de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
quodsi qui
p.23
satis sibi contra hominum[*]sibi contra hominum ibi contra hominum V hominum sibi contra R conscientiam[*]conscientiamτn scientiam R cumscientiam A1 saepti esse et[*]et om. E muniti[*]et muniti om. R videntur, deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi noctesque diesque[*]noctes diesque R diesque noctesque B exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa importari[*]inport. N putant. quae autem tanta ex improbis factis ad minuendas vitae molestias accessio potest fieri, quanta ad augendas, cum conscientia factorum, tum poena legum odioque civium? et tamen in quibusdam neque pecuniae modus est neque honoris neque imperii nec libidinum nec epularum nec reliquarum cupiditatum, quas nulla praeda umquam improbe parta minuit,[*]minuit imminit BE sed [*]add. dett. (sed auget potius atque inflammat) potius inflammat, ut coe+rcendi magis quam dedocendi esse videantur.
Invitat igitur vera ratio bene sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem, neque homini infanti aut inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec facile efficere possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et opes vel fortunae[*]fortuna E vel ingenii[*]ingenii edd. ingenia liberalitati magis conveniunt, qua qui utuntur,[*]utantur ARNV benivolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad quiete vivendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa peccandi.
quae enim cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine ulla iniuria,[*]iniuria ulla BE quae autem inanes sunt, iis parendum non est. nihil enim desiderabile concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam quidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia iucunditatis vel plurimum afferat. nam diligi et carum esse iucundum est propterea, quia tutiorem vitam et voluptatem pleniorem[*]pleniorem voluptatem BE efficit. itaque non ob ea solum incommoda, quae eveniunt[*]eveniunt et veniunt ARN inprobis, fugiendam inprobitatem
p.24
putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius in animo versatur, numquam sinit eum respirare, numquam adquiescere.
Quodsi ne ipsarum quidem virtutum laus, in qua maxime ceterorum philosophorum exultat oratio, reperire exitum potest, nisi derigatur ad voluptatem, voluptas autem est sola, quae nos vocet ad se et alliciat suapte natura, non potest esse dubium, quin id sit summum atque extremum bonorum omnium, beateque vivere nihil aliud sit nisi cum voluptate vivere.
17
Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta explicabo brevi. nullus in ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in voluptate aut in dolore, sed in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur ignorant. animi autem voluptates et dolores nasci fatemur e corporis voluptatibus et doloribus—itaque concedo, quod modo dicebas, cadere causa,[*]cadere causa Vict. cedere causae (cause) si qui e nostris aliter existimant, quos quidem video esse multos, sed imperitos—, quamquam autem et laetitiam nobis voluptas animi et molestiam dolor afferat,[*]afferat A2 afferet A1BER afferret NV eorum tamen utrumque et ortum esse e corpore et ad corpus referri, nec ob eam causam non multo maiores esse et voluptates et dolores animi quam corporis. nam corpore nihil nisi praesens et quod adest sentire possumus, animo autem et praeterita et futura. ut enim aeque doleamus animo,[*]animocf. v. 20 sqq. cum corpore dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod[*]aliquid ABE aeternum et infinitum impendere malum nobis opinemur.[*]opinamur R quod idem licet transferre in voluptatem, ut ea[*]ea eo B maior sit, si nihil tale metuamus.