de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
LIBER PRIMUS
1
Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis
exquisitaque doctrina philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris mandaremus, fore ut hic
noster labor in varias reprehensiones incurreret. nam
quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, totum hoc displicet philosophari. quidam autem non tam
id reprehendunt, si remissius agatur, sed tantum studium tamque multam operam ponendam in eo non
arbitrantur. erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis
litteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis
legendis operam malle consumere. postremo aliquos
futuros suspicor, qui me ad alias litteras vocent, genus
hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et dignitatis esse negent.
contra quos omnis dicendum breviter existimo.
Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a nobis philosophia[*]philosophia a nobis BE defensa et collaudata est, cum esset accusata et vituperata ab Hortensio. qui liber cum et tibi probatus videretur et iis, quos ego posse iudicare arbitrarer, plura
suscepi veritus ne movere hominum studia viderer, retinere non posse. Qui autem, si maxime hoc placeat,[*]placet BEV
moderatius tamen id volunt fieri, difficilem quandam
temperantiam postulant in eo, quod semel admissum[*]admissum dett iam missum
p.2
coe+rceri reprimique non potest, ut propemodum iustioribus utamur illis, qui omnino avocent a philosophia,
quam his, qui rebus infinitis modum constituant in reque eo meliore, quo maior sit, mediocritatem desiderent.
sive enim ad sapientiam perveniri potest, non
paranda nobis solum ea, sed fruenda etiam sapientia[*]om. cod. Eliens. Davisii, P. Man.
est; sive hoc difficile est, tamen nec modus est ullus[*]ullus est BE
investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi defatigatio[*]defetigatio A2
turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum.
etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo nos abducat? sin laboramus, quis est,
qui alienae modum statuat industriae? nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum
non vult 'fodere au/t arare aut a/liquid ferre de/nique'—
non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore
deterret—, sic isti curiosi, quos offendit noster minime
nobis iniucundus labor.
2
Iis[*]iis Man. sec. Bai.; his igitur est difficilius satis facere, qui se Latina[*]latina A1B E latinia R latine A2NV
scripta dicunt contemnere. in quibus hoc primum est
in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet
eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim
tam inimicus paene nomini[*]nomini pene BE Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod
se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas litteras oderit? Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut
Andriam Terentii quam utramque Menandri legam?
A quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel optime scripserit Electram, tamen male conversam Atilii[*]atrilii (ut videtur)R acilii BE
mihi legendam putem, de quo Lucilius:[*]Lucilius Se. lucinius A1; licinius (altera parte prioris u erasa) A2; licinius BER, N (litin.), V; Licinus C.F.W. Mue.
'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus
sit. rudem enim esse omnino in nostris poe+tis aut inertissimae
p.3
segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi
quidem nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota
sunt. an
"Utina/m[*]an Utinam Mur
(ad Phil. 14, 5), at utinam ABERN
aut umnam V ne in nemore ...
"
nihilo minus legimus
quam hoc idem Graecum, quae autem de bene beateque vivendo a Platone disputata sunt, haec explicari
non placebit Latine?
Quid?[*]quod BEN2
si nos non interpretum
fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta sunt ab iis,
quos probamus, eisque[*]eisque eisdem N his (hys) BE nostrum iudicium et nostrum
scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca
anteponant iis, quae et splendide dicta sint[*]dicta sint dett. dicta sunt neque sint
conversa de Graecis? nam si dicent ab illis has res esse
tractatas, ne ipsos[*]ipsos NV ipso quidem Graecos est cur tam multos
legant, quam legendi sunt. quid enim est a Chrysippo
praetermissum in Stoicis? legimus tamen Diogenem,
Antipatrum, Mnesarchum, Panaetium, multos alios in
primisque familiarem nostrum Posidonium. quid? Theophrastus[*]Theophrastus A. Man. theophrastum RNV theophastrum A theoprastum BE mediocriterne delectat, cum tractat locos ab
Aristotele ante tractatos? quid? Epicurei[*]epicuri BE num[*]num BE non RV non (superscr. ab alt. m. uel num) A non (superscr. ab alt. m. nun) N desistunt
de isdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab
antiquis, ad arbitrium suum scribere? quodsi Graeci leguntur a Graecis isdem de rebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a nostris non legantur?
3
Quamquam, si plane sic verterem Platonem aut Aristotelem, ut verterunt nostri poe+tae fabulas, male,[*]male AR2N2 mali BEN1 mole R1 magis V credo,
mererer de meis civibus, si ad eorum cognitionem divina illa ingenia transferrem. sed id neque feci adhuc
nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos
quidem quosdam, si videbitur, transferam, et maxime
ab iis, quos modo nominavi, cum inciderit, ut id apte
fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a Menandro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo
p.4
minus omnes mea legant. utinam esset ille Persius,
Scipio vero et Rutilius multo etiam magis, quorum ille
iudicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis
et Siculis scribere. facete is quidem, sicut alia;[*]alia Urs. alias sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa
appareat, doctrina mediocris.
ego autem quem timeam
lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in
philosophia audeam scribere? quamquam a te ipso id
quidem facio provocatus gratissimo mihi libro, quem
ad me de virtute misisti.
Sed ex eo credo quibusdam usu venire,[*]usui uenire superscr. ab alt. m.
illud e; ut sit illud euenire, A; uenire usu R ut abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et
horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne Graecos quidem legendos putent. res vero bonas verbis
electis graviter ornateque dictas[*]dictas V dictatas quis non legat? nisi
qui se plane Graecum dici velit, ut a Scaevola est praetore[*]praetore P. Man. praetor salutatus Athenis Albucius.
quem quidem locum
comit[*]comit Se. c_o_ N cum ABERV cf. ad p. 5,10; 23,1; 26,12; 44,8; 46,15; 160,31
multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud
quem praeclare Scaevola:
Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum,municipem Ponti, Tritani, centurionum,praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto:'chaere,' inquam, "Tite!" lictores, turma omnis chorusque:'chaere, Tite!' hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus.
p.5
Sed iure Mucius.
ego autem mirari satis
[*]mirari satis Mdv. satis mirari A. Man.; non mirari Böck. mirari (R in mg. ad aū in fine versus pos. adscriptum habet
a man. rec. nō) non queo
unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium. non est omnino hic[*]hic omnino BE docendi locus; sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non
inopem,[*]modo non inopem
N2 modo inopem ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse
quam Graecam. quando enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poe+tis, postea quidem quam fuit quem
imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel elegantis
ornatus defuit?
4
Ego vero, quoniam[*]quoniam Otto con (conforensibus
superscr. ab alt. man. u sup. o priore) N c_ vel ī (superscr.) R cum forensibus operis, laboribus, periculis non deseruisse mihi videor[*]videor N2V videri praesidium, in quo a
populo Romano locatus sum,[*]sum dett. sim debeo profecto, quantumcumque possum,[*]possum BE possim in eo quoque elaborare, ut sint opera,
studio, labore meo doctiores cives mei, nec cum istis
tantopere[*]tanto opere N pugnare, qui Graeca legere malint,[*]malunt BER modo legant illa ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utrisque litteris uti velint vel, si suas habent, illas non magnopere desiderent.
qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et scripta multa sunt, sic
ut plura nemini[*]nemini edd. memini e nostris, et scribentur fortasse plura,
si vita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae de
philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla ad legendum his esse potiora. quid est enim
in vita tantopere quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui[*]qui Or. quis ARNV quid BE sit finis,
quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene
vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid
fugiat ut extremum malorum? qua de re cum sit inter
doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius
p.6
esse dignitatis,[*]dignitatis esse BE quam mihi quisque tribuat,[*]tribuat A1 tribuit (in N cum ras. 1
vel 2 litt. post alteram t) quid in omni
munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere?
an, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur
inter principes civitatis, P. Scaevolam M'.[*]M.' que edd. m. que ARNV
m BE que Manilium,
ab iisque M. Brutus dissentiet—quod et acutum genus
est et ad usus civium non inutile, nosque ea scripta
reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et legemus—, haec, quae vitam omnem continent, neglegentur?[*]neglegentur A. Man. negleguntur (neglig. BEN
neg|glig. V) nam, ut sint illa vendibiliora, haec uberiora certe
sunt. quamquam id quidem licebit iis existimare, qui
legerint. nos autem hanc omnem quaestionem de finibus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse
his litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus,
non modo quid nobis probaretur, sed etiam quid a singulis philosophiae disciplinis diceretur, persecuti sumus.
5
Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est. quam
a nobis sic intelleges[*]intelleges A intelliges expositam, ut ab ipsis, qui eam
disciplinam probant, non soleat accuratius explicari;
verum enim invenire volumus, non tamquam adversarium aliquem convincere. accurate autem quondam a
L. Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est
Epicuri sententia de voluptate, a meque ei responsum,
cum C. Triarius, in primis gravis et doctus adolescens,
ei disputationi interesset.
nam cum ad me in Cumanum
salutandi causa uterque venisset, pauca primo inter nos[*]inter nos primo BE
de litteris, quarum summum erat in utroque studium,
deinde Torquatus: Quoniam nacti te,[*]nacti te VN2 hac tite A1BER, N1
(ut videtur); hac die A2
inquit, sumus aliquando otiosum, certe audiam, quid sit, quod Epicurum
nostrum non tu quidem oderis, ut fere faciunt, qui ab
eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego
arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus animos
p.7
hominum liberavisse et omnia tradidisse, quae pertinerent[*]pertinent R ad bene beateque vivendum. sed existimo te,
sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari, quod
ista Platonis, Aristoteli,[*]aristoteli A1 aristotili E aristotilis Theophrasti orationis ornamenta
neglexerit. nam illud[*]illuc NV ad illud A2
quidem adduci vix possum, ut
ea, quae senserit ille, tibi non vera videantur.
Vide, quantum, inquam, fallare,[*]fallare A. Man. fallere Torquate. oratio me
istius philosophi non offendit; nam et complectitur verbis, quod vult, et dicit plane, quod intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non
asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re
mihi non aeque satisfacit,[*]satis facit R satisfecit et quidem locis pluribus.[*]plurimis BE sed
quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus.
Quam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? te enim
iudicem aequum puto, modo quae dicat ille bene noris.
Nisi mihi Phaedrum, inquam,[*]inquam tu NV inquā A
(ā in ras.; quid antea fuerit, non liquet), inquam RBE tu mentitum[*]mentitu BE aut Zenonem putas, quorum utrumque audivi, cum mihi nihil
sane praeter sedulitatem[*]sedulitatem RN2V sed utilitatem probarent, omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. atque eos, quos nominavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum miraretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam
amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, conferebamus, neque erat umquam controversia, quid ego
intellegerem, sed quid probarem.
6
Quid igitur est?
inquit; audire enim cupio, quid non
probes.
Principio, inquam, in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus est alienus. Democritea dicit[*]democrite adicit A1RBE democrito adicit A2, V (adijcit); adicit de-
mocrite (e corr in o) N perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere vult, mihi
quidem depravare videatur. ille atomos[*]athom. (et sic semper)
quas appellat,
p.8
id est corpora individua propter soliditatem, censet in
infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum
nec medium nec ultimum[*]ultimum intimum Jonas
(dissert. Berol. 1870 thes. 5)
nec extremum sit, ita ferri,[*]ferri A2ERN fieri BV ita ferri ut om A1
ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno
tempore intellegi convenire.
Epicurus autem, in quibus
sequitur Democritum, non fere labitur. quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod,
cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae
materia sit, ex qua[*]ex quo AREN quaeque res efficiatur, alterum, quae
vis sit, quae quidque efficiat, de materia disseruerunt,
vim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc commune
vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem
illa individua et solida corpora ferri deorsum[*]deorsū (cum ras. post ū) N suo pondere ad lineam,[*]ad lineam adlimam A1
ad lunam R ad lineam (ne ex corr.) N hunc naturalem esse omnium corporum
motum.
deinde ibidem homo acutus, cum illud occurreret, si omnia deorsus[*]deorsum BEV,
N ut v. 15
e regione ferrentur et, ut dixi,
ad lineam, numquam fore[*]fore numquam B fore unquam E ut atomus[*]athomos altera alteram
posset attingere itaque * * attulit[*]hiatum post itaque notavit Usener
(Epicurea, Lipsiae 1887,
p. 199; scriptum fuisse potest effici mundum non posse vel
simile aliquid),
alii ante itaque cf. Va. II 344 sqq.
rem commenticiam: declinare dixit[*]dixit declinare B atomum[*]at thomum B athomos A perpaulum, quo nihil posset fieri
minus; ita effici complexiones et copulationes et adhaesiones[*]adhaesitationes
AR (adhes.), adhesitõnes N atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent.
Quae cum tota res[*]res tota R
est ficta[*]est ficta Se.
('potuit excidere, ut saepe excidit, librariis non intellectum est'
Mdv.); ficta BER, (post ficta superscr. ab alt. m. sit) A, (ibid.
superscr. ab alt. m. s. = scilicet] sit) N; ficta sit V ficta est
Heindorf ad Cic. de nat. deor. I 1
pueriliter, tum ne efficit
p.9
quidem,[*]add. A. Man. quod vult.[*]quo volt BE nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur—ait enim declinare atomum sine causa;
quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine
causa dicere,—et illum motum naturalem omnium ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum
petentium sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius
causa haec finxerat, assecutus est.
nam si omnes atomi
declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae
declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit
hoc quasi provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo
etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc
mundi ornatum efficere[*]efficere ornatum BE non poterit. ne illud quidem
physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto
numquam putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica[*]geometrica J. F. Gronovius; geometricam ABERN
geometriam V discere maluisset quam illum etiam ipsum dedocere. sol Democrito magnus videtur, quippe homini
erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse;
tantum enim esse censet, quantus videtur, vel paulo
aut maiorem aut minorem.
ita, quae mutat, ea corrumpit,[*]mutat ea corrumpit corrumpit mutat ea
BE quae sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane,
imagines, quae εἴδωλα
[*]idola AR ydola BENV nominant, quorum incursione[*]incursione E incursionem
(etiam A)
non solum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio
ipsa, quam ἀπειρίαν
[*]apirian ABERV apiriam N (pi ex corr.) vocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et intereant cotidie.[*]quottidie BE quotidie NV
quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus
esset, nollem vituperatum.
7
Iam in altera[*]altera in BE philosophiae parte, quae est quaerendi
ac disserendi, quae λογική
[*]logice ABERN loyce V dicitur, iste vester plane, ut
p.10
mihi quidem videtur, inermis ac nudus[*]nudus mundus BE est. tollit definitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non
quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit, non
qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel
aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne
iudicium veri et falsi putat.
Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura,
ut ait ille, sciscat et probet, id est voluptatem et dolorem. ad haec et quae sequamur et quae fugiamus refert omnia. quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi
esse iudico, ut nihil homine videatur indignius. ad maiora enim quaedam nos natura genuit et conformavit,
ut mihi quidem videtur. ac fieri potest, ut errem, sed
ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc
primus cognomen invenerit,[*]invenit BE aut torquem illum hosti
detraxisse, ut aliquam ex eo perciperet corpore voluptatem, aut cum Latinis tertio consulatu conflixisse apud
Veserim propter voluptatem; quod vero securi percussit[*]percussit Mdv.
percusserit filium, privavisse[*]privasse BER se etiam videtur multis voluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius
maiestatis atque imperii.
quid? T.[*]T. Dav.
(cf. Iw. Mue. II
p.8 sq.); 1 (vel L) Torquatus, is qui
consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam severitatem in
eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus,
quod pecunias praetorem in provincia cepisse arguerent,
causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte
audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in conspectum
suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus suis cogitavisse?
Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam,
quem optimus quisque pro patria et pro suis suscipit,[*]suscepit BER
p.11
ut non modo nullam captet, sed etiam praetereat omnes
voluptates, dolores denique quosvis suscipere malit
quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc
non minus declarant, sed videntur leviora, veniamus.
quid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae, quid historiae cognitioque rerum, quid poe+tarum evolutio, quid
tanta tot versuum memoria voluptatis affert?
nec mihi
illud dixeris:
"Haec enim ipsa mihi sunt voluptati, et
erant illa Torquatis."
[*]Torquatis edd. torquati ABER torquato NV Numquam hoc ita defendit Epicurus neque Metrodorus[*]Metrodorus P. Man. vero tu aut quisquam eorum, qui aut
saperet aliquid aut ista[*]fortasse legendum qui et saperet
aliquid et ista didicisset. et quod quaeritur
saepe, cur tam multi sint Epicurei,[*]epicuri BE, R (Ep.), N sunt aliae quoque
causae, sed multitudinem haec maxime allicit, quod ita
putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea facere
ipsa per se laetitiam, id est voluptatem. homines optimi non intellegunt totam rationem everti, si ita res se
habeat. nam si concederetur, etiamsi ad corpus nihil
referatur, ista sua sponte et per se esse iucunda, per
se esset et virtus et cognitio rerum, quod minime ille
vult, expetenda.
Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero
vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior—
est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis
politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur
—aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te
quidem video minime esse deterritum.
8
Quae cum dixissem, magis ut illum provocarem
quam ut ipse loquerer, tum Triarius leniter[*]leniter
dett. leuiter arridens:
Tu quidem, inquit, totum[*]Tu quidem inquit totum tum quid totum inquit (inquid B) BE Epicurum paene e philosophorum choro sustulisti. quid ei reliquisti, nisi te, quoquo modo[*]quoque modo A1 quoque ut modo
RN1V quoque ut id modo N2
loqueretur, intellegere, quid diceret? aliena
p.12
dixit in physicis nec ea ipsa, quae tibi probarentur; si
qua in iis corrigere voluit, deteriora fecit. disserendi
artem nullam habuit. voluptatem cum summum bonum
diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc
quoque alienum; nam ante Aristippus, et ille melius.[*]post melius add. in V Etenim quoniam detractis de ho-
mine sensibus; idem in N (et enim cet) ab alt. m. in marg. adscr.
posito post melius signo eodemque in marg.; melius Etenim
quoniam detractis de homine sensibus reliqui nichil est necesse
est quid ad naturam aut contra sit a natura ipsa iudicari. Et
expetendam et dolorem ipsum per se esse. addidisti R (cf. p. 13,
32 sqq. et p. 14, 8 sq.)
addidisti ad extremum etiam indoctum fuisse.
Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas,
quid non probes eius, a quo dissentias. quid enim me
prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus esset. quam
ob rem dissentientium inter se reprehensiones[*]reprehensiones dissenciencium
inter se BE non sunt
vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae,
contentiones concertationesque in disputando pertinaces
indignae philosophia mihi videri solent.
Tum Torquatus:
Prorsus, inquit, assentior; neque
enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia
aut pertinacia recte disputari potest. sed ad haec, nisi
molestum est, habeo quae velim.
An[*]an dett. at ABENV ad R me, inquam, nisi te audire vellem, censes haec
dicturum fuisse?
Utrum igitur percurri[*]utrum ergo
qui percurri B utrum qui percurri E utrum igitur inquit per-
curri A2
omnem Epicuri disciplinam
placet an de una voluptate quaeri, de qua omne certamen est?
Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu.
Sic faciam igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis alias, et quidem[*]et quidem equidem BEV tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis probabo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et correcta
p.13
permulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet
novi, ea tamen, quae te ipsum probaturum esse confidam.
Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae dices, libenter assentiar.
Probabo, inquit, modo ista sis aequitate, quam ostendis. sed uti oratione perpetua malo quam interrogare
aut interrogari.
Ut placet, inquam.
9
Tum dicere exorsus est. Primum igitur, inquit, sic
agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet: constituam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo
ignorare vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat
oratio. quaerimus igitur, quid sit extremum et ultimum
bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale
debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum
autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit,
quod summum bonum esse vult, summumque malum
dolorem, idque instituit docere sic:
omne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gaudere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum
malum et, quantum possit, a se repellere, idque facere
nondum depravatum ipsa natura incorrupte atque integre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque
disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugiendus dolor sit. sentiri haec[*]haec ħ BE hoc NV putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel.[*]dulce esse mel R mel dulce A quorum nihil oportere[*]oportere V oporteret exquisitis rationibus confirmare, tantum[*]tantum om. BE satis esse[*]esse satis A admonere. interesse enim inter[*]inter om. BE argumentum[*]argumentumque BE argumentatum R
augmentatum A conclusionemque rationis et inter mediocrem animadversionem atque
admonitionem. altera occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta[*]promta AR et aperta iudicari.[*]indicari NV etenim
quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil est,
p.14
necesse est quid aut ad naturam[*]aut ad naturam AR ad naturam (om. aut) BE aut naturam
(om. ad) N1 aut secundum naturam N2 aut verum (compend scr) V aut contra sit a natura ipsa iudicari.[*]post iudicari add. in V voluptatem etiam per se expetendam esse et dolorem ipsum per se esse fugiendum; idem
in N ab alt. m. in marg. adscr. posito post iudicari signo eo-
demque in marg.
ea quid percipit aut quid iudicat,
quo aut petat aut fugiat aliquid, praeter voluptatem et[*]et aut NV
dolorem?
Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et negent satis esse quid bonum
sit aut quid malum sensu iudicari, sed animo etiam ac
ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse
expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum.[*]esse. Et fugiendum itaque aiunt (om. expetendam et dolorem ipsum per se esse
cf. ad p. 12, 5) R
itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda
nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos
causae confidere, sed et argumentandum et accurate
disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et
dolore disputandum putant.
10
Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit[*]natus sit error BE error natus sit V
voluptatem accusantium doloremque laudantium, totam
rem aperiam eaque ipsa, quae ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae dicta sunt, explicabo. nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas sit,[*]sit si BE
aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur[*]consecuntur A
magni dolores eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum,
quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit, sed quia
non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore
et dolore[*]dolore et labore BE magnam aliquam quaerat voluptatem. Ut enim
ad minima veniam, quis nostrum exercitationem ullam
p.15
corporis suscipit[*]suscepit BER laboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi consequatur? quis autem vel eum iure reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae
consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo
voluptas nulla pariatur?
At vero eos et accusamus et
iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium voluptatum deleniti[*]deliniti BEV atque corrupti, quos dolores
et quas molestias excepturi sint, obcaecati[*]obcecati AENV occec cupiditate
non provident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga.
et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi
optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime placeat,[*]placeat maxime BE facere possimus, omnis voluptas assumenda
est, omnis dolor repellendus.[*]repellendus BE depellendus temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus
saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a sapiente delectus, ut aut reiciendis voluptatibus
maiores[*]maioris ABERN1
alias consequatur aut perferendis doloribus asperiores[*]asperioris ABE asperioribus R repellat.
Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur verear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos
nostros?
quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam
erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen
laudandis maioribus meis corrupisti[*]corrupisti cod. Leidens. Madvigii; corripuisti nec segniorem ad
respondendum reddidisti. quorum facta quem ad modum, quaeso, interpretaris? sicine[*]siccine RN2V sic cine
N1
eos censes aut in
armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque[*]atque aut R
in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut de utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at[*]at ad A1RV id ne
ferae quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut
p.16
earum motus et impetus quo pertineant non intellegamus,[*]intelligantur R tu tam egregios viros censes tantas res gessisse
sine causa?
quae fuerit causa, mox videro;[*]video RV interea hoc
tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio
praeclara sunt, fecerint, virtutem iis[*]iis si BE per se ipsam causam non fuisse.—Torquem detraxit hosti.—Et quidem se texit, ne interiret.—At[*]at N2 (t in ras.), ad ABERV magnum periculum
adiit.—In oculis quidem exercitus.—Quid ex eo est
consecutus?—Laudem et caritatem, quae sunt vitae
sine metu degendae praesidia firmissima.—Filium
morte multavit.—Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo
sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque in
gravissimo bello animadversionis[*]animum adversionis R metu contineret, saluti prospexit civium, qua intellegebat contineri suam.
atque haec ratio late patet. in quo enim maxime consuevit iactare vestra[*]nostra (compend. scr.) BERV se oratio, tua praesertim, qui studiose antiqua persequeris, claris et fortibus viris commemorandis eorumque factis non emolumento[*]emolimento BE aliquo,
sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum evertitur eo delectu[*]delectu N deflectu A deffectu R defectu V defluxu BE rerum, quem modo dixi, constituto, ut
aut voluptates omittantur maiorum voluptatum adipiscendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum dolorum effugiendorum gratia.
11
Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco dictum sit. erit enim iam de omnium
virtutum cursu ad voluptatem proprius disserendi locus.
nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae qualisque
sit, ut tollatur error omnis imperitorum[*]inp. R intellegaturque
ea, quae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina,[*]disciplinata ABER
quam gravis, quam continens, quam severa sit. Non
enim hanc solam sequimur, quae suavitate aliqua naturam
p.17
ipsam movet et cum iucunditate quadam percipitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus,
quae percipitur omni dolore detracto. nam quoniam,
cum privamur dolore, ipsa liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id, quo gaudemus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris omnis privatio recte nominata est voluptas. ut
enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est,
ipsa detractio molestiae consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit
voluptatis.
itaque non placuit Epicuro medium esse
quiddam[*]quiddam A quoddam inter dolorem et voluptatem; illud enim ipsum, quod quibusdam medium videretur,[*]videretur N (?), Rath.; videtur
cum om. R cum omni
dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam
summam voluptatem. quisquis enim sentit, quem ad
modum sit affectus, eum necesse est aut in voluptate
esse aut in dolore. omnis[*]omnis Morel. omni autem privatione doloris
putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut postea
variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique non possit.
At etiam Athenis, ut e patre[*]epatre AN audiebam
facete et urbane Stoicos irridente,[*]irridente R arridente statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus
significet illum in hac esse rogatiuncula delectatum:
'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum
affecta nunc est, desiderat?'—Nihil sane.—'At, si
voluptas esset bonum, desideraret.'—Ita credo.—
"Non est igitur voluptas bonum."
[*]credo ita B (desideraret — voluptas
bonum om. E) Hoc ne statuam quidem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum
est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate afflueret et illaberetur, nec[*]nec ulla par A ut ulla pars BE ulla (om.
nec et pars) RN illa (om. nec et pars) V manus esse contenta posset nec
p.18
ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu voluptatis. sin autem summa voluptas est, ut Epicuro
placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset affecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum,
fuisse desideraturam. idcirco enim non desideraret,
quia, quod dolore caret, id in voluptate est.
12
Extremum autem esse bonorum voluptatem ex hoc
facillime perspici potest:
Constituamus aliquem magnis,
multis, perpetuis fruentem et animo et corpore voluptatibus nullo dolore nec impediente nec inpendente, quem
tandem hoc statu praestabiliorem aut magis expetendum possimus[*]possumus BE dicere? inesse enim necesse est in eo,
qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec mortem nec
dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in
longinquitate levis,[*]lenis ARN in gravitate brevis soleat esse, ut
eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur.
ad ea cum accedit, ut neque divinum numen
horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur
earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod
huc possit, quod melius sit, accedere? Statue contra
aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus,
quanti in hominem maximi[*]maximi dett. maxime cadere possunt, nulla spe
proposita fore levius aliquando,[*]aliquando dett. aliquanto nulla praeterea neque
praesenti nec expectata voluptate, quid eo miserius
dici aut fingi potest? quodsi vita doloribus referta
maxime fugienda est, summum profecto malum est vivere cum dolore, cui sententiae consentaneum est ultimum esse bonorum cum voluptate vivere. nec enim
habet nostra[*]habet praeter voluptatem
nostra V fortasse recte
mens quicquam, ubi consistat tamquam
in extremo, omnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea est res ulla, quae sua
natura aut sollicitare possit aut angere.[*]aut angere Vict. aut tangere
Praeterea et
appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum
p.19
initia proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. quod
cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res atque
laudabilis eo referri, ut cum voluptate vivatur. quoniam
autem id est vel summum bonorum[*]bonorum om. R vel ultimum vel
extremum[*]summum vel ultimum vel extremum bono-
rum BE (non A)—quod Graeci τέλος nominant—, quod
ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur[*]res referuntur (re post res ab alt. m. superscr.)
N res ferunt A1 res feruntur A2R feruntur (om. res) V res ferentur BE
omnes, fatendum est summum esse bonum iucunde
vivere.13
Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis
capti quid natura postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire voluerint, liberabuntur. istae
enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi voluptatem[*]voluptates BE efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas
arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius
artis, sed bonae valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars vivendi
putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc
expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et
comparandae voluptatis—quam autem ego dicam
voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur
oratio mea—. nam cum ignoratione rerum bonarum
et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus maximis saepe priventur
et durissimis[*]durissimis cod. Leidens.
Madvigii, purissimis ABERV pravissimis (pravi in ras.) N animi doloribus torqueantur, sapientia est
adhibenda,[*]adhibenda est BE quae et terroribus[*]et erroribus BE cupiditatibusque detractis
et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem. sapientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis,
quae nos exhorrescere metu[*]metū A non sinat. qua praeceptrice
p.20
in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum
ardore restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles,
quae non modo singulos homines, sed universas familias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publicam.
ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se[*]eae se A eas se BER he se se (he se ab alt. m. in ras)
N hee se V foris solum iactant
nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus
etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici,
ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni
et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere.
quae est enim aut utilior aut
ad bene vivendum aptior partitio quam illa, qua est
usus Epicurus? qui unum genus posuit earum cupiditatum, quae essent et naturales[*]et ante naturales om. BE et necessariae, alterum,
quae naturales essent nec[*]nec non BE tamen necessariae, tertium,
quae nec naturales nec necessariae. quarum ea ratio
est, ut necessariae nec opera multa nec impensa[*]inp. R expleantur; ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et
parabilis[*]parabilis A1R parabiles (in N e ex
corr. alt. m.)
et terminatas habet; inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis inveniri potest.
14
quodsi[*]Quid si A1
vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia,
sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae
modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias,
quae ad quietem et ad tranquillitatem[*]et ad tranquillitatem AR
et tranquillitatem ferant, quid est
cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates
expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?
Eademque ratione ne temperantiam quidem propter
se expetendam esse dicemus, sed quia pacem animis
p.21
afferat et eos quasi concordia quadam placet ac leniat.
temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis aut
fugiendis ut rationem sequamur monet. nec enim satis
est iudicare quid faciendum non faciendumve sit, sed
stare etiam oportet in eo, quod sit iudicatum. plerique
autem, quod tenere atque servare id, quod ipsi statuerunt, non possunt, victi et debilitati obiecta specie voluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid
eventurum[*]proventurum R sit provident ob eamque causam propter
voluptatem et parvam et non[*]non om. A1RN1
necessariam et quae vel
aliter pararetur et qua etiam carere possent sine dolore
tum in morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora
incurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis
obligantur.
Qui autem ita frui volunt voluptatibus, ut
nulli propter eas consequantur dolores, et qui suum
iudicium retinent, ne voluptate victi faciant id, quod
sentiant non esse faciendum, ii[*]ii A1V in BE hi A2 hii RN voluptatem maximam
adipiscuntur praetermittenda voluptate. idem etiam
dolorem saepe perpetiuntur, ne, si id non faciant, incidant in maiorem. ex quo intellegitur nec intemperantiam propter se esse fugiendam temperantiamque expetendam, non quia voluptates fugiat, sed quia maiores
consequatur.
15
Eadem fortitudinis ratio reperietur. nam neque laborum perfunctio neque perpessio dolorum per se ipsa
allicit nec patientia nec assiduitas[*]assiduitates ANV nec vigiliae nec ea[*]ea om. BE
ipsa, quae laudatur, industria, ne fortitudo quidem, sed
ista sequimur, ut sine cura metuque vivamus animumque et corpus, quantum efficere possimus,[*]possimus AEN possumus molestia liberemus. ut enim mortis metu omnis quietae vitae status
perturbatur, et ut succumbere doloribus eosque humili
animo inbecilloque ferre miserum est, ob eamque debilitatem animi multi parentes,[*]parentis R multi amicos, non nulli
p.22
patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt,
sic robustus animus et excelsus omni est liber cura et
angore, cum et mortem contemnit, qua qui[*]qui quia A1BE affecti sunt
in eadem causa sunt, qua ante quam nati, et ad dolores ita paratus est, ut meminerit maximos morte finiri,
parvos multa habere intervalla requietis, mediocrium
nos esse dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si
minus, animo aequo e vita, cum ea non placeat, tamquam e theatro exeamus. quibus rebus intellegitur nec
timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem
patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia
dolorem pariant, has optari, quia voluptatem.
16
Iustitia restat, ut de omni virtute sit dictum. sed similia fere
dici possunt. ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem
copulatas esse docui cum voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli
nec distrahi possint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo
numquam nocet cuiquam, sed contra semper afficit[*]afficit (cf.
Tusc. 3,11 qui contra affecti sint) Se. aliquid (in
N ante aliquid ab alt. m. superscr. est alit)
cum vi sua[*]vi sua V, N (vi ab alt. m. in ras. scr.); in
sua BER sua vi A atque natura, quod
tranquillat[*]tranquillat Se. tranquillet animos,
tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura non[*]non
om. RNV depravata desiderat.[*]desiderat
R1V desideret
Et
[*]add.
Lamb. quem ad modum temeritas et libido et ignavia semper
animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque sunt, sic
inprobitas si
[*]add. Mdv. cuius in mente
consedit, hoc ipso, quod adest, turbulenta est[*]est: si Grut. et si ABE turbulenta non potest fieri Et si
RN turbulenta non potest fieri Si V; si vero molita
quippiam est, quamvis occulte fecerit, numquam tamen id confidet fore
semper occultum. plerumque improborum facta primo suspicio
insequitur, dein[*]deinde NV sermo atque fama, tum accusator, tum iudex;[*]index A multi
etiam, ut te consule, ipsi se indicaverunt.[*]indicaverunt A2RN indicaverat A1 iudicaverunt BEV
quodsi qui
p.23
satis sibi contra hominum[*]sibi contra hominum ibi contra hominum V hominum sibi
contra R conscientiam[*]conscientiamτn scientiam R cumscientiam A1 saepti esse et[*]et om. E
muniti[*]et muniti om. R videntur, deorum tamen horrent easque ipsas
sollicitudines, quibus eorum animi noctesque diesque[*]noctes diesque R diesque noctesque B
exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa importari[*]inport. N putant. quae autem tanta ex improbis factis ad
minuendas vitae molestias accessio potest fieri, quanta
ad augendas, cum conscientia factorum, tum poena legum odioque civium? et tamen in quibusdam neque
pecuniae modus est neque honoris neque imperii nec
libidinum nec epularum nec reliquarum cupiditatum,
quas nulla praeda umquam improbe parta minuit,[*]minuit imminit BE
sed
[*]add. dett. (sed
auget potius atque inflammat)
potius inflammat, ut coe+rcendi magis quam dedocendi
esse videantur.
Invitat igitur vera ratio bene sanos ad
iustitiam, aequitatem, fidem, neque homini infanti aut
inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec facile efficere
possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et opes
vel fortunae[*]fortuna E vel ingenii[*]ingenii edd. ingenia liberalitati magis conveniunt,
qua qui utuntur,[*]utantur ARNV benivolentiam sibi conciliant et, quod
aptissimum est ad quiete vivendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa peccandi.
quae enim
cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine
ulla iniuria,[*]iniuria ulla BE quae autem inanes sunt, iis parendum non
est. nihil enim desiderabile concupiscunt, plusque in
ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam quidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia
iucunditatis vel plurimum afferat. nam diligi et carum
esse iucundum est propterea, quia tutiorem vitam et
voluptatem pleniorem[*]pleniorem voluptatem BE efficit. itaque non ob ea solum
incommoda, quae eveniunt[*]eveniunt et veniunt ARN inprobis, fugiendam inprobitatem
p.24
putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius
in animo versatur, numquam sinit eum respirare, numquam adquiescere.
Quodsi ne ipsarum quidem virtutum laus, in qua
maxime ceterorum philosophorum exultat oratio, reperire exitum potest, nisi derigatur ad voluptatem, voluptas autem est sola, quae nos vocet ad se et alliciat
suapte natura, non potest esse dubium, quin id sit
summum atque extremum bonorum omnium, beateque
vivere nihil aliud sit nisi cum voluptate vivere.
17
Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta
explicabo brevi. nullus in ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in voluptate aut in dolore, sed
in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur
ignorant. animi autem voluptates et dolores nasci fatemur e corporis voluptatibus et doloribus—itaque
concedo, quod modo dicebas, cadere causa,[*]cadere causa Vict. cedere causae (cause) si qui e
nostris aliter existimant, quos quidem video esse multos, sed imperitos—, quamquam autem et laetitiam
nobis voluptas animi et molestiam dolor afferat,[*]afferat A2 afferet A1BER afferret NV eorum
tamen utrumque et ortum esse e corpore et ad corpus
referri, nec ob eam causam non multo maiores esse et
voluptates et dolores animi quam corporis. nam corpore nihil nisi praesens et quod adest sentire possumus,
animo autem et praeterita et futura. ut enim aeque
doleamus animo,[*]animocf. v. 20 sqq. cum corpore dolemus, fieri tamen
permagna accessio potest, si aliquod[*]aliquid ABE aeternum et infinitum impendere malum nobis opinemur.[*]opinamur R quod idem
licet transferre in voluptatem, ut ea[*]ea eo B maior sit, si nihil
tale metuamus.
Iam illud quidem perspicuum est, maximam animi[*]animi maximam A aut voluptatem aut molestiam plus aut ad
beatam aut ad miseram vitam afferre momenti quam
eorum utrumvis, si aeque diu sit in corpore. Non placet
p.25
autem detracta voluptate aegritudinem statim consequi, nisi in voluptatis locum dolor forte successerit,
at contra gaudere nosmet omittendis doloribus, etiamsi
voluptas ea, quae sensum moveat, nulla successerit,
eoque intellegi potest quanta voluptas sit non dolere.[*]dolore ERV1
Sed ut iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laetamur iis, quae recordamur. stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes[*]sapientis R bona praeterita grata recordatione renovata delectant. est autem situm in nobis
ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et
secunda iucunde ac suaviter meminerimus. sed cum
ea, quae praeterierunt, acri animo et attento[*]intento BE intuemur,
tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala sint, laetitia,
si bona.[*]si bona laetitia BE
18
O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem
et directam viam! cum enim certe nihil homini possit
melius esse quam vacare omni dolore et molestia perfruique maximis et animi et corporis voluptatibus, videtisne quam nihil praetermittatur quod vitam adiuvet,
quo facilius id, quod propositum est, summum bonum
consequamur? clamat Epicurus, is quem vos nimis
voluptatibus esse deditum dicitis, non posse iucunde
vivi, nisi sapienter, honeste iusteque vivatur, nec sapienter, honeste, iuste, nisi iucunde.
neque enim civitas
in seditione beata esse potest nec in discordia dominorum domus; quo minus animus a se ipse[*]ipso BE dissidens
secumque discordans gustare partem ullam liquidae
voluptatis et liberae potest. atqui pugnantibus et contrariis studiis consiliisque semper utens nihil quieti videre, nihil tranquilli potest.
Quodsi corporis gravioribus morbis vitae iucunditas
impeditur, quanto magis animi morbis impediri necesse
est![*]impediri necesse est impediri necesse potest A1N impediri potest A2
animi autem morbi sunt cupiditates inmensae et
p.26
inanes[*]inanes V inmanes A īmanes BEN immanes R divitiarum, gloriae, dominationis,[*]dominationes ABER libidinosarum
etiam voluptatum. accedunt aegritudines, molestiae,
maerores, qui exedunt[*]excedunt BERN animos conficiuntque curis hominum non intellegentium nihil dolendum esse animo,
quod sit a dolore corporis praesenti futurove seiunctum.
nec vero quisquam stultus non horum morborum aliquo
laborat, nemo igitur est non miser.
accedit etiam mors,
quae quasi saxum Tantalo semper impendet,[*]impendit BE tum superstitio, qua qui est imbutus[*]inb. BE quietus esse numquam potest. praeterea bona praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur, futura modo expectant, quae
quia certa esse non possunt, conficiuntur[*]conficiuntur cū ficiuntur A1R c_ficiuntur A2
et angore et
metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra
se aut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut
gloriae. nullas enim consequuntur voluptates, quarum
potiendi spe inflammati multos labores magnosque susceperant.
ecce autem[*]ecce autem—monstruosiNon. p. 345. alii minuti et angusti aut[*]aut ut BE et
Non.
omnia
semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi,[*]monstruosi R1
Non. monstrcosi (= monstricosi?) E
monstrosi rell. codd., morosi Lamb.
alii autem etiam amatoriis
levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi,
idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia
permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est
intercapedo molestiae. igitur neque stultorum quisquam
beatus neque sapientium[*]sapientium R sapien-
cium E sapientum (neque sapientium non beatus om. N) non beatus. Multoque hoc melius
nos veriusque quam Stoici. illi enim negant[*]negant enim BE esse bonum
quicquam nisi nescio quam illam umbram, quod appellant
honestum non tam solido quam splendido nomine, virtutem autem nixam hoc honesto nullam requirere voluptatem atque ad beate vivendum se ipsa esse contentam.
p.27
19
Sed possunt haec quadam ratione dici non modo
non repugnantibus, verum etiam approbantibus nobis.
sic enim ab Epicuro sapiens semper beatus inducitur:
finitas habet cupiditates, neglegit[*]negligit NV nec legit A1BER mortem, de diis inmortalibus sine ullo metu vera sentit, non dubitat, si
ita melius sit, migrare de vita. his rebus instructus
semper est in voluptate. neque enim tempus est ullum,
quo non plus voluptatum habeat quam dolorum. nam
et praeterita grate meminit et praesentibus ita potitur,
ut animadvertat quanta sint ea[*]sint ea N2 sit in
ea A1B sint in ea A2ERN1V quamque iucunda, neque pendet ex futuris, sed expectat illa, fruitur praesentibus ab iisque vitiis, quae paulo ante collegi, abest
plurimum et, cum stultorum vitam cum sua comparat,
magna afficitur voluptate. dolores autem si qui incurrunt, numquam vim tantam habent, ut non plus habeat
sapiens, quod gaudeat, quam quod angatur.
optime
vero Epicurus, quod exiguam dixit fortunam intervenire
sapienti maximasque ab eo et[*]ab eo et om. R et (ante
gravissimas) om. V gravissimas res consilio
ipsius et ratione administrari neque maiorem voluptatem ex infinito tempore aetatis percipi posse, quam ex
hoc percipiatur, quod videamus esse finitum. In dialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad
melius vivendum nec ad commodius disserendum viam.[*]viam om. R
In physicis plurimum posuit. ea scientia et verborum
vis et natura orationis et consequentium repugnantiumve
ratio potest perspici.[*]percipi R omnium autem rerum natura cognita levamur superstitione, liberamur mortis metu, non
conturbamur ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles
existunt saepe formidines. denique etiam morati melius erimus, cum didicerimus quid natura desideret. tum
vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata
illa, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem
omnium, regula, ad quam omnia iudicia rerum[*]omnium rerum regula R1
dirigentur,
p.28
numquam ullius oratione victi sententia desistemus.
nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo
poterimus sensuum iudicia defendere. quicquid[*]quidquid BE porro
animo cernimus, id omne oritur a sensibus; qui si omnes veri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique poterit aliquid cognosci et percipi.[*]et percipi A2 et recipi quos qui tollunt et
nihil posse percipi[*]percipi posse BE percipi (om. posse) R dicunt, ii remotis sensibus ne id ipsum quidem expedire possunt, quod disserunt. praeterea sublata cognitione et scientia tollitur omnis ratio
et vitae degendae et rerum gerendarum. sic e physicis
et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis et sedatio animi omnium
rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut
modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem
illa[*]ab eadem illa i. e. ab
Epicuri ratione
(v. 5); regula Abl.
constituto veri a falso distinctio traditur.
20
Restat locus huic disputationi vel maxime necessarius
de amicitia, quam, si voluptas summum sit bonum, affirmatis nullam omnino fore. de qua Epicurus quidem
ita dicit, omnium rerum, quas ad beate vivendum sapientia comparaverit, nihil esse maius amicitia, nihil
uberius, nihil iucundius. nec vero hoc[*]hoc hos A1BER oratione solum,
sed multo magis vita et factis et moribus comprobavit.
quod quam magnum sit fictae veterum fabulae declarant, in quibus tam multis tamque variis ab ultima
antiquitate repetitis tria vix amicorum paria reperiuntur, ut ad Orestem pervenias profectus a Theseo. at vero
Epicurus una in domo, et ea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione consentientis tenuit
amicorum greges! quod fit etiam nunc ab Epicureis. sed
ad rem redeamus; de hominibus dici non necesse est.
Tribus igitur[*]igitur ergo BE modis video esse a nostris[*]a nostris esse BE de amicitia
disputatum. alii cum eas voluptates, quae ad amicos
p.29
pertinerent, negarent esse per se ipsas tam expetendas,
quam nostras expeteremus, quo loco videtur quibusdam
stabilitas amicitiae vacillare, tuentur tamen eum locum
seque facile, ut mihi videtur, expediunt. ut enim virtutes, de quibus ante dictum est, sic amicitiam negant
posse a voluptate discedere. nam cum solitudo et vita
sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa
monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur[*]confirmetur ABE
animus et a spe[*]et a spe ad spem et ABE pariendarum voluptatum seiungi non
potest.
atque ut odia,[*]odiā BE invidiae,[*]invidiae A2 invidie (e ab alt. m. in ras. scr.)
N invidiā B invidia A1EV, R (sequente una litt. erasa, quae vi-detur fuisse e) despicationes adversantur voluptatibus, sic amicitiae non modo fautrices
fidelissimae, sed etiam effectrices sunt voluptatum tam
amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus fruuntur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri
temporis. quod quia nullo modo sine amicitia firmam
et perpetuam iucunditatem vitae tenere possumus[*]possumus etiam B neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi[*]nisi ipsi ARV aeque amicos et
nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur
in amicitia, et amicitia[*]et amicitia om. R, A1
(ab alt. m. in mg. exteriore sinistro
ita add. amicitia, ut a ligatore et desectum esse possit)
cōnect. BE cum voluptate conectitur. nam
et laetamur amicorum laetitia aeque[*]atque ut RNV atque nostra et
pariter dolemus angoribus.
quocirca eodem modo sapiens erit affectus erga amicum, quo in se ipsum, quosque labores propter suam voluptatem susciperet,[*]susciperet susceperit
R (suam susceperit voluptatem), NV eosdem
suscipiet[*]suscipiet susciperet BE propter amici voluptatem. quaeque de virtutibus dicta sunt, quem ad modum eae[*]eae A hc_ B hec E hee RV ea N semper voluptatibus inhaererent, eadem de amicitia dicenda sunt.
praeclare enim Epicurus his paene verbis: 'Eadem',[*]his paene verbis eadem eadem hys pene verbis BE hiis pene eadem
verbis V inquit,
p.30
"scientia[*]scientia sententia BE confirmavit animum, ne quod aut sempiternum aut diuturnum timeret malum, quae perspexit
in hoc ipso vitae spatio amicitiae praesidium esse firmissimum."
Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra
vestra convicia,[*]nostra convitia V convicia nostra
BE sed tamen satis acuti, qui verentur ne,
si amicitiam propter nostram voluptatem expetendam
putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur. itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum voluntates fieri propter voluptatem;[*]voluntates A voluptates R voluptatum NV om. BE
[*]voluptatem voluptates R
cum autem usus progrediens familiaritatem effecerit,
tum amorem efflorescere tantum, ut, etiamsi nulla sit
utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se ipsos
amentur. etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia,
si campum, si canes, si equos, si ludicra[*]si ludicras A2 si ludicrica R exercendi aut
venandi consuetudine[*]consuetudines A consuetudinēs R adamare solemus, quanto id in
hominum consuetudine facilius fieri poterit[*]poterit edd. potuerit et iustius?
Sunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sapientium,[*]sapientum V sapia (= sapientia, pro sapiu = sapientiū)
R ut ne minus amicos quam[*]minus amicos quam P. Man. minus quidem amicos quam
ARNV minus quam amicos BE se ipsos diligant.
quod et posse fieri[*]fieri posse BE intellegimus et saepe etiam[*]etiam Dav. enim videmus, et perspicuum est nihil ad iucunde vivendum reperiri posse, quod coniunctione tali sit aptius.
Quibus ex omnibus iudicari potest non modo non
impediri rationem amicitiae, si summum bonum in voluptate ponatur, sed sine hoc institutionem omnino
amicitiae non posse reperiri.[*]et 26 repp. A
21
Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et
clariora sunt, si omnia dixi hausta[*]omnia dixi hausta = nihil
dixi nisi quod haustum esset e fonte naturae, si
tota oratio nostra omnem sibi fidem sensibus confirmat,
p.31
id est incorruptis atque integris testibus, si infantes pueri, mutae etiam bestiae paene loquuntur magistra
ac duce natura nihil esse prosperum nisi voluptatem,
nihil asperum nisi dolorem, de quibus neque depravate
iudicant neque corrupte,[*]depravatae ... corruptae A nonne ei maximam gratiam
habere debemus, qui hac exaudita quasi voce naturae
sic eam firme graviterque comprehenderit, ut omnes
bene sanos in viam placatae, tranquillae, quietae, beatae
vitae deduceret? Qui quod tibi parum videtur eruditus,
ea causa est, quod nullam eruditionem esse duxit, nisi
quae beatae vitae disciplinam iuvaret.
an ille tempus
aut in poe+tis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore
facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas
omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in
musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et
a falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si
essent vera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo
melius viveremus, eas ergo artes persequeretur, vivendi
artem tantam tamque et operosam[*]et operosam ARN1
operosam et perinde fructuosam relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed ii
indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea
putant usque ad senectutem esse discenda.
Quae cum dixisset, Explicavi, inquit, sententiam
meam, et eo quidem consilio, tuum iudicium ut cognoscerem, quoniam[*]quoniam Se. quae (i. e. que pro quō uel quo
cf. ad. p. 34, 3; 47, 27; 71, 19; 115, 1; 116, 3; 165, 17; 167, 15
al.)
mihi ea[*]mihi ea Se. mea ABEN1 in ea R (i. e. mea vel in ea
pro m_ ea), mihi N2V (quoniam facultas L. Havet, revue de philo-
logie 1899 p. 332) facultas, ut id meo arbitratu facerem, ante hoc tempus numquam est data.