de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
ad ea cum accedit, ut neque divinum numen horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod huc possit, quod melius sit, accedere? Statue contra aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus, quanti in hominem maximi[*]maximi dett. maxime cadere possunt, nulla spe proposita fore levius aliquando,[*]aliquando dett. aliquanto nulla praeterea neque praesenti nec expectata voluptate, quid eo miserius dici aut fingi potest? quodsi vita doloribus referta maxime fugienda est, summum profecto malum est vivere cum dolore, cui sententiae consentaneum est ultimum esse bonorum cum voluptate vivere. nec enim habet nostra[*]habet praeter voluptatem nostra V fortasse recte mens quicquam, ubi consistat tamquam in extremo, omnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea est res ulla, quae sua natura aut sollicitare possit aut angere.[*]aut angere Vict. aut tangere
Praeterea et appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum
p.19
initia proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. quod cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res atque laudabilis eo referri, ut cum voluptate vivatur. quoniam autem id est vel summum bonorum[*]bonorum om. R vel ultimum vel extremum[*]summum vel ultimum vel extremum bono- rum BE (non A)—quod Graeci τέλος nominant—, quod ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur[*]res referuntur (re post res ab alt. m. superscr.) N res ferunt A1 res feruntur A2R feruntur (om. res) V res ferentur BE omnes, fatendum est summum esse bonum iucunde vivere.
13
Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis capti quid natura postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire voluerint, liberabuntur. istae enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi voluptatem[*]voluptates BE efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars vivendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et
comparandae voluptatis—quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur oratio mea—. nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus maximis saepe priventur et durissimis[*]durissimis cod. Leidens. Madvigii, purissimis ABERV pravissimis (pravi in ras.) N animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda,[*]adhibenda est BE quae et terroribus[*]et erroribus BE cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem. sapientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu[*]metū A non sinat. qua praeceptrice
p.20
in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum ardore restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines, sed universas familias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publicam.
ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se[*]eae se A eas se BER he se se (he se ab alt. m. in ras) N hee se V foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere.
quae est enim aut utilior aut ad bene vivendum aptior partitio quam illa, qua est usus Epicurus? qui unum genus posuit earum cupiditatum, quae essent et naturales[*]et ante naturales om. BE et necessariae, alterum, quae naturales essent nec[*]nec non BE tamen necessariae, tertium, quae nec naturales nec necessariae. quarum ea ratio est, ut necessariae nec opera multa nec impensa[*]inp. R expleantur; ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabilis[*]parabilis A1R parabiles (in N e ex corr. alt. m.) et terminatas habet; inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis inveniri potest.
14