicunt eos esse servos, ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexo aut aliquo iure civili, sed, si servitus
sit, sicut est, oboedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnis levis, omnis cupidos,
omnis denique inprobos esse servos?
2
an ille mihi liber,
cui mulier imperat? cui leges inponit, praescribit, iubet,
vetat quod videtur? qui nihil imperanti negare potest,
nihil recusare audet? poscit, dandum est; vocat, veniendum; eicit, abeundum; minatur, extimescendum. ego
vero istum non modo servum, sed nequissimum servum,
etiam si in amplissima familia natus sit, appellandum
puto. atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera,
quos aedificia magnifica nimio opere delectant.
"at sumus"
inquit
"principes civitatis."
vos vero ne conservorum quidem vestrorum principes estis;
sed ut in magna
familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed
tamen servi, ut atrienses, at qui tractant ista, qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civitate, qui
se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius servitutis
p.1012
locum paene infimum obtinent.
"magna"
inquit
"bella gessi, magnis imperiis et provinciis praefui."
gere
igitur animum laude dignum: Aetionis tabula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti; mitto unde
sustuleris, quo modo habeas: intuentem te, admirantem,
clamores tollentem cum video, servum esse ineptiarum
omnium iudico.