de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et clariora sunt, si omnia dixi hausta[*]omnia dixi hausta = nihil dixi nisi quod haustum esset e fonte naturae, si tota oratio nostra omnem sibi fidem sensibus confirmat,
p.31
id est incorruptis atque integris testibus, si infantes pueri, mutae etiam bestiae paene loquuntur magistra ac duce natura nihil esse prosperum nisi voluptatem, nihil asperum nisi dolorem, de quibus neque depravate iudicant neque corrupte,[*]depravatae ... corruptae A nonne ei maximam gratiam habere debemus, qui hac exaudita quasi voce naturae sic eam firme graviterque comprehenderit, ut omnes bene sanos in viam placatae, tranquillae, quietae, beatae vitae deduceret? Qui quod tibi parum videtur eruditus, ea causa est, quod nullam eruditionem esse duxit, nisi quae beatae vitae disciplinam iuvaret.
an ille tempus aut in poe+tis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo artes persequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam[*]et operosam ARN1 operosam et perinde fructuosam relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant usque ad senectutem esse discenda.
Quae cum dixisset, Explicavi, inquit, sententiam meam, et eo quidem consilio, tuum iudicium ut cognoscerem, quoniam[*]quoniam Se. quae (i. e. que pro quō uel quo cf. ad. p. 34, 3; 47, 27; 71, 19; 115, 1; 116, 3; 165, 17; 167, 15 al.) mihi ea[*]mihi ea Se. mea ABEN1 in ea R (i. e. mea vel in ea pro m_ ea), mihi N2V (quoniam facultas L. Havet, revue de philo- logie 1899 p. 332) facultas, ut id meo arbitratu facerem, ante hoc tempus numquam est data.