de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
LIBER SECUNDUS
p.32
1
Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor,
ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis
aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probavi. quando enim
Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quicquam tale fecit? eorum erat iste mos qui tum sophistae nominabantur, quorum e numero primus est
ausus Leontinus Gorgias in conventu poscere quaestionem, id est iubere dicere, qua de re quis vellet audire.
audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum
postea translatum ad philosophos nostros[*]nostros philosophos BE esset.
sed et
illum, quem nominavi, et ceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos videmus a Socrate. is enim
percontando[*]percontando A2 percun-
tando NV percunctando A1BE per cunctando R atque interrogando elicere solebat eorum
opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea,[*]ea haec R quae ii[*]ii hi BER hii A hij NV respondissent, si quid videretur, diceret. qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilas[*]archesilas A acesilaos
N achesilas V eum revocavit instituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum
dixissent, ille contra. sed eum[*]eum om. RNV qui audiebant, quoad
poterant, defendebant sententiam suam. apud ceteros
autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet; quod
quidem iam fit etiam[*]etiam om. BER in Academia. ubi enim is, qui
audire vult, ita dixit: 'Voluptas mihi videtur esse summum bonum', perpetua oratione contra disputatur, ut
p.33
facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi videri[*]sibi aliquid (aliquit E) videri BE aliquid videri sibi V dicant,
non ipsos in ea sententia esse, sed audire velle contraria. Nos commodius agimus.
non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem
arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid
abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad
exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens oratio,
quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihil apprehendas,[*]reprehendas BE nusquam orationem rapidam
cœrceas.
Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et
ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut
quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos
disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur.
2
hoc
positum in Phaedro a Platone probavit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere. sed quod
proximum fuit non vidit. negat enim definiri rem placere, sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos,
qui ambigunt, conveniat quid sit id, de quo agatur,
velut in hoc ipso, de quo nunc disputamus. quaerimus
enim finem bonorum. possumusne hic[*]hic Se. hoc ARNV (h_ vel h_ = hoc,
h_ N p. 1, 7
vel h N 37, 30
= hic); hac BE scire qualis sit,[*]qualis sit BERNV quali sunt A1 quales A2
nisi contulerimus inter nos, cum finem bonorum dixerimus, quid finis, quid etiam sit ipsum bonum?
atqui
haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est. qua tu etiam inprudens
utebare non numquam. nam hunc ipsum sive finem
sive extremum sive ultimum definiebas[*]definiebasp. 13, 14
sqq.(cf. p. 5, 25 sqq.);19, 3 sqq. id esse, quo
omnia, quae recte fierent, referrentur neque id ipsum
usquam referretur. praeclare hoc quidem. bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definisses
p.34
aut quod esset natura adpetendum[*]adp. AR app aut quod prodesset aut quod iuvaret aut quod liberet modo. nunc
idem,[*]nunc om. R (Modo aū = autem
idem), N (Modo idem), V nisi molestum est, quoniam[*]quoniam quō A quo BE tibi non omnino
displicet definire[*]definire diffinire N2V finire et id facis, cum vis, velim definias[*]definias definiri R
quid sit voluptas, de quo omnis haec quaestio est.
Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit voluptas[*]quaeso Gz. quasi A1BE quam A2 qua fit R; om. N (ubi de quo
... voluptas excid. et in mg. add.), V nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem aliquam desideret?
Me ipsum esse dicerem, inquam, nisi mihi viderer
habere bene cognitam[*]cognitam bene BE voluptatem et satis firme conceptam animo atque comprehensam. Nunc autem dico
ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui
crebro dicat diligenter oportere exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegere interdum, quid sonet
haec vox voluptatis, id est quae res huic voci subiciatur.
3
Tum ille ridens: Hoc vero, inquit, optimum, ut is,
qui finem rerum expetendarum voluptatem esse dicat,
id extremum, id ultimum bonorum, id ipsum quid et[*]quid et Brem. quidē ABENV quid sit R
quale sit, nesciat!
Atqui, inquam, aut Epicurus quid sit voluptas aut
omnes mortales, qui ubique sunt, nesciunt.
Quonam,[*]quo nam N quoniam inquit, modo?
Quia voluptatem hanc esse sentiunt omnes, quam
sensus accipiens movetur et iucunditate quadam perfunditur.
Quid ergo?
istam voluptatem, inquit, Epicurus
ignorat?
Non semper, inquam; nam interdum nimis[*]nimis minus R etiam
novit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se
p.35
posse ubi sit aut quod sit ullum bonum praeter illud,
quod cibo et potione et aurium delectatione et obscena voluptate capiatur. an haec ab eo non dicuntur?Quasi vero me pudeat, inquit, istorum, aut non possim quem ad modum ea dicantur ostendere!
Ego vero non dubito, inquam, quin facile possis,
nec est quod te pudeat sapienti adsentiri, qui se unus,
quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. nam Metrodorum non puto ipsum professum, sed, cum appellaretur ab Epicuro, repudiare tantum beneficium noluisse;
septem autem illi non suo, sed populorum suffragio
omnium nominati sunt.
Verum hoc loco sumo verbis[*]de verbis Non. p. 396
his eandem certe[*]certe om. Non. p. 396
vim voluptatis[*]Verum ... voluptatisNon. p. 396 Epicurum nosse[*]non esse vel non nosse Non.
quam
ceteros. omnes enim iucundum motum, quo sensus hilaretur.[*]hilaretur N2
Non. hiaretur
ABERN1 yarēt sequente spatio 4 fere litt. V Graece ἡδονήν,[*]hedoneum Non.
Latine voluptatem vocant.[*]verum ... vocantNon.
p. 121
Quid est igitur, inquit, quod requiras?
Dicam, inquam, et quidem discendi causa magis,
quam quo te aut Epicurum reprehensum velim.
Ego quoque, inquit, didicerim libentius si quid attuleris, quam te reprehenderim.
Tenesne igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quid[*]quid quod ANV
dicat esse summum bonum,[*]bonum summum BE quo putet omnia referri
oportere?
Teneo, inquit, finem illi videri nihil dolere.
Quid? idem iste, inquam,[*]inquam om. R de voluptate quid sentit?
Negat esse eam, inquit, propter se expetendam.
Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non dolere.
Et quidem, inquit, vehementer errat; nam, ut paulo
ante[*]paulo anteI 37—39 docui, augendae voluptatis finis est doloris omnis
amotio.
p.36
Non[*]Non cum non RN' tum non N2 tum vero (~uo) V; tuum
non dolere Lamb.
dolere, inquam, istud quam vim habeat postea
videro; aliam vero vim voluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi valde pertinax fueris, concedas necesse est.
Atqui reperies, inquit, in hoc quidem pertinacem;
dici enim nihil potest verius.
Estne, quaeso, inquam, sitienti in bibendo voluptas?
Quis istud possit, inquit, negare?
Eademne, quae restincta siti?
Immo alio genere; restincta enim sitis[*]enim om. RN (siti immo alio genere restincta enim om. V) stabilitatem
voluptatis habet, inquit,[*]inquit om. BE illa autem voluptas ipsius
restinctionis in motu est.
Cur igitur, inquam, res tam dissimiles[*]dissimiles (etiam A2)] difficiles A1
eodem nomine
appellas?
Quid paulo ante,[*]paulo antep. 17, 17 sqq. inquit, dixerim nonne meministi,
cum omnis dolor detractus esset, variari, non augeri
voluptatem?
Memini vero, inquam; sed tu istuc[*]tu quidem istuc V dixti[*]dixisti RNV bene Latine,
parum plane. varietas enim Latinum verbum est,
idque proprie quidem in disparibus coloribus dicitur,
sed transfertur in multa disparia: varium poe+ma, varia oratio, varii mores, varia fortuna, voluptas etiam
varia dici solet, cum percipitur e multis dissimilibus
rebus dissimilis[*]dissimilis dissimiliter RNV efficientibus voluptates. eam si varietatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente te
intellego; ista varietas quae sit non satis perspicio,
quod ais, cum dolore careamus, tum in summa voluptate nos esse, cum autem vescamur iis rebus, quae
dulcem motum afferant sensibus, tum esse in motu
voluptatem, qui[*]qui Dav. quae (que); in BE compend.
incert.
faciat varietatem voluptatum, sed non
augeri illam non dolendi voluptatem, quam cur voluptatem appelles nescio.
p.37
An potest, inquit ille,[*]ille inquit BE quicquam esse suavius quam
nihil dolere?
4
Immo sit sane nihil melius, inquam—nondum enim
id quaero—, num propterea idem voluptas est, quod,
ut ita dicam, indolentia?
Plane idem, inquit, et maxima quidem, qua fieri nulla
maior potest.
Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita
constituto, ut id totum in non dolendo sit, id tenere
unum, id tueri, id defendere?
quid enim necesse est,
tamquam meretricem in matronarum coetum, sic voluptatem in virtutum concilium adducere? invidiosum
nomen est, infame, suspectum.[*]suspectum subiectum R itaque hoc frequenter
dici solet a vobis, non intellegere nos, quam dicat Epicurus voluptatem. quod quidem mihi si quando dictum
est—est autem dictum non parum saepe—, etsi satis
clemens sum in disputando, tamen interdum soleo subirasci. egone non intellego, quid sit ἡδονή Graece, Latine voluptas? utram tandem linguam nescio? deinde
qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes, quicumque Epicurei esse voluerunt?[*]voluerint BE quod vestri quidem vel optime
disputant, nihil opus esse eum, qui philosophus futurus
sit,[*]philosophus qui futurus sit A (cf. Iw. Mue. II
p. 10 sq.); qui futurus sit philosophus BE scire litteras. itaque ut maiores nostri ab aratro
adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic
vos de pagis[*]pagis cod. 1
Eliens. Davisii, Turneb. adversar. IV8; plagis omnibus colligitis bonos illos quidem viros, sed certe non pereruditos.
ergo illi intellegunt
quid Epicurus dicat, ego non intellego? ut scias me
intellegere, primum idem esse dico voluptatem, quod
ille ἡδονήν. et quidem saepe quaerimus verbum Latinum par Graeco et quod idem valeat; hic nihil fuit,
quod quaereremus. nullum inveniri verbum potest
quod magis idem declaret Latine, quod Graece, quam
declarat voluptas. huic verbo omnes, qui ubique sunt,
p.38
qui Latine sciunt,[*]qui latine sciunt qui ubique sunt BE duas res subiciunt, laetitiam in animo,
commotionem suavem iucunditatis[*]iocunditatis suavem BE in corpore. nam et
ille apud Trabeam
"voluptatem animi nimiam"
laetitiam
dicit eandem, quam ille Caecilianus, qui
"omnibus laetitiis laetum"
esse se narrat. sed hoc interest, quod
voluptas dicitur etiam in animo—vitiosa res, ut Stoici
putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine
ratione opinantis se magno bono frui—, non dicitur
laetitia nec gaudium in corpore.
in eo autem voluptas
omnium Latine loquentium more ponitur, cum percipitur ea, quae sensum aliquem moveat, iucunditas. hanc
quoque iucunditatem, si vis, transfer in animum; iuvare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum,
modo intellegas inter illum, qui dicat: 'Ta/nta laetitia
au/ctus sum, ut nihil co/nstet', et eum, qui: 'Nunc demum mihi animus ardet', quorum alter laetitia gestiat,
alter dolore crucietur, esse illum medium: 'Quamquam hae/c inter nos nu/per notitia a/dmodum est',
qui nec laetetur nec angatur, itemque inter eum, qui
potiatur corporis expetitis voluptatibus, et eum, qui
crucietur[*]excrucietur BE summis doloribus, esse eum, qui utroque
careat.
5
Satisne igitur videor vim verborum tenere, an sum
etiam nunc vel Graece loqui vel Latine docendus?
et
tamen vide, ne, si ego non intellegam quid Epicurus
loquatur, cum Graece, ut videor, luculenter sciam, sit
aliqua culpa eius, qui ita loquatur, ut non intellegatur.
quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de
industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento qui σκοτεινός perhibetur, quia de natura nimis obscure memoravit', aut cum rerum obscuritas, non verborum, facit ut
non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis.
Epicurus autem, ut opinor, nec non vult, si possit, plane
et aperte loqui, nec de re obscura, ut physici, aut artificiosa,
p.39
ut mathematici, sed de illustri et facili et iam[*]et iam P. Man. etiam (eciam V)
in vulgus pervagata loquitur.[*]loquitur (i in ras.)
N loquatur (etiam A)
Quamquam non negatis nos intellegere quid sit voluptas, sed quid ille dicat. e quo efficitur, non ut nos
non intellegamus quae vis sit istius verbi, sed ut ille
suo more loquatur, nostrum neglegat.
si enim idem
dicit,[*]dicat RNV quod Hieronymus, qui censet summum bonum
esse sine ulla molestia vivere, cur mavult dicere voluptatem quam vacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid
dicat intellegit? sin autem voluptatem putat[*]putat BE putat
dicat ARN dicat V adiungendam eam, quae sit in motu—sic enim appellat
hanc dulcem: 'in motu', illam nihil dolentis 'in stabilitate'—, quid tendit? cum efficere non possit ut cuiquam, qui ipse sibi notus sit, hoc est qui suam naturam sensumque perspexerit, vacuitas doloris et voluptas
idem esse videatur. hoc est vim afferre, Torquate, sensibus, extorquere ex animis cognitiones verborum, quibus inbuti sumus. quis enim est,[*]est enim BEN qui non videat haec
esse in natura rerum tria? unum, cum in voluptate sumus, alterum, cum in dolore, tertium hoc, in quo nunc
equidem sum,[*]equidem sum
Mdv. quidem sumus ARNV sumus BE credo item[*]item Ernest. idem
ABER2N1V quidem N2
et fort. R1, ubi littera i scripta est
super ras. (////dē), cuius in loco fuisse potest q vos, nec[*]vos AN1V nos BERN2
in dolore nec in voluptate; ut in voluptate sit, qui epuletur, in dolore, qui
torqueatur. tu autem inter haec tantam multitudinem
hominum interiectam non vides nec laetantium nec dolentium?
Non prorsus, inquit, omnisque, qui sine dolore sint,
in voluptate, et ea quidem summa, esse dico.
Ergo in eadem voluptate eum, qui alteri misceat
mulsum ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens
bibat?
p.40
6
Tum ille: Finem, inquit, interrogandi, si videtur, quod
quidem ego a principio ita me malle dixeram[*]dixeramp. 13, 7 sq. hoc ipsum providens, dialecticas captiones.
Rhetorice igitur, inquam, nos mavis quam dialectice
disputare?
Quasi vero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum,
non etiam philosophorum sit.
Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem vim loquendi,
ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes,
rhetoricam palmae, dialecticam pugni[*]pugni edd. pugnis similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem
compressius. obsequar igitur voluntati tuae dicamque,
si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum,
non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem.
sed
dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae
una continet omnem et perspiciendi quid in quaque
re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit[*]quidque sit sit quidque A et ratione
ac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem videtur, nec ea, quae docere[*]doceri R dicere V vult, ulla arte distinguit, ut
haec ipsa, quae modo loquebamur. summum a vobis
bonum voluptas dicitur. aperiendum est igitur, quid
sit voluptas; aliter enim explicari, quod quaeritur, non
potest. quam si explicavisset, non tam haesitaret. aut
enim eam voluptatem tueretur, quam Aristippus, id est,
qua sensus dulciter ac iucunde movetur, quam etiam
pecudes, si loqui possent, appellarent voluptatem, aut,
si magis placeret suo more loqui, quam ut
reliquique Graeci, qui hoc anapaesto citantur, hoc non dolere solum voluptatis nomine appellaret, illud Aristippeum contemneret, aut, si utrumque probaret, ut[*]ut edd. aut (in V ut probat excid.)Omnés Danai atque Mycénenses.Attica pubes
p.41
probat, coniungeret doloris vacuitatem cum voluptate et
duobus ultimis uteretur.
multi enim et magni philosophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles virtutis usum cum vitae perfectae prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit ad honestatem voluptatem,
Diodorus ad eandem honestatem addidit vacuitatem
doloris. idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc,
quae nunc Hieronymi est, coniunxisset cum Aristippi
vetere sententia. illi enim inter se dissentiunt. propterea
singulis finibus utuntur et, cum uterque Graece egregie
loquatur, nec Aristippus, qui voluptatem summum bonum dicit, in voluptate ponit non dolere, neque Hieronymus, qui summum bonum statuit non dolere, voluptatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe
qui ne in expetendis quidem rebus[*]quidem rebus rebus quidem BE quidem tibi V numeret voluptatem.
7
duae sunt enim res quoque, ne tu verba solum putes.
unum est sine dolore esse, alterum cum voluptate. vos
ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum
—nam id facilius paterer—, sed etiam rem unam ex
duabus facere conamini, quod fieri nullo modo[*]nullo modo fieri BE potest.
hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut
facit re, neque[*]re neque neque (om. re) BE remque R tamen dividit verbis. cum enim eam
ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus,[*]appellant A1
laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari
quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo
genere voluptatis, atque ibi hoc dicit, ubi omnis eius
est oratio[*]oratio eius est BE de summo bono. in alio vero libro, in quo
breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae
nota tibi profecto, Torquate, sunt—quis enim vestrum
non edidicit Epicuri κυρίας δόξας, id est quasi maxime
ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter
enuntiatae sententiae?—animadverte igitur rectene
hanc sententiam interpreter:
'Si ea, quae sunt luxuriosis
p.42
efficientia voluptatum,[*]voluptatem A2BENV liberarent eos deorum et
mortis et doloris metu docerentque qui essent fines
cupiditatum, nihil haberemus quod reprehenderemus,[*]add. Dav.
cum undique complerentur voluptatibus nec haberent
ulla ex parte aliquid aut dolens aut aegrum, id est
autem malum.'Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, inquit, Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem
visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire
Torquatum.
At ille non pertimuit saneque fidenter: Istis quidem
ipsis verbis, inquit; sed quid sentiat, non videtis.
Si alia sentit, inquam, alia loquitur, numquam intellegam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit. idque si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos,
si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non
reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos
metuant nec mortem nec dolorem. et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho
non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera caverent?
sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut
persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset
praesertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere?
atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut
edint[*]edint Mdv.
edient A1RN edent A2 edant V om. BE de patella, deinde ita mortem[*]mortem ita BE non timentes, ut
illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex menses
sa/tis sunt vitae, se/ptimum Orco spo/ndeo'. iam doloris
medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment:
"Si gravis, brevis; si longus, levis."
Unum nescio,
quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates
habere.
8
quid ergo attinet dicere: 'Nihil haberem, quod
reprehenderem, si finitas cupiditates haberent'? hoc est
p.43
dicere:
"Non reprehenderem asotos, si non essent asoti."
isto modo ne improbos quidem, si essent boni viri.
hic homo severus luxuriam ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loquamur, si summum bonum voluptas est, rectissime non
putat.Noli[*]noli Se. nolui N nolim rell. codd.
enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique
postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec
occidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant. nemo nostrum istius generis asotos iucunde putat vivere. mundos, elegantis,
optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione,
his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vinum[*]quibus vinum et
q. s. cf. Lucilii carm. rell. rec. Marx. I p. 78, II p. 366 sq.
defusum e pleno sit chrysizon,[*]chrysizon Marx.; hirsizon A hrysizon vel heysizon B hrysizon E hyrsi|hon R hyrsizon N hrysiron V ut ait Lucilius,
cui nihildum situlus et[*]nihildum situlus et (situlus = situla, sitella)
Se. nihil (nichil BE) dum sit vis
et ABE nichil dum sit viset R nichil dempsit (e vid. corr. ex
u, psit in ras.) vis (post s ras.) et (in ras.) N nichil dempsit
vis et V sacculus[*]sacculus ABE saculos V sarculos R, N (a ex corr.
m. alt., r superscr. ab alt. m.) abstulerit, adhibentis
ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat
Epicurus se nescire quid sit bonum; adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argentum, Corinthium, locus ipse, aedificium—hos ergo[*]ergo BER ego ANV
asotos bene quidem vivere aut[*]aut at BE beate numquam dixerim.
ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed
ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Diogenem Stoicum adolescens, post autem Panaetium audierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quid suavissimum esset—nec enim sequitur,
ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus—, sed quia
parvi id duceret.
p.44
praeclare Laelius, et recte σοφός, illudque vere:O lapathe, ut iactare, nec es satis cognitu' qui sis!In quo cognitu Laelius clamores σοφὸς ille solebatEdere compellans gumias ex ordine nostros.
is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen non[*]non om. ABER negat libenter cenasse umquam Gallonium— mentiretur enim—, sed bene. ita graviter et severe voluptatem secrevit[*]secernit dett. a bono. ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non continuo bene. semper Laelius bene.O Publi, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit.Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in istaConsumis squilla atque acupensere cum decimano.
quid bene? dicet[*]diceret A dicit BE Lucilius: 'cocto,[*]cocto porto R1 porco R2
condito', sed cedo caput cenae:
'sermone bono', quid ex eo? 'si quaeris, libenter'; veniebat enim ad cenam, ut animo[*]ut in animo BE quieto satiaret desideria
naturae. recte ergo is negat umquam bene cenasse
Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne
studium consumeret. quem libenter cenasse nemo negat.
cur igitur non bene? quia, quod bene, id recte, frugaliter,
honeste; ille porro male[*]del. Wes. sec. Mdv.
prave, nequiter, turpiter cenabat; non igitur bene.[*]add. Mdv.
nec lapathi suavitatem acupenseri[*]acupenseri RKl. acip. edd. vett. accubens ere V accubans aere
AR accumbans ere BE accubanti aere N (banti a m. alt. in
ras.) Galloni Laelius anteponebat, sed suavitatem
ipsam neglegebat; quod non faceret, si in voluptate
summum bonum poneret.
p.45
9
Semovenda est igitur voluptas, non solum ut recta
sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter. possumusne ergo in vita summum bonum dicere, cum id[*]cum id cum igitur V quod Bentl.
ne
in cena quidem posse videamur? Quo modo autem
philosophus loquitur?[*]loquiturp.20, 12
sqq.
"Tria genera cupiditatum,[*]frange re Qui R; frangere Qui (fr. ex corr. m. alt.; quid primitus fuerit,
cognosci nequit; ad Qui, quo vocab. novae paginae initium fit,
in marg. superiore adscript. est: al' Qui si diceret cupiditatum
esse duo genera, naturales et inanes, Naturalium quoque item
duo necessarias et non necessarias confecta res esset) N; tangere Qui V naturales et necessariae,[*]naturales et necessariae om. R
[*]et non necessarie A2R et necessariae
A1 et non necessarias V, (as ab alt. m. in ras.) N; et in necessarias BE naturales et[*]et necessariae A2 et
necessarias A1BENV non necessariae, nec
naturales nec necessariae."
[*]nec naturales nec necessariae om. BE
[*]n...ec naturales R
[*]nec necessariae A, nec necessarias N (as ex
corr. m. alt.), V; et necessarias (superscr. nec super et, e super
as) R primum divisit ineleganter;[*]ineleganter ineliganter A negliganter R
duo enim genera quae erant, fecit tria. hoc est non
dividere, sed frangere. qui haec didicerunt, quae ille
contemnit, sic solent:
"Duo genera cupiditatum, naturales[*]didicerunt ... naturales (u. 10)
om. R et inanes, naturalium duo, necessariae et non necessariae."
confecta res esset.[*]esset
ARN essent BE est V vitiosum est enim in
dividendo partem in genere numerare.
sed hoc sane
concedamus. contemnit enim[*]enim om. BE disserendi elegantiam,
confuse loquitur. gerendus est mos, modo recte sentiat. et quidem[*]et quidem
ARN equidem BEV illud ipsum non nimium probo et tantum[*]tantum A tamen (tn... = tamen, pro
tm... = tantum) patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. an potest cupiditas finiri? tollenda est atque extrahenda radicitus. quis est enim, in quo sit cupiditas,
quin[*]quin qui N1V qui non BE recte cupidus dici possit? ergo et avarus erit, sed
finite, et adulter, verum habebit modum, et luxuriosus
eodem modo. qualis ista philosophia est, quae non
p.46
interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocritate vitiorum? quamquam in hac divisione rem ipsam[*]rem ipsam (ips in ras.) N remissam BERV remissionem
A
prorsus probo,[*]probam A1 reprobo A2
elegantiam desidero. appellet haec desideria naturae, cupiditatis nomen servet alio, ut eam,
cum de avaritia, cum de intemperantia, cum de maximis vitiis loquetur, tamquam capitis accuset.
Sed haec quidem[*]quidem VN2 quae (que) liberius ab eo dicuntur et saepius.
quod equidem non reprehendo; est enim tanti philosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere.
sed tamen ex eo, quod eam voluptatem, quam omnes
gentes hoc nomine appellant, videtur amplexari saepe[*]vehementius sepe BE
vehementius, in magnis interdum versatur angustiis, ut
hominum conscientia remota nihil tam turpe sit, quod
voluptatis causa non videatur esse facturus. deinde,
ubi erubuit—vis enim est[*]deinde enim ubi erubuit vis
est BE permagna naturae—, confugit[*]confugit cum fugit NV illuc, ut neget accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis. at iste non dolendi status non
vocatur voluptas. 'Non laboro', inquit, 'de nomine'.
Quid, quod res alia tota est?
"Reperiam[*]repperiam A multos, vel
innumerabilis potius, non tam curiosos nec tam molestos, quam vos estis, quibus, quid[*]quid Se. quiquid B quicquid AERN quitquid V velim, facile persuadeam."
quid ergo dubitamus, quin, si non dolere
voluptas sit summa, non esse in voluptate dolor sit
maximus? cur id non[*]non id A ita fit?
"Quia dolori non voluptas contraria est, sed doloris privatio."
10
Hoc vero non videre, maximo argumento esse voluptatem illam,[*]illam ullam RN2
qua sublata neget se intellegere omnino quid sit bonum—eam autem ita persequitur:[*]persequer BE persequar R
quae palato percipiatur, quae auribus; cetera addit,[*]neget, 29 additcf. p. 34,
30 sqq
quae si appelles, honos praefandus[*]praestandus NV
prefraudus E perfraudus B sit—hoc igitur,
p.47
quod solum bonum severus et gravis philosophus novit, idem non videt[*]vidit BE ne expetendum quidem esse, quod
eam voluptatem hoc eodem auctore non desideremus,
cum dolore careamus.
quam haec sunt contraria! hic
si definire, si dividere[*]si dividere BE Non. in dividere R; individere A1, N1 (in-|d.), V
(uel ni d.); vel dividere A2N2
didicisset,[*]hic si definire ... incidissetNon. p. 177
[*]didicisset potuisset Non.
si loquendi vim, si
denique consuetudinem verborum teneret, numquam
in tantas salebras incidisset. nunc vides, quid faciat.
quam nemo umquam voluptatem appellavit, appellat;
quae duo sunt, unum facit. hanc in motu voluptatem
—sic enim has suaves[*]suaves has BE et quasi dulces voluptates appellat—interdum ita extenuat, ut M'.[*]M'. edd. marcum Curium putes[*]putes potes A1
poτ R
loqui, interdum ita laudat, ut quid praeterea[*]praeter eam NV sit bonum
neget se posse ne suspicari quidem. quae iam oratio
non a philosopho aliquo, sed a censore opprimenda
est. non est enim vitium in oratione solum,[*]solum in oratione R sed etiam
in moribus. luxuriam non reprehendit, modo sit vacua
infinita cupiditate et timore. hoc loco discipulos quaerere videtur, ut, qui asoti esse velint, philosophi ante
fiant.
A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo
summi boni.
"Simul atque natum animal[*]animal N2V animale est, gaudet
voluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem
ut malum."
De malis autem et bonis ab iis animalibus,
quae nondum depravata sint,[*]sint BE sunt ait optime iudicari. haec
et tu ita posuisti,[*]posuistip. 13, 19—24 et verba vestra sunt. quam multa
vitiosa! summum enim bonum et malum vagiens puer
utra voluptate diiudicabit, stante an[*]an edd. ante BERN1; an...te A (in medio
versu,
...
ab alt. m.), an te V, autem N2 (mutato
...an in
...au) movente? quoniam,[*]quoniam Quo ARN Quomō (= quomodo) V
p.48
si dis placet,[*]dis placet AN2 displicet ab Epicuro loqui discimus.[*]discimus loqui BE si stante, hoc
natura videlicet vult, salvam esse se, quod concedimus;
si movente, quod tamen dicitis, nulla turpis voluptas
erit, quae praetermittenda sit, et simul non proficiscitur
animal illud modo natum a summa voluptate, quae
est a te posita in non dolendo.
Nec tamen argumentum hoc Epicurus a parvis petivit aut etiam a bestiis, quae putat esse specula naturae,
ut diceret ab iis[*]iis Vict. his (hijs, hys) duce natura hanc voluptatem expeti
nihil dolendi. nec[*]Nec (ante enim) etiam A, in R a
man. recentiore, ut vid., corr. in neque enim haec movere potest appetitum
animi, nec ullum habet ictum, quo pellat animum, status[*]animum, status
Vict., P. Man. animi statum hic non dolendi, itaque in hoc eodem peccat Hieronymus. at ille pellit, qui permulcet sensum voluptate. itaque Epicurus semper hoc utitur,[*]utitur nititur A2N utatur BE ut probet voluptatem natura expeti, quod ea voluptas, quae in motu
sit, et parvos ad se alliciat et bestias, non illa stabilis,
in qua tantum inest nihil dolere. qui[*]Qui Lamb. quid igitur convenit
ab alia voluptate dicere naturam proficisci, in alia summum bonum ponere?
11
Bestiarum vero nullum iudicium puto. quamvis enim
depravatae non sint, pravae tamen esse possunt.[*]sunt AR1
ut
bacillum[*]baccillum A1ERV baculum N aliud est inflexum et incurvatum de industria,[*]de industria om. Non.
aliud ita natum,[*]ut bacillum ... natumNon. p. 78 sic ferarum natura non est illa quidem
depravata mala disciplina, sed natura sua. nec vero
ut voluptatem expetat, natura movet infantem, sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum se salvumque velit.
omne enim animal, simul et ortum est, se[*]simul et ortum est, se Se. simul et (etiam
N1, ut vid.; simulet R, simul est N2) ortum et se ipsum et
omnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt,
in primis amplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. nam sunt et in animo praecipua quaedam
p.49
et in corpore, quae cum leviter agnovit, tum[*]tum BE tunc discernere
incipit, ut ea, quae prima data sunt[*]sunt RN sint natura, appetat
asperneturque[*]aspernaturque A1R contraria.
in his primis naturalibus voluptas insit necne, magna quaestio est. nihil vero putare esse praeter voluptatem, non membra, non sensus,
non ingenii motum, non integritatem corporis, non valitudinem corporis,[*]non valitudinem corporis om. E non valetudinem (om. cor-
poris) edd.
summae mihi videtur inscitiae.
Atque ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum. Polemoni et iam[*]et iam NV etiam ante Aristoteli ea prima visa sunt, quae paulo ante[*]paulo ante § 33 omne
enim animal ... asperneturque contraria dixi. ergo nata
est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum,
ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere,
id est virtute adhibita frui primis a natura datis. Callipho ad virtutem nihil adiunxit nisi voluptatem, Diodorus vacuitatem doloris. * *[*]Mdv.: 'nonnulla
exciderunt, quibus Cicero simili forma atque supra (Polemoni
et Aristoteli ea prima visa sunt cet.) dixerit, quae alii prima
posuissent; turn rectissime
(quemadmodum ante: ergo nata
est cet.)
subiciebatur de finibus: his omnibus, quos dixi, consequentes (consentanei iis, quae posita sunt prima) sunt fines
bonorum. Et fortasse etiam Carneadem et Hieronymum no-
minarat, sed hic exempli causa solos Aristippum et Stoicos
ponit.' his omnibus, quos dixi,
consequentes fines sunt[*]fines sunt etiam A bonorum, Aristippo simplex
voluptas, Stoicis[*]Stoicis N2 stoici consentire naturae, quod esse volunt
e virtute, id est honeste, vivere, quod ita interpretantur:
vivere cum intellegentia rerum earum, quae natura
evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemque[*]reficientemque A1BERN contraria.
ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadi[*]carneadis A2V tertius, tres, in quibus honestas cum
aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una
simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id
p.50
est in honestate;[*]id est in
honestate dett. id est honestate BERNV idē honestate A nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu
abiecti. reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiis
convenirent, ut Aristippo voluptas, Hieronymo doloris
vacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset extremum. Epicurus autem cum in prima commendatione
voluptatem dixisset, si eam, quam Aristippus, idem tenere debuit ultimum bonorum, quod ille; sin eam, quam
Hieronymus, ne
[*]add. Se. cf. § 32: Epicurus semper hoc utitur... inest nihil
dolere) fecisset idem, ut voluptatem illam
Aristippi[*]Aristippi secl. cum allis Mdv. aristippo BE in prima commendatione poneret.
Nam quod ait[*]aitp. 13, 24—14, 4 sensibus ipsis iudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam
nobis leges permittunt, cum
[*]add. Lamb. privatarum litium iudices
sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod est
nostri iudicii—in quo frustra iudices solent,[*]solent iudices BE cum sententiam pronuntiant, addere: 'si quid mei iudicii est';
si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non
addito[*]nihilo magis hoc non addito = nihilo magis
hoc omisso vel hoc tamen addito illud est iudicatum—. quid[*]Quid N (corr., ut vid.,
ab alt. man. ex quod); quod (etiam A eodem compendio quo
p. 51, 10 et 53, 25)
iudicant[*]iudicant Ern. iudicat (etiam B) sensus?
dulce amarum, leve[*]leve etiam BE asperum, prope longe, stare movere, quadratum rotundum.
aequam[*]aequam ed. Ascens. quam igitur pronuntiabit
sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite[*]rite potest appellari BE sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum
omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras
esse voluisti. quarum adeo omnium sententia pronuntiabit primum de voluptate nihil esse ei loci,[*]loci ei B non modo
ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus,
sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur.
de vacuitate doloris eadem sententia erit.[*]erit Bentl. est reicietur
p.51
etiam Carneades, nec ulla de summo bono ratio aut
voluptatis non dolendive particeps aut honestatis expers probabitur. ita relinquet duas, de quibus etiam
atque etiam consideret. aut enim statuet nihil esse bonum nisi honestum, nihil malum nisi turpe, cetera aut
omnino nihil habere momenti aut tantum, ut nec expetenda nec fugienda, sed eligenda modo aut reicienda
sint, aut anteponet eam, quam cum honestate ornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturae et totius perfectione vitae locupletatam videbit. quod eo liquidius
faciet, si perspexerit rerum inter eas verborumne sit
controversia.
13
Huius ego nunc auctoritatem sequens idem faciam.
quantum enim potero, minuam contentiones omnesque
simplices sententias[*]sententias simplices A eorum, in quibus nulla inest[*]inest est BE virtutis adiunctio, omnino[*]adiunctio omnino omnino adiunctio E omnis adiunctio B a philosophia semovendas putabo, primum Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos
non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere[*]primum ... bonum ponereMacrob.(gramm. Lat. ex rec. H. Keil V 648) contemnentis istam vacuitatem doloris.
hi non viderunt,
ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duas res, ut ait Aristoteles, ad intellegendum[*]intellegendum, om. ad, AN et agendum, esse natum quasi
mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et languidam pecudem ad pastum et ad procreandi voluptatem hoc divinum animal ortum esse voluerunt, quo
nihil mihi videtur absurdius.
Atque haec contra Aristippum, qui eam voluptatem non modo summam, sed
solam etiam ducit, quam omnes unam appellamus voluptatem. aliter autem vobis placet. sed ille, ut dixi,
vitiose. nec enim figura corporis nec ratio excellens
ingenii humani significat ad unam hanc[*]hanc unam RV rem natum
hominem, ut frueretur voluptatibus. Nec vero audiendus
p.52
Hieronymus, cui summum bonum est idem, quod
vos interdum vel potius nimium saepe[*]minimum sepe V sepe minimum BE dicitis, nihil dolere. non enim, si malum est dolor, carere eo malo
satis est ad bene vivendum. hoc dixerit potius Ennius:
'Nimium boni est, cui nihil est mali'. nos beatam vitam non depulsione mali, sed adeptione boni iudicemus, nec eam cessando, sive gaudentem,[*]gaudendo NV ut Aristippus,
sive non dolentem,[*]dolendo V ut hic, sed agendo aliquid considerandove quaeramus.
quae possunt eadem contra Carneadeum illud summum bonum dici, quod is non tam,
ut probaret, protulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum
gerebat, opponeret. id autem eius modi est, ut additum
ad virtutem auctoritatem videatur habiturum et expleturum cumulate vitam beatam, de quo omnis haec
quaestio est. nam qui ad virtutem adiungunt vel voluptatem, quam unam virtus minimi facit, vel vacuitatem doloris, quae etiamsi malo caret, tamen non est
summum bonum, accessione utuntur non ita probabili,
nec tamen, cur id tam parce tamque restricte faciant,
intellego. quasi enim emendum eis sit, quod addant
ad virtutem, primum vilissimas res addunt, dein[*]deinde BENV singulas potius, quam omnia, quae prima natura approbavisset, ea cum honestate coniungerent.
Quae quod[*]quod Mdv. cum
Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt[*]sunt visa BE pro nihilo, ut
inter optime valere et gravissime aegrotare nihil prorsus dicerent interesse, recte iam pridem contra eos desitum est[*]desitum est contra eos BE disputari. dum enim in una virtute sic omnia esse voluerunt, ut eam rerum selectione[*]se lectione R
electione BE delectione V expoliarent[*]expoliarent N (sed hamulus ad
litt. r pertinens et ent in ras.), V; expoliaverunt AR spoliaverunt BE
nec ei quicquam, aut unde oriretur, darent,[*]oriretur darent ARN2 ore retunderet BE orientur
darent N1 orirentur darent V aut ubi niteretur, virtutem ipsam, quam amplexabantur, sustulerunt.
p.53
Erillus autem ad scientiam omnia revocans unum
quoddam bonum vidit, sed nec optimum nec quo vita
gubernari possit. itaque hic ipse iam pridem est reiectus; post enim Chrysippum contra eum
[*]add. Se. (est contra eum disp. H. A. Koch p. 37) non sane est
disputatum.14
Restatis igitur vos; nam cum Academicis incerta[*]incerta V ĩcerta (˜ et cer ab alt. man., cer in ras.) N uncta AR iuncta
BE luctatio est, qui nihil affirmant et quasi desperata cognitione certi id sequi volunt, quodcumque veri simile
videatur.
cum Epicuro autem hoc plus est negotii, quod
e duplici genere voluptatis coniunctus est, quodque et
ipse et amici eius et multi postea defensores eius sententiae fuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem
minimam habet, maximam vim, populus cum illis[*]cum illis populus BE facit.
quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, omnis vera laus deserenda est. ita ceterorum sententiis
semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuti
cum voluptate certatio. quam quidem certationem homo
et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boni in earum[*]earum eadem R ea rerum aut eā rem rerum
Nonius
comparatione positum putat.[*]homo ... positum putatNon. p. 282 ego autem existimo, si honestum esse
aliquid[*]aliquid esse BE ostendero, quod sit ipsum vi sua[*]vi sua NV in sua BER sua
vi A propter seque
expetendum, iacere vestra omnia. itaque eo, quale sit,
breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad
omnia tua, Torquate, nisi[*]nisi n... u... (n... = nisi, u... = ubi) R memoria forte defecerit.
Honestum igitur id intellegimus, quod tale est, ut
detracta omni utilitate sine ullis praemiis fructibusve
per se[*]fructibusve per se A2 fructibus vespere A1BER fructibus ve (om. per se) NV ipsum possit iure laudari. quod quale sit, non
tam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quamquam aliquantum potest, quam communi omnium iudicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui permulta
p.54
ob eam unam causam[*]unam causam causam unam BE causam una R faciunt, quia decet, quia
rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturum
emolumentum vident. homines enim, etsi aliis multis,
tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod rationem habent[*]habent dett. habeant a natura datam mentemque acrem et
vigentem celerrimeque multa simul[*]simul multa BE agitantem et, ut ita
dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones
videat et similitudines transferat et disiuncta coniungat
et cum praesentibus futura copulet omnemque complectatur vitae consequentis statum. eademque ratio
fecit hominem[*]hominem fecit BE appet. BENV hominum adpetentem cumque iis natura et sermone et usu congruentem, ut profectus a
caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se
implicet primum civium, deinde omnium mortalium[*]mortalium omnium BE
societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi
se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur.
et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod
facillime apparet, cum vacui curis etiam quid[*]etiam quid et quid
iam BE in caelo
fiat scire avemus,[*]avemus dett. habemus his initiis inducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa,
fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam. eadem ratio habet in se quiddam amplum
atque magnificum, ad imperandum magis quam ad
parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam
et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum.
atque his tribus generibus honestorum notatis
quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum
ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. cuius
similitudine perspecta in formarum specie[*]specie spe BER ac[*]ac cod. Eliens. 2 Davisii, ed. Veneta a. 1480; a dignitate
transitum est ad honestatem dictorum atque factorum.
p.55
nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto protervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere
aut eloqui, quod parum virile videatur.
15
Habes undique expletam et perfectam, Torquate, formam honestatis, quae tota quattuor[*]hys quattuor BE his virtutibus, quae
a te quoque commemoratae sunt, continetur. hanc se
tuus Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem
esse velint qui[*]hy qui BE ii qui Mdv.
honestate[*]honestate edd. honestatem summum bonum metiantur.
Si[*]Si Sic BE enim ad honestatem[*]honestatem enim (om. ad) A1 ad honestatem enim A2
omnia referant[*]referant Bentl. referantur neque in ea
voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani[*]inani voce R sonare—
his enim ipsis verbis utitur—neque intellegere nec
videre sub hanc vocem[*]hanc vocem Wes. apud Mdv. hac voce honestatis quae sit subicienda
sententia. ut enim consuetudo loquitur, id solum dicitur honestum, quod est populari fama gloriosum.
'Quod', inquit,
"quamquam voluptatibus quibusdam est
saepe iucundius, tamen expetitur propter voluptatem."
Videsne quam sit magna dissensio?
philosophus nobilis, a quo non solum Graecia et Italia, sed etiam omnis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non
sit[*]non sit Mdv. non est in voluptate, negat se intellegere, nisi forte illud,
quod multitudinis rumore[*]rumore mi|nore R
timore NV laudetur. ego autem hoc
etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non
sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur,
quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob
eam causam tamen[*]tamen non ob eam causam BE illud dici esse honestum,[*]honestum esse BE quia laudetur a multis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent
id homines, vel si obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile. itaque idem natura
victus, cui obsisti non potest, dicit alio loco id, quod
p.56
a te etiam paulo ante[*]paulo ante ante paulo E ante populo B dictum est, non posse iucunde
vivi nisi etiam honeste.
quid nunc
"honeste"
dicit?
idemne, quod iucunde? ergo ita: non posse honeste
vivi, nisi honeste vivatur? an nisi populari fama? sine
ea igitur iucunde negat posse se
[*]add. Bai. vivere? quid turpius quam sapientis vitam ex[*]ex et ABR insipientium sermone
pendere?[*]pendere sermone BE quid ergo hoc loco intellegit honestum? certe
nihil nisi quod possit ipsum propter se iure laudari.
nam si propter voluptatem, quae est ista laus, quae
possit e macello peti? non is vir est, ut, cum honestatem eo loco habeat, ut sine ea iucunde neget posse
vivi, illud honestum, quod populare sit, sentiat et sine
eo neget iucunde vivi posse, aut quicquam aliud honestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per
se sua vi, sua natura, sua sponte[*]sua sponte sua natura A laudabile.
16
Itaque, Torquate, cum diceres[*]diceresp. 25, 21—23 clamare Epicurum non
posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienter et iuste
viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare. tanta vis inerat in verbis propter earum rerum, quae significabantur
his verbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum insisteres, ut nos intuens quasi testificarere[*]testificarere A2 testificare A1RN1
testificareris V testificari BE testificares N2
laudari honestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro. quam te
decebat[*]decebat NA2 dicebat A1BER declat (= declarat?) V iis[*]iis edd. his verbis uti, quibus si philosophi non uterentur, philosophia omnino non egeremus! istorum enim
verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro,
sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestantissimis ingeniis homines se ad philosophiae studium
contulerunt.
'Oculorum', inquit Plato,[*]Platoin Phaedro p. 250 D
"est in nobis
sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus.
quam illa ardentis amores excitaret sui!"
[*]sui si videretur Cur V, (si videretur
a man. poster. in marg. add.) N Cur tandem?
p.57
an quod ita callida est, ut optime possit architectari
voluptates?[*]an quod classidas ut... voluptatesNon. p. 70 Cur iustitia laudatur? aut unde est hoc
contritum vetustate proverbium: 'quicum in tenebris'?
hoc dictum in una re latissime patet, ut in omnibus
factis re, non teste moveamur.
sunt enim levia et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos
excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut[*]aut A2RV,N2
(in ras); ut A1BE afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando.
non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet
omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad
utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio
fallat.
an tu me de L. Tubulo putas dicere? qui cum
praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, ita aperte
cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo
P. Scaevola tribunus plebis ferret ad plebem vellentne
de ea re quaeri. quo plebiscito decreta a senatu est consuli quaestio Cn. Caepioni.[*]caepioni A cepioni R çepioni V cypioni
N scipioni BE profectus in exilium Tubulus
statim nec respondere ausus; erat enim res aperta.
17
Non igitur de improbo, sed de
[*]add. dett. callido improbo
quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino
infitiando fuit, nec vero omnia timente,[*]timente Lamb. timentem sed primum
qui animi conscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii. is enim, qui occultus et tectus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam
ut dolere alterius improbe[*]improbo A facto videatur. quid est enim
aliud esse versutum?
memini me adesse P. Sextilio
Rufo,[*]Rufo fuso ARNV cum is rem ad amicos ita deferret, se esse heredem Q. Fadio[*]Fadio edd. fabio Gallo, cuius in testamento scriptum esset
se ab eo rogatum ut omnis hereditas ad filiam perveniret. id Sextilius factum[*]factum Sextilius BE negabat. poterat autem inpune;
p.58
quis enim redargueret? nemo nostrum credebat,
eratque veri similius hunc mentiri, cuius interesset,
quam illum, qui id se rogasse scripsisset, quod debuisset rogare. addebat etiam se in legem Voconiam iuratum contra eam facere non audere, nisi aliter amicis
videretur. aderamus nos quidem adolescentes, sed multi
amplissimi viri, quorum nemo censuit plus Fadiae dandum, quam posset ad eam lege Voconia pervenire.
tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si secutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta
emolumentis omnibus et commodis anteponerent, nummum nullum attigisset. num igitur eum postea censes
anxio animo aut sollicito fuisse? nihil minus, contraque illa hereditate dives ob eamque rem laetus. magni
enim aestimabat pecuniam non modo non contra leges,
sed etiam legibus partam. quae quidem vel cum periculo est quaerenda vobis; est enim effectrix multarum
et magnarum voluptatum.
ut igitur illis, qui, recta et
honesta quae sunt, ea statuunt per se expetenda, adeunda sunt saepe[*]sepe BE, ceu (corr., ut videtur, ex seu) A sue R queuis
(in ras. angustioris spatii) N que vis V pericula decoris honestatisque causa,
sic vestris, qui omnia voluptate metiuntur, pericula
adeunda sunt, ut adipiscantur magnas voluptates. si
magna res, magna hereditas agetur, cum pecunia voluptates pariantur plurimae, idem[*]idem cod. Bas. Goerenzii; idemque erit Epicuro vestro
faciendum, si suum finem bonorum sequi volet, quod
Scipioni magna gloria proposita, si Hannibalem in
Africam retraxisset. itaque quantum adiit periculum!
ad honestatem enim illum omnem conatum suum referebat, non ad voluptatem. sic vester sapiens magno
aliquo emolumento commotus cicuta,[*]cicuta Se. cum causa ABEN ...c ca... R cu
ca V si opus erit,[*]erit fuerit R dimicabit.
occultum facinus esse[*]fort. legendum: facinus si esse potuerit, gaudebit; deprehensus omnem poenam contemnet. erit enim instructus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad
p.59
ipsum etiam dolorem. quem quidem vos, cum improbis poenam proponitis, inpetibilem facitis, cum sapientem semper boni plus habere vultis, tolerabilem.18
Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus
fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda;
esse enim quam vellet iniquus iustus[*]iustus om. BE cf. serius ocius, velit nolit, scias nescias, ioca seria (p. 71, 6), urbani rustici (p. 67, 11)
poterat inpune.
quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit,
ut hereditatem reddas suae filiae,[*]filie sue BE nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies?
tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redderet, ut Sextus Peducaeus, Sex. F., is qui hunc nostrum
reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium,
cum doctus, tum omnium vir optimus et iustissimus,
cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio, equite
Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit
eique nihil opinanti viri mandatum exposuit hereditatemque reddidit. sed ego ex te quaero, quoniam idem
tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem vim esse
naturae, quod ipsi vos, qui omnia ad vestrum commodum et, ut ipsi[*]et ipsi ut BE dicitis, ad voluptatem referatis, tamen
ea faciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed
officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem
pravam valere.
si scieris, inquit Carneades, aspidem
occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem
super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbe feceris, nisi monueris[*]monueris eum ne BE ne assidat, sed
inpunite tamen; scisse enim te quis coarguere possit?
Sed nimis multa. perspicuum est enim, nisi aequitas,
fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec
ad utilitatem referantur, virum bonum non posse reperiri;
p.60
deque his rebus satis multa in nostris de re
publica libris sunt dicta a Laelio.
19
Transfer idem ad modestiam vel temperantiam,
quae est moderatio cupiditatum rationi[*]vel cupiditatum temperantiam quae est moderatio rationi
BE oboediens. satisne ergo pudori consulat, si quis sine teste libidini
pareat? an est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi
nulla comitetur infamia?
Quid? fortes viri voluptatumne calculis subductis
proelium ineunt, sanguinem pro patria profundunt, an
quodam animi ardore atque impetu concitati? utrum
tandem censes, Torquate, Imperiosum illum, si nostra
verba audiret, tuamne de se orationem libentius auditurum fuisse an meam, cum ego dicerem nihil eum fecisse sua causa omniaque rei publicae, tu contra nihil
nisi sua? si vero id etiam explanare velles apertiusque
diceres nihil eum fecisse nisi voluptatis causa, quo
modo eum tandem laturum fuisse existimas?
esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates—
malo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim
viro—, num etiam eius collega[*]collega eius BE P. Decius, princeps in
ea familia consulatus, cum se devoverat[*]devoverat Mdv. devoveret et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de
voluptatibus suis cogitabat? ubi ut eam caperet aut
quando? cum sciret confestim esse moriendum eamque
mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus voluptatem petendam putat. quod quidem eius factum
nisi esset iure[*]esset iure iure esset BE esset in re V laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho[*]pirro ARNV pyrro BE
bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publicae praebuisset.
Contineo me ab exemplis. Graecis hoc modicum est:
Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; ego
si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut
p.61
se virtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me
deficiet, et, ut Aulus Varius, qui est habitus[*]habitus est BE iudex durior, dicere consessori[*]confessori BERV censori N solebat, cum datis testibus alii
tamen citarentur:
"Aut hoc testium satis est, aut nescio,
quid satis sit,"
sic a me satis datum est testium. Quid
enim? te ipsum, dignissimum maioribus tuis, voluptasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullae consulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses,[*]retulisses fortissimum virum, qualis ille vel consul vel civis cum
semper, tum post consulatum fuit! quo quidem auctore
nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potius quam ipsis
nobis consuluerimus.
At quam pulchre dicere videbare,
cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem[*]aliquem cumulatum BE plurimis et maximis voluptatibus nullo nec praesenti nec
futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto
corpore nulla nec adiuncta nec sperata voluptate, et
quaerebas, quis aut hoc miserior aut[*]miseriorum aut BE superiore illo beatior;[*]beatiorum BE beatiore R deinde concludebas summum malum esse dolorem,
summum bonum voluptatem!
20
Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem meminisse tu non potes. is ita vivebat, ut nulla tam exquisita posset inveniri voluptas,[*]voluptas posset inveniri BE qua non abundaret. erat
et cupidus voluptatum et eius generis intellegens et
copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua
patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus
ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus.
cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed sua satietate. habebat tamen rationem[*]rationem edd. ratione valitudinis: utebatur iis[*]iis edd. his AR hys
BE hijs NV
exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens veniret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facillimus ad concoquendum,[*]conoqquendum... N coquendum BEV vino et ad voluptatem et ne
noceret. cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se
p.62
Epicurus intellegere quid sit bonum. aberat omnis dolor, qui si adesset, nec molliter ferret et tamen medicis
plus quam philosophis uteretur. color egregius, integra
valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatum[*]confecta voluptatum V voluptatum conferta BE omnium varietate.
hunc vos[*]vos ABE u... R vero V ...uo (= vero) N sed
...
ab alt. man. et post
o ras. I litt.
beatum; ratio quidem
vestra sic cogit. at ego[*]cogit. At ego Bentl. cogitat ego (cogitat.
ego) quem huic anteponam non
audeo dicere; dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit
isti vestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem,
cum sua voluntate, nulla vi coactus praeter fidem, quam
dederat hosti, ex patria Karthaginem revertisset, tum
ipsum,[*]tum ipsum dett. eum ipsum cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus
beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium. bella[*]rosa Thorium. bella VN2 rosa. torius (Thorius E) bella ABER et fort. N1
magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec tamen sua illa superiora[*]sua illa superiora illa sua superiora BE illa superiora R tam magna neque tam praeclara ducebat quam illum ultimum casum, quem propter fidem constantiamque susceperat, qui nobis miserabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat voluptarius.[*]voluptarius (p ex corr. man. alt.) N voluntarius non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut
ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et
constantia sunt beati.
stuprata per vim Lucretia a regis filio testata civis se ipsa interemit. hic dolor populi
Romani duce et auctore Bruto causa civitati libertatis
fuit, ob eiusque mulieris memoriam primo anno et vir
et pater eius consul est factus.[*]factus est BEV tenuis Lucius Verginius
unusque de multis sexagesimo anno post libertatem
receptam virginem filiam sua manu[*]suam ABER occidit potius, quam
ea Ap.[*]Ap. edd. P Claudii libidini, qui tum erat summo cum
[*]add. Iw. Mue. II p. 14 sqq. imperio, dederetur.
p.63
21
Aut haec tibi, Torquate, sunt vituperanda aut patrocinium voluptatis repudiandum. quod autem patrocinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec
testes ullos e claris viris nec laudatores poterit adhibere? ut enim nos ex annalium monimentis testes excitamus eos, quorum omnis vita consumpta est in laboribus gloriosis, qui voluptatis nomen audire non
possent, sic in vestris disputationibus historia muta est.
numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem,
Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui
in ore sunt ceterorum omnium philosophorum.[*]philosophorum ceterorum omnium B ceterorum philoso-
phorum omnium E nunc
vero, quoniam haec nos etiam tractare coepimus, suppeditabit nobis Atticus noster e[*]e AB et E ex R om. NV thesauris suis quos et
quantos viros! nonne melius est de his aliquid quam
tantis voluminibus de Themista loqui?
sint ista Graecorum; quamquam ab iis[*]iis edd. his (hijs, hys) philosophiam et omnes ingenuas disciplinas habemus; sed tamen est aliquid,
quod nobis non liceat, liceat illis.
Pugnant Stoici cum Peripateticis. alteri negant quicquam esse bonum, nisi quod honestum sit, alteri plurimum se et longe longeque plurimum tribuere honestati,
sed tamen et in corpore et extra esse quaedam bona.
et certamen honestum et disputatio splendida! omnis
est enim de virtutis dignitate contentio. at cum tuis cum
disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis voluptatibus, de[*]de (post voluptatibus) N2
om. rell.
quibus ab Epicuro saepissime dicitur.
non
potes[*]potest RN ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse
et tuas cogitationes et studia perspexeris; pudebit te,
inquam, illius tabulae, quam Cleanthes sane commode
verbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant,
secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimo vestitu et ornatu regali in solio sedentem,
praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud agerent,
p.64
nullum suum officium ducerent, nisi ut Voluptati
ministrarent et eam tantum ad aurem admonerent, si
modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quid
faceret inprudens, quod offenderet animos hominum,
aut quicquam, e quo oriretur aliquis dolor.
"Nos quidem Virtutes sic natae sumus, ut tibi serviremus, aliud
negotii[*]aliud negotii nihil dett. aliud negotium nihil ARNV aliud
negocium non BE nihil habemus."
22
At negat Epicurus[*]Epicurus negat BE—hoc enim vestrum lumen est—
quemquam, qui honeste non vivat, iucunde posse vivere. quasi ego id curem, quid[*]quid quod Non.
ille aiat[*]aiat NV Non. alat aut neget.[*]quasi ... negetNon. p. 70 illud
quaero, quid ei, qui in voluptate summum bonum ponat, consentaneum sit dicere. quid affers, cur Thorius,
cur Caius[*]cur Caius Se. cur chius (curehius B) Postumius, cur[*]Postumius cur postumus
cur BE cur postumus V omnium horum magister, Orata, non iucundissime vixerit? ipse negat, ut ante dixi,
luxuriosorum vitam reprehendendam, nisi plane fatui
sint, id est nisi aut cupiant aut metuant. quarum ambarum rerum cum medicinam[*]cum medicina V medicinam
cum BE pollicetur, luxuriae licentiam pollicetur. his enim rebus detractis negat se reperire in asotorum vita quod reprehendat.
Non igitur potestis voluptate omnia dirigentes aut
tueri aut retinere virtutem. nam nec vir bonus ac iustus
haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab iniuria. nosti, credo, illud: 'Ne/mo pius est, qui/ pietatem—';
cave putes quicquam esse verius. nec enim, dum metuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non erit;
non metuet autem, sive celare poterit,[*]potuerit BE sive opibus
magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet[*]malet edd. mallet existimari bonus vir,[*]vir bonus BE ut non sit, quam esse, ut non putetur. ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque
p.65
quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur.
Quae dici eadem de ceteris virtutibus possunt, quarum omnium fundamenta vos in voluptate tamquam
in aqua ponitis. quid enim? fortemne possumus dicere
eundem illum Torquatum?—delector enim, quamquam te non possum, ut ais, corrumpere, delector, inquam, et familia vestra et nomine. et hercule mihi vir
optimus nostrique amantissimus, Aulus Torquatus, versatur ante oculos, cuius quantum studium et quam insigne fuerit erga me temporibus illis, quae nota sunt
omnibus, scire necesse est utrumque vestrum. quae
mihi ipsi, qui volo et esse et haberi gratus, grata non
essent, nisi eum perspicerem mea causa mihi amicum
fuisse, non sua, nisi hoc dicis sua, quod interest omnium recte facere. si id dicis, vicimus. id enim volumus, id contendimus, ut officii fructus sit ipsum officium.
hoc ille tuus non vult omnibusque ex rebus voluptatem
quasi mercedem exigit. sed ad illum redeo. si voluptatis causa cum Gallo apud Anienem depugnavit provocatus et ex eius spoliis sibi et torquem et cognomen
induit ullam[*]ullam ed. Veneta a. 1480 nullam aliam ob causam, nisi quod ei talia facta
digna viro videbantur, fortem non puto. iam si pudor,
si modestia, si pudicitia, si uno verbo temperantia
poenae aut infamiae metu coe+rcebuntur, non sanctitate
sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae
libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate aut licentia?
Quid? illud, Torquate, quale tandem videtur, te isto nomine, ingenio,
gloria, quae facis, quae cogitas, quae contendis quo
referas, cuius rei causa perficere quae conaris velis,
quid[*]quid P. Man. quod Cic. 43 optimum denique in vita iudices non audere in
conventu dicere? quid enim mereri velis, iam cum
magistratum inieris et in contionem ascenderis—est
enim tibi edicendum quae sis observaturus in iure dicendo,
p.66
et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid de
maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum—,
quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse
in vita nisi voluptatis causa? 'An me', inquis,
"tam
amentem putas, ut apud imperitos isto modo loquar?"
At tu eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times,
dic in senatu. numquam facies. cur, nisi quod[*]quod om. BE turpis
oratio est?[*]est oratio RV mene ergo et Triarium dignos existimas,[*]existimes ARNV
apud quos turpiter loquare?
23
Verum esto:
verbum ipsum voluptatis non habet
dignitatem, nec nos fortasse intellegimus. hoc enim
identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis voluptatem. rem videlicet[*]videlicet P. Man. vides difficilem et obscuram! individua cum dicitis et intermundia, quae nec sunt ulla
nec possunt esse, intellegimus, voluptas, quae passeribus omnibus nota est,[*]nota est omnibus A a nobis intellegi non potest?
quid, si efficio ut fateare me non modo quid sit voluptas scire—est enim iucundus motus in sensu—, sed
etiam quid eam tu velis[*]velis tu eam BE esse? tum enim eam ipsam
vis, quam modo ego dixi,[*]dixi ego BE et nomen inponis, in motu
ut sit et faciat aliquam varietatem, tum aliam quandam
summam voluptatem, quo[*]quo ARN qua BE cui
V Mdv. ('quo et qua orta puto ex quoi') addi nihil possit; eam tum
adesse, cum dolor omnis absit; eam stabilem appellas.
sit sane ista voluptas. dic in quovis conventu[*]in quo conventu vis BE te omnia[*]te omnia etiam A facere, ne doleas. si ne hoc quidem satis ample,
satis honeste dici putas, dic te omnia[*]omnia te A et in isto magistratu et in omni vita utilitatis tuae causa facturum,
nihil nisi quod expediat, nihil denique nisi tua[*]tui BE causa:
quem clamorem contionis aut quam spem consulatus
eius, qui tibi paratissimus est, futuram putas?[*]putas N1V putes eamne
p.67
rationem igitur sequere,[*]sequere AV sequare B seq...re E seq...re (= sequere) R
seqa...re (a in ras.) N qua tecum ipse et cum tuis
utare, profiteri et in medium proferre non audeas? at
vero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper
tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu. officium, aequitatem, dignitatem, fidem, recta, honesta, digna imperio,
digna populo Romano, omnia pericula pro re publica,
mori pro patria, haec cum loqueris, nos barones stupemus, tu videlicet tecum ipse rides.
nam inter ista tam
magnifica verba tamque praeclara non habet ullum
voluptas locum, non modo illa, quam in motu esse dicitis, quam omnes urbani rustici, omnes, inquam, qui
Latine loquuntur, voluptatem vocant, sed ne haec quidem stabilis, quam praeter vos nemo appellat voluptatem.
24
Vide igitur ne non debeas[*]debeas dubeca...s R verbis nostris uti, sententiis tuis. quodsi vultum tibi, si incessum fingeres,[*]fingeres BEN2 fringeres AN1V fringens R quo
gravior viderere, non esses tui similis; verba tu fingas
et ea dicas, quae non sentias? aut etiam, ut vestitum,
sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur?
vide, quaeso, rectumne sit. mihi quidem eae[*]eae edd. hae A he R ...ee (= esse) NV et BE verae
videntur opiniones, quae honestae, quae laudabiles,
quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum,
quae in omni coetu concilioque profitendae sint,[*]sunt R ne id
non pudeat[*]non pudeat pudeat non (ne E) BE sentire, quod pudeat dicere.
Amicitiae vero locus ubi esse potest aut quis amicus
esse cuiquam, quem non ipsum amet propter ipsum?
quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae
est, nisi velle bonis aliquem affici quam maximis,
etiamsi ad se ex iis nihil[*]ex iis nihil edd. ex his (hijs)
nihil (nichil) ARNV nichil ex hys BE redundet?[*]redundet Mdv. red-
eunt et ABER reddeat Quid N1 redeat Quid N2V 'Prodest', inquit,
p.68
"mihi eo esse animo."
Immo videri fortasse. esse enim,
nisi eris, non potes. qui autem esse poteris,[*]poteris pot-
est Non.
nisi te
amor ipse ceperit? quod non subducta[*]subducta Non. subdubia utilitatis ratione
effici solet,[*]qui autem ... effici solet Non. p. 399
sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur.
"At enim sequor utilitatem."
Manebit ergo amicitia tam
diu,[*]tam diu om.
NV quam diu[*]quam diu om. A1BE sequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam
constituet,[*]constituet amicitiam A tollet eadem.
sed quid ages tandem, si utilitas ab amicitia, ut fit saepe, defecerit? relinquesne?
quae[*]relinquesne? quae relinquens neque A1 relinquens ne que
E relinquens ne q...; R relinquens nequaquam N1 relinques? nequaquam N2V ista amicitia est? retinebis? qui convenit? quid
enim de amicitia statueris utilitatis causa expetenda
vides.
"Ne in odium veniam, si amicum destitero tueri."
Primum cur ista res digna odio est, nisi quod est turpis?[*]odio est non quod est turpis n... (= nisi,
puncto, ut videtur, sub n posito: n) quod est|sine quo R quodsi, ne quo incommodo afficiare, non relinques amicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut
moriatur optabis. Quid, si non modo utilitatem tibi
nullam afferet, sed iacturae rei familiaris erunt faciendae, labores suscipiendi,[*]suscipiendi labores NV adeundum vitae periculum?
ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemque
natum esse et suis voluptatibus? vadem te ad mortem
tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus ille Siculo fecit[*]fecit siculo tirāno R
tyranno? aut, Pylades cum sis, dices te esse Orestem,[*]Oresten
A horestē R honestem V
ut moriare pro amico? aut, si esses Orestes, Pyladem
refelleres, te indicares et, si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere?[*]non deprecarere edit. Venet.
1480
25
Faceres tu
quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse
magna laude dignum,[*]esse om. R magna laude dignum esse BE quod te praetermissurum credam
aut mortis aut doloris metu. non quaeritur autem quid
p.69
naturae tuae consentaneum sit, sed quid[*]sed quid N2V sed quod ABERN1
disciplinae.
ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae
probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus.At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso,[*]Quis quaeso Dav. quis quasi ABE quas quasi R quis nā (nā in ras., in qua
hasta infer. litt. q cognoscitur) N quasi quis V illum negat
et bonum virum et comem et humanum fuisse? de ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui
maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit,[*]fuerit in amicis tuendis BE tamen, si haec vera sunt—nihil enim affirmo—, non
satis acutus fuit. At multis se probavit.
Et quidem
iure fortasse, sed tamen non gravissimum est testimonium multitudinis. in omni enim arte vel studio vel
quavis scientia vel in ipsa virtute optimum quidque
rarissimum est. ac mihi quidem, quod et ipse bonus
vir fuit et multi Epicurei et[*]Epicurei et Lamb. et epicurei
A et epicurij N1 epicurei (epicuri E) sunt BE epicurei RV epicurij N2
fuerunt et hodie sunt et in
amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves
nec voluptate, sed[*]sed se A1BER officio consilia moderantes, hoc videtur maior vis honestatis et minor voluptatis. ita enim
vivunt quidam, ut eorum vita refellatur oratio. atque
ut ceteri dicere existimantur melius quam facere, sic
hi mihi videntur facere melius quam dicere.
26
Sed haec nihil sane ad rem;
illa videamus, quae a
te de amicitia dicta sunt.[*]dicta suntp. 28, 17—30, 26 e quibus[*]Ex quibus NV unum[*]unump. 29, 4 sqq. mihi videbar
ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a voluptate non posse divelli[*]posse diuelli posset. Satis (rell. om., cf. p. 70, 1) R ob eamque rem colendam esse,
quod, quoniam
[*]add. Se.(cf. ad p. 31, 25); si sine P. Man. cum sine Mdv.
sine ea tuto et sine metu vivi non
p.70
posset, ne[*]ne Mdv. nec iucunde quidem posset.[*]ne iucunde quidem posset om. B satis est ad hoc
responsum. Attulisti aliud[*]aliudp. 30, 5 sqq. humanius horum recentiorum,
numquam dictum ab ipso illo,[*]illo ipso BE illo (om. ipso) Non.
quod sciam,[*]horum ... sciam Non. p. 167
primo utilitatis causa amicum expeti, cum autem usus accessisset,
tum ipsum amari per se etiam omissa spe voluptatis.[*]voluptatis utilitatis V; in marg. vel
utilitatis add. A2
hoc etsi multimodis[*]multis modis NV reprehendi potest, tamen accipio,
quod dant.[*]dat R mihi enim satis est, ipsis non satis. nam
aliquando posse recte fieri dicunt nulla expectata nec
quaesita[*]quaesita exquisita BE voluptate.
Posuisti etiam[*]posuisti etiamp. 30, 18 sqq. dicere alios foedus
quoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum
sint in se ipsos animati, eodem modo sint erga amicos;
id et fieri posse et saepe esse factum et ad voluptates
percipiendas[*]perspiciendas ABER maxime pertinere. hoc foedus facere si
potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam,
virtutes omnes per se ipsas gratis diligant. an[*]an BE at vero, si
fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam
sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam,
dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus?
Licet hic rursus ea commemores,[*]ea commemoresp. 28,19 sqq. quae optimis verbis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. non
quaero, quid dicat, sed quid convenienter possit rationi[*]rationi possit R
et sententiae suae dicere.
"Utilitatis causa amicitia est
quaesita."
[*]est quaesita (quesita)
ARN2V est quaesita est N1 quesita est BE Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium putas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria?[*]gramana ABERN1 gramina V, N2 (ubi a man. poster. adscr. est grana-
ria puto)
collige omnia, quae soletis:
"Praesidium[*]praesidiump. 30, 3 amicorum."
Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus
p.71
amicitiis praesidii.[*]praesidii marg. ed. Cratandr.; praesidium iam contemni non poteris. odium
autem et invidiam facile vitabis. ad eas enim res[*]res enim BE ab
Epicuro praecepta dantur. et tamen tantis vectigalibus
ad liberalitatem[*]liberalitatem ed. Colon. 1467 libertatem utens etiam[*]etiam P. Man. eam (earn N2) sine hac Pyladea amicitia
multorum te benivolentia praeclare tuebere et munies.[*]tuebere et munies Mdv. tuebare munies BE
et tuebere et munies ARNV
"At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia?"
Tecum optime, deinde etiam cum
mediocri amico. sed fac ista esse non inportuna;[*]inportuna A1BE, V (imp.); inoportuna (superscr. priore o ab alt. ut videtur man.) A2 in oportuna N oportuna R quid
ad utilitatem tantae pecuniae? vides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin
emolumento, summas familiaritates praediorum fructuosorum mercede superari. me igitur ipsum ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus.
27
Sed in rebus apertissimis nimium longi sumus. perfecto enim et concluso neque virtutibus neque amicitiis
usquam locum esse, si ad voluptatem omnia referantur,
nihil praeterea est magnopere dicendum. ac tamen,[*]attamen V ne
cui loco non videatur esse responsum, pauca etiam
nunc dicam ad reliquam orationem tuam.
quoniam[*]quoniam quo A
igitur omnis summa[*]summa omnis BE philosophiae ad beate vivendum
refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc
studium contulerunt, beate autem vivere alii in alio,
vos in voluptate ponitis, item contra miseriam[*]miseriam om. R. omnem
in dolore, id primum videamus, beate vivere vestrum
quale sit. atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit aliquid esse beatum, id oportere totum poni in potestate
sapientis. nam si amitti vita beata potest, beata esse
non potest. quis enim confidit semper sibi[*]sibi semper BE illud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum
sit? qui autem diffidet[*]diffidit BE perpetuitati bonorum suorum,
p.72
timeat necesse est, ne aliquando amissis illis sit miser.
beatus autem esse[*]beatus esse ENV in maximarum rerum timore nemo
potest. nemo igitur esse beatus potest.
neque enim in
aliqua parte, sed in perpetuitate temporis vita beata
dici[*]dici ed. Veneta 1494 duci solet, nec appellatur omnino vita, nisi confecta atque absoluta, nec potest quisquam alias beatus esse,
alias miser; qui enim existimabit posse se miserum
esse beatus non erit. nam cum suscepta semel est
beata vita, tam permanet quam ipsa illa effectrix beatae
vitae sapientia neque expectat ultimum tempus aetatis,
quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone.
At enim,[*]At enim P. Man. etenim quem ad modum tute dicebas,[*]dicebasp. 27,19—21 negat Epicurus
diuturnitatem[*]nec diuturn. BEV ...nec diuturn. N quidem temporis ad beate vivendum
aliquid afferre, nec minorem voluptatem percipi in brevitate temporis, quam si illa sit sempiterna.
haec dicuntur inconstantissime. cum enim summum bonum
in voluptate ponat, negat infinito tempore aetatis voluptatem fieri maiorem quam finito atque modico. qui
bonum omne in virtute ponit, is potest dicere perfici
beatam vitam perfectione virtutis; negat enim summo
bono afferre incrementum diem. qui autem voluptate
vitam effici beatam[*]effici voluptate beatam vitam A putabit, qui sibi is conveniet, si
negabit voluptatem crescere longinquitate? igitur ne
dolorem quidem. an dolor longissimus quisque miserrimus, voluptatem non optabiliorem diuturnitas facit?
quid est igitur, cur ita semper deum appellet Epicurus
beatum[*]epicurus appellet beatum B Epicurus beatum appellet E et aeternum? dempta enim aeternitate nihilo
beatior Iuppiter[*]iupiter quam Epicurus; uterque enim summo
bono fruitur, id est voluptate.
"At enim hic etiam dolore."
At eum nihili[*]nihili edd. nihil (nichil) facit; ait enim se,[*]se RNV, superscr. A,
om. BE si uratur,[*]si uratur A2BE si iuratur A1 si uratum R se iura-
turum NV
"Quam
hoc suave!"
dicturum.
qua igitur re ab[*]ab a BE deo vincitur,
p.73
si aeternitate non vincitur? in qua quid est boni praeter summam voluptatem, et eam sempiternam? quid
ergo attinet gloriose loqui, nisi constanter loquare? In
voluptate corporis—addam, si vis, 'animi', dum ea
ipsa, ut vultis, sit e[*]e BE et corpore—situm est vivere beate.
Quid? istam voluptatem perpetuam quis potest praestare sapienti? nam quibus rebus efficiuntur voluptates,
eae[*]eae Mdv. hae A hee BEV he R, N
(ab alt. m. in ras.)
non sunt in potestate[*]in potestate sunt BE (in om. A1) sapientis. non enim in ipsa
sapientia positum est beatum esse, sed in iis rebus,
quas sapientia comparat ad voluptatem. totum autem
id externum est, et quod externum, id in casu est. ita
fit beatae vitae domina fortuna, quam Epicurus ait[*]aitp. 27, 17 sq. exiguam intervenire sapienti.
28
Age, inquies, ista parva sunt. Sapientem locupletat
ipsa natura, cuius divitias Epicurus parabiles esse docuit.[*]docuitp. 20, 20 sq. Haec bene dicuntur, nec ego repugno, sed inter
sese ipsa pugnant. negat enim tenuissimo victu, id est
contemptissimis escis et potionibus, minorem voluptatem percipi quam rebus exquisitissimis ad epulandum.
huic ego, si negaret quicquam interesse ad beate vivendum quali uteretur victu, concederem, laudarem
etiam; verum enim diceret, idque Socratem, qui voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim. sed qui ad voluptatem omnia referens vivit ut Gallonius, loquitur ut
Frugi ille Piso, non audio nec eum, quod sentiat, dicere existimo.
naturales divitias dixit parabiles esse,
quod parvo esset natura contenta. Certe, nisi voluptatem tanti aestimaretis. Non minor, inquit, voluptas
percipitur ex vilissimis rebus quam ex pretiosissimis.
Hoc est non modo cor non habere, sed ne palatum
quidem. qui enim voluptatem ipsam[*]voluptates ipsas Non.
contemnunt, iis[*]iis V eis Non. is A1 his A2BER illis N
p.74
licet dicere se acupenserem maenae non anteponere.[*]qui enim ... anteponere Non. p. 550
cui vero in voluptate summum bonum est, huic omnia
sensu, non ratione sunt iudicanda, eaque dicenda optima, quae sint[*]sunt BE suavissima.
Verum esto;
consequatur summas voluptates non
modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sit voluptas
non minor in nasturcio illo, quo vesci Persas esse solitos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis,
quae a Platone graviter vituperantur; sit, inquam, tam
facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de dolore dicemus? cuius tanta tormenta sunt, ut in iis[*]iis Mdu. his AER hys B hijs NV beata
vita, si modo dolor summum malum est, esse non possit. ipse enim Metrodorus, paene alter[*]alter A2BEN aliter A1R alr... (= aliter) quam V Epicurus, beatum esse describit his fere verbis:
"cum corpus bene
constitutum sit et sit exploratum ita futurum."
an id
exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hoc[*]se hoc A2 E (h'), se haec A1 se hic B se hee R se se hec N
sese V habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad vesperum?[*]vesperam R vespm V dolor ergo,[*]go... (= ergo) ARNV
igitur BE id est summum malum, metuetur
semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit.
qui potest igitur habitare in beata vita summi mali metus?
Traditur, inquit, ab Epicuro ratio neglegendi doloris. Iam id[*]id Bentl. ad BE om. ARNV ipsum absurdum, maximum malum neglegi. sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor,
inquit, brevis est. Primum quid tu dicis breve? deinde
dolorem quem maximum? quid enim? summus dolor
plures dies manere non potest? vide, ne etiam menses! nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, interficit. quis istum dolorem timet? illum mallem levares,
quo optimum atque humanissimum virum, Cn. Octavium, Marci filium, familiarem meum, confici vidi,
nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe
p.75
et plane diu. quos[*]et plane diu quos Halm. plane et diu quos dett.; plane
quos, post plane superscr.
...(= vel) duos, R; plane diu quos
ABENV ille, di[*]di R dii A dy BE dij NV inmortales, cum omnes artus
ardere viderentur, cruciatus perferebat! nec tamen miser
esse, quia summum id malum non erat, tantum modo
laboriosus videbatur; at miser, si in flagitiosa et[*]et (etiam A)] atque BE vitiosa
vita afflueret voluptatibus.
29
Quod autem magnum dolorem brevem, longinquum
levem esse dicitis, id non intellego quale sit. video enim
et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum[*]quorum que non R
alia toleratio est verior, qua uti vos non potestis, qui
honestatem ipsam per se non amatis. fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari
virum vetant in dolore. quam ob rem turpe putandum
est, non dico dolere—nam id quidem est interdum[*]interdum est A
necesse—, sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo[*]philocteteo A2 philocteto A1R philoctere BE phyloctete N
phylotete V funestare,
Huic Epicurus praecentet,[*]praecentet BE p τirent et R et AN1V, et (competenter ita in marg. add., ut legatur ante et) N2 si potest, cuiQuod éiulatu, quéstu, gemitu, frémitibusResonándo mutum flébiles vocés refert.
E víperino mórsu venae víscerumVenéno inbutae taétros cruciatús cient!
Sic Epicurus:
"Philocteta, st! brevis dolor."
[*]st! brevis dolor Mdv. si brevis dolor
levis ABERN1 si brevis dolor lenis V si gravis dolor brevis N2
in marg.
At iam
decimum annum in spelunca iacet.
"Si longus, levis;[*]lenis AR
dat enim intervalla et relaxat."
Primum non saepe,
deinde quae est ista relaxatio, cum[*]cum que BE; fortasse legen-
dam quoniam, cf. ad p. 31, 25
et praeteriti doloris
memoria recens est et futuri atque inpendentis[*]impendentis RN impedientis V torquet
p.76
timor? 'Moriatur', inquit. Fortasse id optimum, sed
ubi illud: 'Plus semper voluptatis'? si enim ita est,
vide ne facinus facias,[*]facias facinus BE cum mori suadeas. potius ergo
illa dicantur: turpe esse, viri non esse debilitari dolore,
frangi, succumbere. nam ista vestra:
"Si gravis, brevis;
si longus, levis"
dictata sunt. virtutis, magnitudinis
animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari
solet.
30
Audi, ne longe abeam, moriens quid dicat Epicurus,
ut intellegas[*]intellegas (intellig.) BEA2 intellegat A1 intelligat R intelligantur N intelligatur V facta eius cum dictis discrepare:
'Epicurus
Hermarcho salutem. Cum ageremus', inquit,
"vitae beatum et eundem supremum diem, scribebamus haec.
tanti autem[*]autem om. A aderant[*]aderant om. BE vesicae et torminum morbi, ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere."
Miserum
hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non
potest. sed audiamus ipsum: 'Compensabatur', inquit,
"tamen cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam
memoria rationum inventorumque nostrorum. sed tu,
ut dignum est tua erga me et philosophiam[*]me et philosophiam Bai. me
(ne R) et philosophia A1RN me philosophia BE me et philosophia et A2V voluntate
ab adolescentulo suscepta, fac ut Metrodori tueare liberos."
non ego iam Epaminondae, non Leonidae mortem huius morti antepono, quorum alter cum vicisset
Lacedaemonios apud Mantineam atque ipse gravi vulnere exanimari se videret, ut primum dispexit,[*]despexit BEN quaesivit salvusne esset clipeus. cum salvum esse flentes sui
respondissent, rogavit essentne fusi hostes. cum id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam, qua erat
transfixus, hastam. ita multo sanguine profuso in laetitia et in[*]et in ARNV et BE victoria est mortuus. Leonidas autem, rex
Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos,
quos eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. praeclarae
p.77
mortes sunt imperatoriae; philosophi autem in suis lectulis plerumque moriuntur. refert tamen, quo modo.
beatus
[*]add. Mdv. sibi videtur[*]videbatur BE esse moriens. magna laus. 'Compensabatur', inquit,
"cum summis doloribus laetitia."
Audio equidem philosophi vocem, Epicure, sed quid
tibi dicendum sit oblitus es. primum enim, si vera sunt
ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si
vera sunt tua scripta et inventa, gaudere non potes.
nihil enim iam habes, quod ad corpus referas; est autem
a te semper dictum nec gaudere quemquam nisi propter corpus nec dolere. 'Praeteritis', inquit,
"gaudeo."
Quibusnam praeteritis? si ad corpus pertinentibus, rationes tuas te video compensare cum istis doloribus,
non memoriam corpore perceptarum voluptatum; sin
autem ad animum, falsum est, quod negas animi ullum
esse gaudium, quod non referatur ad corpus. cur deinde
Metrodori liberos commendas? quid in
[*]add. Mdv. ('ex addidit,
opinor, A. Man. Ex (de?) an in (cum tam officiose agis) adden-
dum fuerit dubitari potest' Mdv. sed ī ante isto facilius excidit
quam ex) isto egregio
tuo officio et tanta fide—sic enim existimo—ad
corpus refers?
31
Huc et illuc, Torquate, vos versetis licet, nihil in hac
praeclara epistula scriptum[*]scriptum epistula (epla B) BE ab Epicuro congruens et
conveniens decretis eius reperietis. ita redarguitur[*]redarguitur edd. redarguetur ipse
a sese,[*]sese se A convincunturque[*]convincunturque Dav. vincunturque ABEN vincuntur V veneantur que R scripta eius probitate ipsius ac
moribus. nam ista commendatio puerorum, memoria
et caritas amicitiae, summorum officiorum in extremo
spiritu conservatio indicat innatam esse homini probitatem gratuitam, non invitatam voluptatibus nec praemiorum mercedibus evocatam. quod enim testimonium
maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse
optabilia per sese, cum videamus tanta officia morientis?
p.78
Sed ut epistulam laudandam arbitror eam, quam
modo totidem fere verbis interpretatus sum, quamquam
ea cum summa eius philosophia[*]philosophia BE philosophi nullo modo congruebat, sic eiusdem testamentum non solum a
[*]add. P. Man. philosophi gravitate, sed etiam ab ipsius sententia iudico discrepare. scripsit enim et multis saepe verbis et breviter
arteque[*]arteque
Se. apteque ARNV aperteque BE in eo libro, quem modo nominavi, mortem
nihil ad nos pertinere. quod enim dissolutum
sit, id esse sine sensu, quod autem sine sensu
sit, id nihil ad nos pertinere omnino. hoc ipsum
elegantius poni meliusque potuit. nam quod ita positum est, quod dissolutum sit, id esse sine sensu,
id eius modi est, ut non satis plane dicat quid sit dissolutum. sed tamen intellego quid velit.[*]qui velit A1R
quaero autem
quid sit, quod, cum dissolutione, id est morte, sensus
omnis extinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino, quod
pertineat ad nos, tam accurate tamque diligenter caveat
et sanciat ut Amynomachus et Timocrates, heredes sui, de Hermarchi sententia dent quod
satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis mense Gamelione itemque omnibus mensibus vicesimo die lunae dent ad eorum epulas,
qui una secum philosophati sint, ut et[*]ut et et ut A sui et
Metrodori memoria colatur.
haec ego non possum
dicere non esse hominis quamvis et belli et humani,
sapientis vero nullo modo, physici praesertim, quem se
ille esse vult, putare[*]putare edd. putari ullum esse cuiusquam diem natalem. quid? idemne potest esse dies saepius, qui semel
fuit? certe non potest. an eiusdem modi? ne id quidem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem, unde profecta sint,[*]sunt R fiat ad unum
tempus reversio. nullus est igitur cuiusquam dies natalis.
"At habetur!"
Et ego id scilicet nesciebam! Sed
ut sit, etiamne post mortem coletur? idque testamento
p.79
cavebit is, qui nobis quasi oraculum ediderit nihil post
mortem ad nos pertinere?[*]ad nos pertinere post mortem A haec non erant eius, qui innumerabilis mundos infinitasque regiones, quarum nulla
esset ora, nulla extremitas, mente peragravisset. num
quid tale Democritus? ut alios omittam, hunc appello,
quem ille unum secutus est.
quodsi dies notandus fuit,
eumne potius, quo natus, an eum, quo sapiens factus
est? Non potuit, inquies, fieri sapiens, nisi natus esset.
et[*]sustul. P. Man. et
Lamb.
Isto modo, ne si avia quidem eius nata non esset.
res tota, Torquate, non doctorum hominum, velle post
mortem epulis celebrari memoriam sui nominis. quos
quidem dies quem ad modum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non dico—
nihil opus est litibus—; tantum dico, magis fuisse vestrum agere Epicuri diem natalem, quam illius testamento cavere ut ageretur.
32
Sed ut ad propositum[*]propositum propositum revertamur N2 (rev. in
marg. add.), V—de dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus—, nunc totum
illud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum,[*]is tum Lamb. istum A1RN iste A2BEV
cum in eo est, non est beatus; sapiens autem semper
beatus est et est aliquando in dolore; non est igitur
summum malum dolor.
Iam illud[*]illudp. 18, 19 sq. quale tandem est, bona praeterita non effluere sapienti, mala meminisse non oportere? primum
in nostrane potestate est,[*]est potestate A quid meminerimus? Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem
memoriae polliceretur, 'Oblivionis', inquit,
"mallem. Nam
memini etiam quae nolo, oblivisci non possum quae
volo."
Magno hic ingenio, sed res se tamen sic habet,
ut nimis imperiosi philosophi sit vetare meminisse. vide
ne ista sint Manliana vestra aut maiora etiam, si imperes quod facere non possim.[*]possum BE quid, si etiam iucunda
memoria est praeteritorum malorum? ut proverbia non
p.80
nulla veriora sint quam vestra dogmata. vulgo enim
dicitur: 'Iucundi[*]iocundi V iucunde A iocunde BERN acti labores', nec male Euripides—
concludam, si potero, Latine; Graecum enim hunc versum nostis omnes—:
"Suavi/s laborum est praeteritorum
me/moria."
[*]memoria est praeteritorum BE Sed ad bona praeterita redeamus. quae si
a vobis talia dicerentur, qualibus Caius[*]Caius graius B gravis E Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeorum recordatione levaret dolorem suum, audirem et plane
probarem. nec enim absolvi beata vita sapientis neque
ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab
eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur.[*]obruentur dett. obruerentur
sed
vobis voluptatum perceptarum recordatio vitam beatam
facit, et quidem corpore perceptarum. nam si quae sunt
aliae, falsum est omnis animi voluptates[*]animi voluptates voluptas animi BE
e om. A1BEN esse e corporis
societate. corporis autem voluptas si etiam praeterita
delectat, non intellego, cur Aristoteles Sardanapalli epigramma tantopere[*]tanto opere B tanta opere R derideat, in quo ille rex Syriae glorietur se omnis[*]se omnis N se omnes BEV omnis A se causas R secum libidinum voluptates abstulisse.[*]abstulisse libidinum
voluptates BE
Quod enim ne vivus quidem, inquit, diutius sentire poterat, quam dum fruebatur, quo modo
id potuit mortuo[*]mortuo potuit BE permanere? effluit[*]effluit Se. (cf. p. 18, 19;
79, 23; inter e et f excidit ef); fluit ARNV; in B et E pro hac
voce compendium est, quod in E apud Mdv. sumitur pro etc.,
deinde in utroque cod. littera prima in igitur solito maior et
rubro colore exarata; in E praeterea spatio relicto novus
versus incipit
igitur voluptas
corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendi[*]penitendi quam recordandi. itaque beatior Africanus cum patria illo modo loquens:
"Desine,
Roma, tuos hostes"
reliquaque praeclare:
"Nam tibi
p.81
moenimenta[*]moenimenta RKl. monimenta AERN monumenta BV mu-
nimenta Mur.
(Var. lect. XI 1)
mei peperere[*]peperere BE repperere A
reperere NV reperire R labores."
[*]Nam E namque (fuitne
praeclare, nam Quae tibi ... labores!? in quo dubitari possit,
utrum Ciceroni an Ennio tribuendum sit illud nam) Laboribus hic praeteritis gaudet, tu iubes voluptatibus, et hic se ad ea
revocat, e quibus nihil umquam rettulerit ad corpus,
tu totus haeres in corpore.
Illud autem ipsum qui optineri potest, quod dicitis,[*]dicitisp. 24, 15—22 (—referri)
omnis animi et voluptates et dolores ad corporis voluptates ac dolores[*]ad corporis voluptates ac[*]ac et R nihilne te] nichil tene BE dolores om. BE pertinere?
33
nihilne te delectat umquam
—video, quicum loquar—, te igitur, Torquate, ipsum
per se nihil delectat? omitto dignitatem, honestatem,
speciem ipsam virtutum, de quibus ante dictum est,
haec leviora ponam: poe+ma,[*]ponam poëma dett. poema
ponam ABEN postea ponam V ponam (om. poëma) R orationem cum aut[*]cum aut aut cum BE scribis
aut legis, cum omnium factorum, cum regionum conquiris historiam, signum, tabula, locus amoenus, ludi,
venatio, villa Luculli[*]Luculli dett. lucilli—nam si
"tuam"
dicerem, latebram haberes; ad corpus diceres pertinere—, sed ea,
quae dixi, ad corpusne refers? an est aliquid, quod te
sua sponte delectet? aut pertinacissimus fueris, si in
eo[*]in eo ARNV om. BE perstiteris ad corpus ea, quae dixi, referri,[*]referri Lamb. referre aut deserueris totam Epicuri voluptatem, si negaveris.
Quod vero a te disputatum est[*]disputatum estp. 24, 22
(nec ob eam) —30 maiores esse voluptates et dolores animi quam corporis, quia trium temporum particeps animus sit, corpore autem praesentia
solum sentiantur, qui id[*]qui id B quid id E quid ARNV probari potest, ut is, qui propter me aliquid gaudeat, plus quam ego ipse gaudeat?[*]plus quam ego ipse gaudeat E om. ABRNV
animo voluptas oritur propter voluptatem corporis, et
maior est animi voluptas quam corporis. ita fit, ut gratulator[*]animo voluptas ... gratulatur (v. 27)
del. Brem.
laetior sit quam is, cui gratulatur. Sed dum
p.82
efficere vultis beatum sapientem, cum maximas animo
voluptates percipiat omnibusque partibus maiores[*]maioris ABEN1
quam
corpore, quid occurrat non videtis. animi enim quoque
dolores[*]animi enim dolores quoque Mdv.
percipiet omnibus partibus maiores quam corporis. ita miser sit aliquando necesse est is, quem vos
beatum semper vultis esse, nec vero id, dum omnia ad
voluptatem doloremque referetis, efficietis umquam.
Quare aliud aliquod,[*]aliquod Lamb. aliquid Torquate, hominis summum bonum reperiendum est, voluptatem bestiis concedamus,
quibus vos de summo bono testibus uti soletis. quid,
si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque[*]quaeque N2V quaque ABER
quamque N1
natura partim indulgenter vel cum labore, ut in gignendo,
in educando, perfacile ut
[*]add. C. F. W. Mue. appareat aliud quiddam iis
propositum, non voluptatem? partim cursu et peragratione laetantur, congregatione aliae coetum quodam
modo civitatis imitantur;
videmus in quodam volucrium[*]volucrium Charis.
(gramm. Lat. ex rec. H. Keil I p. 146); volucrum ARNV voluerunt BE
genere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam, in multis etiam desideria videmus. ergo in bestiis
erunt secreta e voluptate humanarum quaedam simulacra virtutum, in ipsis hominibus virtus nisi voluptatis
causa nulla erit? et homini, qui ceteris animantibus
plurimum praestat, praecipue[*]praecipui P. Man. sec. Mdv.
a natura nihil datum esse
dicemus?[*]esse dicemus datum BE
34
Nos vero, siquidem in voluptate sunt omnia, longe
multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese[*]ex sese fundit BEV pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore[*]multo labore labores multo B labore multo E quaerentibus. nec tamen ullo modo
summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri
potest. quid enim tanto opus est instrumento in optimis
p.83
artibus comparandis? quid tanto concursu honestissimorum studiorum, tanto virtutum comitatu, si ea nullam
ad aliam rem nisi ad voluptatem conquiruntur?
ut, si
Xerxes, cum tantis classibus tantisque equestribus et
pedestribus copiis Hellesponto iuncto Athone perfosso
mari ambulavisset terra[*]mari ... terra Bai. in ed. min.; maria ... terram navigavisset,[*]navigasset NV si, cum tanto impetu in Graeciam venisset, causam quis ex eo quaereret tantarum copiarum tantique belli, mel se auferre ex
Hymetto voluisse diceret, certe sine causa videretur
tanta conatus, sic nos sapientem plurimis et gravissimis
artibus atque virtutibus instructum et ornatum non, ut
illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes,
sed omne caelum totamque cum universo mari terram
mente complexum voluptatem petere si dicemus, mellis
causa dicemus tanta molitum.
ad altiora quaedam et
magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec
id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria
rerum innumerabilium, in te[*]in te AN inte R vite V inde BE quidem infinita, inest coniectura consequentium non multum a divinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio—ergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera,
qui tibi,[*]que tibi B ut reliquae corporis[*]corporis om. BE partes, non comites solum
virtutum, sed ministri etiam videbuntur.[*]videbantur R
Quid?[*]quod BE
cf. p. 3, 6 sqq.
si in
ipso corpore multa voluptati praeponenda sunt, ut vires,
valitudo, velocitas, pulchritudo, quid tandem in animis
censes? in quibus doctissimi illi veteres inesse quiddam caeleste et divinum putaverunt.
Quodsi esset in voluptate summum bonum, ut dicitis, optabile esset maxima in voluptate[*]in maxima voluptate BE in voluptate maxima R nullo intervallo
p.84
interiecto dies noctesque versari, cum omnes sensus
dulcedine omni quasi perfusi moverentur. quis est autem
dignus nomine hominis, qui unum diem totum velit esse
in genere isto voluptatis? Cyrenaici quidem non recusant; vestri haec verecundius, illi fortasse constantius.
sed lustremus animo non has maximas artis, quibus
qui[*]qui om. AN1
carebant inertes a maioribus[*]a maioribus EVN2 maioribus N1 amori-
bus ABR nominabantur, sed
quaero num existimes, non dico Homerum, Archilochum, Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim ad
voluptatem artes suas direxisse. ergo opifex plus sibi
proponet ad formarum quam civis excellens ad factorum pulchritudinem? quae autem est alia causa erroris
tanti tam longe lateque diffusi, nisi quod is, qui voluptatem summum bonum esse decernit,[*]esse decernit esse om. BE decerit B dicerint
E decreverit esse R non cum ea parte
animi, in
[*]add. edd. qua inest ratio atque consilium, sed cum
cupiditate, id est cum animi levissima parte, deliberat?
Quaero enim de te, si sunt di,[*]dii AR dy BE dij
NV ut vos etiam putatis, qui
possint[*]possint Lamb. possunt esse beati, cum voluptates corpore percipere[*]percipere V p...cip...e N
percipe AR percipi BE
non possint, aut, si sine eo genere voluptatis beati sint,
cur similem animi usum in sapiente[*]in sapienti B insapienti E esse nolitis.
35
Lege laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab
Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidi
aut Themistocli, non Philippi aut[*]aut (post Philippi) om. R Alexandri, lege nostrorum hominum, lege vestrae familiae;
neminem videbis
ita laudatum, ut artifex callidus comparandarum voluptatum[*]voluptatum dett. utilitatum diceretur. non elogia[*]elogia edd. eulogia monimentorum id significant, velut hoc ad portam:
"Hunc unum[*]Hunc unum Ern. uno cum
ABER uno cu j (j ex corr. m. alt.; voluisse videtur scriba uno
cui) N ymo cum V plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse virum."
Idne
p.85
consensisse de Calatino plurimas gentis arbitramur, primarium populi fuisse,[*]fuisse populi A quod praestantissimus fuisset in
conficiendis voluptatibus? ergo in iis adolescentibus
bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos
suis commodis inservituros et quicquid ipsis expediat
facturos arbitrabimur? nonne videmus quanta perturbatio rerum omnium consequatur, quanta confusio?
tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt vincla[*]vincula BEV concordiae. nec enim, cum tua causa[*]tua causa NV
tuā causā AR tuam causam BE cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia
deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit.[*]sua causa commodaverit
(comod. N) NV suā causā co. AR suam commodaverit causam
BE maximas vero virtutes iacere omnis necesse est voluptate
dominante. sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi
honestas[*]honestas marg. ed. Cratandr. honesta (in N ab alt.
m. in marg. add.
...
= vel honestatis) natura plurimum valeat, cur non cadant in
sapientem non est facile defendere.
Ac ne plura complectar—sunt enim innumerabilia—,
bene laudata virtus voluptatis aditus intercludat necesse
est. quod iam a me expectare noli. tute introspice in
mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus
perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate
degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam
illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non
potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus
optime mererere,[*]mererere cod. Paris.
Madvigii merere cum opem indigentibus salutemque
ferres, vel Herculis perpeti aerumnas. sic enim maiores
nostri labores non fugiendos[*]fugiendos RNV figiendos A fingendo
BE tristissimo tamen verbo
aerumnas etiam in deo nominaverunt.
elicerem[*]Elicerem N2 eligerem ABERN1 exigerem V (idem
a poster. man. in marg. add. in N) ex te
cogeremque, ut responderes, nisi vererer ne Herculem
p.86
ipsum ea, quae pro salute gentium summo labore gessisset, voluptatis causa gessisse diceres.Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad
quos ista referam, et, quamquam aliquid ipse poteram,
tamen invenire malo paratiores.
Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philodemum, cum optimos viros, tum homines doctissimos.
Recte, inquit, intellegis.
Age sane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid
de dissensione nostra iudicare.
Eiuro,[*]Eiuro Gz. Iuro (Itiro R) inquit adridens, iniquum, hac quidem de re;
tu enim ista lenius,[*]levius BENV levius an le-
nius incert. in R hic Stoicorum more nos vexat.
Tum Triarius: Posthac quidem, inquit, audacius. nam
haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audivi,
nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instructum videro.
Quae cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi
et disputandi.