de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
'Si ea, quae sunt luxuriosis
p.42
efficientia voluptatum,[*]voluptatem A2BENV liberarent eos deorum et mortis et doloris metu docerentque qui essent fines cupiditatum, nihil haberemus quod reprehenderemus,[*]add. Dav. cum undique complerentur voluptatibus nec haberent ulla ex parte aliquid aut dolens aut aegrum, id est autem malum.'
Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, inquit, Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire Torquatum.
At ille non pertimuit saneque fidenter: Istis quidem ipsis verbis, inquit; sed quid sentiat, non videtis.
Si alia sentit, inquam, alia loquitur, numquam intellegam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit. idque si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos metuant nec mortem nec dolorem. et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera caverent?
sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset praesertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere? atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edint[*]edint Mdv. edient A1RN edent A2 edant V om. BE de patella, deinde ita mortem[*]mortem ita BE non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex menses sa/tis sunt vitae, se/ptimum Orco spo/ndeo'. iam doloris medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment: "Si gravis, brevis; si longus, levis." Unum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates habere.
8
quid ergo attinet dicere: 'Nihil haberem, quod reprehenderem, si finitas cupiditates haberent'? hoc est
p.43
dicere: "Non reprehenderem asotos, si non essent asoti." isto modo ne improbos quidem, si essent boni viri. hic homo severus luxuriam ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loquamur, si summum bonum voluptas est, rectissime non putat.
Noli[*]noli Se. nolui N nolim rell. codd. enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant. nemo nostrum istius generis asotos iucunde putat vivere. mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vinum[*]quibus vinum et q. s. cf. Lucilii carm. rell. rec. Marx. I p. 78, II p. 366 sq. defusum e pleno sit chrysizon,[*]chrysizon Marx.; hirsizon A hrysizon vel heysizon B hrysizon E hyrsi|hon R hyrsizon N hrysiron V ut ait Lucilius, cui nihildum situlus et[*]nihildum situlus et (situlus = situla, sitella) Se. nihil (nichil BE) dum sit vis et ABE nichil dum sit viset R nichil dempsit (e vid. corr. ex u, psit in ras.) vis (post s ras.) et (in ras.) N nichil dempsit vis et V sacculus[*]sacculus ABE saculos V sarculos R, N (a ex corr. m. alt., r superscr. ab alt. m.) abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum; adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argentum, Corinthium, locus ipse, aedificium—hos ergo[*]ergo BER ego ANV asotos bene quidem vivere aut[*]aut at BE beate numquam dixerim.
ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Diogenem Stoicum adolescens, post autem Panaetium audierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quid suavissimum esset—nec enim sequitur, ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus—, sed quia parvi id duceret.
p.44
O lapathe, ut iactare, nec es satis
nec es satis Lachmann. ad Lucret. p. 29; ne cessatis ABEN necessarii R1 necessatis R2 necessitatis V
cognitu' qui sis!
In quo cognitu
del. edd.
Laelius clamores σοφὸς ille solebat
Edere compellans gumias
guimas BE ginnas R
ex ordine nostros.
praeclare Laelius, et recte σοφός, illudque vere:
O Publi, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit.
Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in ista
isto ARNV
Consumis
cū sumis A1
squilla
squulla AN1.
atque acupensere
acupensere RKl. acip. edd. vett. accubans aere ABRV accubant aere E accubas aere cum ras. super as N
cum decimano.
is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen non[*]non om. ABER negat libenter cenasse umquam Gallonium— mentiretur enim—, sed bene. ita graviter et severe voluptatem secrevit[*]secernit dett. a bono. ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non continuo bene. semper Laelius bene.
quid bene? dicet[*]diceret A dicit BE Lucilius: 'cocto,[*]cocto porto R1 porco R2 condito', sed cedo caput cenae: 'sermone bono', quid ex eo? 'si quaeris, libenter'; veniebat enim ad cenam, ut animo[*]ut in animo BE quieto satiaret desideria naturae. recte ergo is negat umquam bene cenasse Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne studium consumeret. quem libenter cenasse nemo negat. cur igitur non bene? quia, quod bene, id recte, frugaliter, honeste; ille porro male[*]del. Wes. sec. Mdv. prave, nequiter, turpiter cenabat; non igitur bene.[*]add. Mdv. nec lapathi suavitatem acupenseri[*]acupenseri RKl. acip. edd. vett. accubens ere V accubans aere AR accumbans ere BE accubanti aere N (banti a m. alt. in ras.) Galloni Laelius anteponebat, sed suavitatem ipsam neglegebat; quod non faceret, si in voluptate summum bonum poneret.
p.45
9