Paradoxa Stoicorum, De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Cicero, Marcus Tullius, creator; Baiter, J. G. (Johann Georg), 1801-1877, editor; Kayser, C. L. (Carl Ludwig), 1808-1872, editor
"nonne igitur sunt illa festiva?" sunt; nam nos quoque oculos eruditos habemus. sed, obsecro te, ita venusta habeantur ista, non ut vincla virorum sint, sed ut oblectamenta puerorum. quid enim censes? si L. Mummius aliquem istorum videret matellionem Corinthium cupidissime tractantem, cum ipse totam Corinthum contempsisset, utrum illum civem excellentem an atriensem diligentem putaret? revivescat M'. Curius aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum copia gloriantem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne in familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet?
an eorum servitus dubia est, qui cupiditate peculii nullam condicionem recusant durissimae servitutis? hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo non suscipit? quem nutum locupletis orbi senis non observat? loquitur ad voluntatem, quicquid denuntiatum est facit, adsectatur, adsidet, muneratur. quid horum est liberi?
3
quid denique servi non inertis? quid? iam illa cupiditas, quae videtur esse liberalior, honoris, imperii, provinciarum, quam dura est domina, quam imperiosa, quam vehemens! Cethego, homini non probatissimo, servire coegit eos, qui sibi esse amplissimi videbantur, munera mittere, noctu venire domum ad eum, precari, denique supplicare. quae servitus est, si haec libertas existimari potest? quid? cum cupiditatis dominatus excessit et alius est dominus exortus ex conscientia peccatorum, timor, quam est illa misera, quam dura servitus? adulescentibus paulo loquacioribus est serviendum; omnes, qui aliquid scire videntur, tamquam domini timentur; iudex vero quantum habet dominatum, quo timore nocentis adficiti an non est omnis metus servitus?
p.1013
quid valet igitur illa eloquentissimi viri, L. Crassi, copiosa magis quam sapiens oratio "eripite nos ex servitute" ? quae est ista servitus tam claro homini tamque nobili? omnis animi debilitati et humilis et fracti timiditas servitus est. "nolite sinere nos cuiquam servire." in libertatem vindicari volt? minime; quid enim adiungit? "nisi vobis universis." dominum mutare, non liber esse volt. "quibus et possumus et debemus." nos vero, si quidem animo excelso et alto et virtutibus exaggerato sumus, nec debemus nec possumus: tu posse te dicito, quoniam quidem potes, debere ne dixeris, quoniam nihil quisquam debet nisi quod est turpe non reddere. sed haec hactenus. ille videat, quo modo imperator esse possit, cum eum ne liberum quidem esse ratio et veritas ipsa convincat.