de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Quid?[*]quod BEN2 si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta sunt ab iis, quos probamus, eisque[*]eisque eisdem N his (hys) BE nostrum iudicium et nostrum scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant iis, quae et splendide dicta sint[*]dicta sint dett. dicta sunt neque sint conversa de Graecis? nam si dicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos[*]ipsos NV ipso quidem Graecos est cur tam multos legant, quam legendi sunt. quid enim est a Chrysippo praetermissum in Stoicis? legimus tamen Diogenem, Antipatrum, Mnesarchum, Panaetium, multos alios in primisque familiarem nostrum Posidonium. quid? Theophrastus[*]Theophrastus A. Man. theophrastum RNV theophastrum A theoprastum BE mediocriterne delectat, cum tractat locos ab Aristotele ante tractatos? quid? Epicurei[*]epicuri BE num[*]num BE non RV non (superscr. ab alt. m. uel num) A non (superscr. ab alt. m. nun) N desistunt de isdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab antiquis, ad arbitrium suum scribere? quodsi Graeci leguntur a Graecis isdem de rebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a nostris non legantur?
3
Quamquam, si plane sic verterem Platonem aut Aristotelem, ut verterunt nostri poe+tae fabulas, male,[*]male AR2N2 mali BEN1 mole R1 magis V credo, mererer de meis civibus, si ad eorum cognitionem divina illa ingenia transferrem. sed id neque feci adhuc nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos quidem quosdam, si videbitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo nominavi, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a Menandro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo
p.4
minus omnes mea legant. utinam esset ille Persius, Scipio vero et Rutilius multo etiam magis, quorum ille iudicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere. facete is quidem, sicut alia;[*]alia Urs. alias sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa appareat, doctrina mediocris.
ego autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in philosophia audeam scribere? quamquam a te ipso id quidem facio provocatus gratissimo mihi libro, quem ad me de virtute misisti.
Sed ex eo credo quibusdam usu venire,[*]usui uenire superscr. ab alt. m. illud e; ut sit illud euenire, A; uenire usu R ut abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne Graecos quidem legendos putent. res vero bonas verbis electis graviter ornateque dictas[*]dictas V dictatas quis non legat? nisi qui se plane Graecum dici velit, ut a Scaevola est praetore[*]praetore P. Man. praetor salutatus Athenis Albucius.
quem quidem locum comit[*]comit Se. c_o_ N cum ABERV cf. ad p. 5,10; 23,1; 26,12; 44,8; 46,15; 160,31 multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud quem praeclare Scaevola:
Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum,
municipem Ponti,
Ponti edd. pontii (pontu BE)
Tritani,
Tritani Bai. tritanii A2RV tiranii A1 tritanu BE
centurionum,
praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,
maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,
id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto:
'chaere,'
chaere care BE
inquam, "Tite!" lictores, turma omnis chorusque:
chorusque cohorsque 'primus quantum video Man.' Mdv.
'chaere, Tite!' hinc
hic A1BERV mi BEV; om. in ras. A; m R; mi in fine versus N1, add. itii (ut sit mutii) N2
hostis mi Albucius, hinc inimicus.
p.5
Sed iure Mucius.
ego autem mirari satis [*]mirari satis Mdv. satis mirari A. Man.; non mirari Böck. mirari (R in mg. adin fine versus pos. adscriptum habet a man. rec. nō) non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium. non est omnino hic[*]hic omnino BE docendi locus; sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inopem,[*]modo non inopem N2 modo inopem ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam. quando enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poe+tis, postea quidem quam fuit quem imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel elegantis ornatus defuit?
4
Ego vero, quoniam[*]quoniam Otto con (conforensibus superscr. ab alt. man. u sup. o priore) N c_ vel ī (superscr.) R cum forensibus operis, laboribus, periculis non deseruisse mihi videor[*]videor N2V videri praesidium, in quo a populo Romano locatus sum,[*]sum dett. sim debeo profecto, quantumcumque possum,[*]possum BE possim in eo quoque elaborare, ut sint opera, studio, labore meo doctiores cives mei, nec cum istis tantopere[*]tanto opere N pugnare, qui Graeca legere malint,[*]malunt BER modo legant illa ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utrisque litteris uti velint vel, si suas habent, illas non magnopere desiderent.