de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
2
Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probavi. quando enim Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quicquam tale fecit? eorum erat iste mos qui tum sophistae nominabantur, quorum e numero primus est ausus Leontinus Gorgias in conventu poscere quaestionem, id est iubere dicere, qua de re quis vellet audire. audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum postea translatum ad philosophos nostros[*]nostros philosophos BE esset.
sed et illum, quem nominavi, et ceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos videmus a Socrate. is enim percontando[*]percontando A2 percun- tando NV percunctando A1BE per cunctando R atque interrogando elicere solebat eorum opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea,[*]ea haec R quae ii[*]ii hi BER hii A hij NV respondissent, si quid videretur, diceret. qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilas[*]archesilas A acesilaos N achesilas V eum revocavit instituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra. sed eum[*]eum om. RNV qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam. apud ceteros autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet; quod quidem iam fit etiam[*]etiam om. BER in Academia. ubi enim is, qui audire vult, ita dixit: 'Voluptas mihi videtur esse summum bonum', perpetua oratione contra disputatur, ut
p.33
facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi videri[*]sibi aliquid (aliquit E) videri BE aliquid videri sibi V dicant, non ipsos in ea sententia esse, sed audire velle contraria. Nos commodius agimus.
non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens oratio, quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihil apprehendas,[*]reprehendas BE nusquam orationem rapidam cœrceas.
Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur.
2
hoc positum in Phaedro a Platone probavit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere. sed quod proximum fuit non vidit. negat enim definiri rem placere, sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, qui ambigunt, conveniat quid sit id, de quo agatur, velut in hoc ipso, de quo nunc disputamus. quaerimus enim finem bonorum. possumusne hic[*]hic Se. hoc ARNV (h_ vel h_ = hoc, h_ N p. 1, 7 vel h N 37, 30 = hic); hac BE scire qualis sit,[*]qualis sit BERNV quali sunt A1 quales A2 nisi contulerimus inter nos, cum finem bonorum dixerimus, quid finis, quid etiam sit ipsum bonum?
atqui haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est. qua tu etiam inprudens utebare non numquam. nam hunc ipsum sive finem sive extremum sive ultimum definiebas[*]definiebasp. 13, 14 sqq.(cf. p. 5, 25 sqq.);19, 3 sqq. id esse, quo omnia, quae recte fierent, referrentur neque id ipsum usquam referretur. praeclare hoc quidem. bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definisses
p.34
aut quod esset natura adpetendum[*]adp. AR app aut quod prodesset aut quod iuvaret aut quod liberet modo. nunc idem,[*]nunc om. R (Modo aū = autem idem), N (Modo idem), V nisi molestum est, quoniam[*]quoniam quō A quo BE tibi non omnino displicet definire[*]definire diffinire N2V finire et id facis, cum vis, velim definias[*]definias definiri R quid sit voluptas, de quo omnis haec quaestio est.
Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit voluptas[*]quaeso Gz. quasi A1BE quam A2 qua fit R; om. N (ubi de quo ... voluptas excid. et in mg. add.), V nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem aliquam desideret?