de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Semovenda est igitur voluptas, non solum ut recta sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter. possumusne ergo in vita summum bonum dicere, cum id[*]cum id cum igitur V quod Bentl. ne in cena quidem posse videamur? Quo modo autem philosophus loquitur?[*]loquiturp.20, 12 sqq. "Tria genera cupiditatum,[*]frange re Qui R; frangere Qui (fr. ex corr. m. alt.; quid primitus fuerit, cognosci nequit; ad Qui, quo vocab. novae paginae initium fit, in marg. superiore adscript. est: al' Qui si diceret cupiditatum esse duo genera, naturales et inanes, Naturalium quoque item duo necessarias et non necessarias confecta res esset) N; tangere Qui V naturales et necessariae,[*]naturales et necessariae om. R [*]et non necessarie A2R et necessariae A1 et non necessarias V, (as ab alt. m. in ras.) N; et in necessarias BE naturales et[*]et necessariae A2 et necessarias A1BENV non necessariae, nec naturales nec necessariae." [*]nec naturales nec necessariae om. BE [*]n...ec naturales R [*]nec necessariae A, nec necessarias N (as ex corr. m. alt.), V; et necessarias (superscr. nec super et, e super as) R primum divisit ineleganter;[*]ineleganter ineliganter A negliganter R duo enim genera quae erant, fecit tria. hoc est non dividere, sed frangere. qui haec didicerunt, quae ille contemnit, sic solent: "Duo genera cupiditatum, naturales[*]didicerunt ... naturales (u. 10) om. R et inanes, naturalium duo, necessariae et non necessariae." confecta res esset.[*]esset ARN essent BE est V vitiosum est enim in dividendo partem in genere numerare.
sed hoc sane concedamus. contemnit enim[*]enim om. BE disserendi elegantiam, confuse loquitur. gerendus est mos, modo recte sentiat. et quidem[*]et quidem ARN equidem BEV illud ipsum non nimium probo et tantum[*]tantum A tamen (tn... = tamen, pro tm... = tantum) patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. an potest cupiditas finiri? tollenda est atque extrahenda radicitus. quis est enim, in quo sit cupiditas, quin[*]quin qui N1V qui non BE recte cupidus dici possit? ergo et avarus erit, sed finite, et adulter, verum habebit modum, et luxuriosus eodem modo. qualis ista philosophia est, quae non
p.46
interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocritate vitiorum? quamquam in hac divisione rem ipsam[*]rem ipsam (ips in ras.) N remissam BERV remissionem A prorsus probo,[*]probam A1 reprobo A2 elegantiam desidero. appellet haec desideria naturae, cupiditatis nomen servet alio, ut eam, cum de avaritia, cum de intemperantia, cum de maximis vitiis loquetur, tamquam capitis accuset.
Sed haec quidem[*]quidem VN2 quae (que) liberius ab eo dicuntur et saepius. quod equidem non reprehendo; est enim tanti philosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere. sed tamen ex eo, quod eam voluptatem, quam omnes gentes hoc nomine appellant, videtur amplexari saepe[*]vehementius sepe BE vehementius, in magnis interdum versatur angustiis, ut hominum conscientia remota nihil tam turpe sit, quod voluptatis causa non videatur esse facturus. deinde, ubi erubuit—vis enim est[*]deinde enim ubi erubuit vis est BE permagna naturae—, confugit[*]confugit cum fugit NV illuc, ut neget accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis. at iste non dolendi status non vocatur voluptas. 'Non laboro', inquit, 'de nomine'. Quid, quod res alia tota est? "Reperiam[*]repperiam A multos, vel innumerabilis potius, non tam curiosos nec tam molestos, quam vos estis, quibus, quid[*]quid Se. quiquid B quicquid AERN quitquid V velim, facile persuadeam." quid ergo dubitamus, quin, si non dolere voluptas sit summa, non esse in voluptate dolor sit maximus? cur id non[*]non id A ita fit? "Quia dolori non voluptas contraria est, sed doloris privatio."
10
Hoc vero non videre, maximo argumento esse voluptatem illam,[*]illam ullam RN2 qua sublata neget se intellegere omnino quid sit bonum—eam autem ita persequitur:[*]persequer BE persequar R quae palato percipiatur, quae auribus; cetera addit,[*]neget, 29 additcf. p. 34, 30 sqq quae si appelles, honos praefandus[*]praestandus NV prefraudus E perfraudus B sit—hoc igitur,
p.47
quod solum bonum severus et gravis philosophus novit, idem non videt[*]vidit BE ne expetendum quidem esse, quod eam voluptatem hoc eodem auctore non desideremus, cum dolore careamus.
quam haec sunt contraria! hic si definire, si dividere[*]si dividere BE Non. in dividere R; individere A1, N1 (in-|d.), V (uel ni d.); vel dividere A2N2 didicisset,[*]hic si definire ... incidissetNon. p. 177 [*]didicisset potuisset Non. si loquendi vim, si denique consuetudinem verborum teneret, numquam in tantas salebras incidisset. nunc vides, quid faciat. quam nemo umquam voluptatem appellavit, appellat; quae duo sunt, unum facit. hanc in motu voluptatem —sic enim has suaves[*]suaves has BE et quasi dulces voluptates appellat—interdum ita extenuat, ut M'.[*]M'. edd. marcum Curium putes[*]putes potes A1 poτ R loqui, interdum ita laudat, ut quid praeterea[*]praeter eam NV sit bonum neget se posse ne suspicari quidem. quae iam oratio non a philosopho aliquo, sed a censore opprimenda est. non est enim vitium in oratione solum,[*]solum in oratione R sed etiam in moribus. luxuriam non reprehendit, modo sit vacua infinita cupiditate et timore. hoc loco discipulos quaerere videtur, ut, qui asoti esse velint, philosophi ante fiant.