de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo summi boni. "Simul atque natum animal[*]animal N2V animale est, gaudet voluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem ut malum." De malis autem et bonis ab iis animalibus, quae nondum depravata sint,[*]sint BE sunt ait optime iudicari. haec et tu ita posuisti,[*]posuistip. 13, 19—24 et verba vestra sunt. quam multa vitiosa! summum enim bonum et malum vagiens puer utra voluptate diiudicabit, stante an[*]an edd. ante BERN1; an...te A (in medio versu, ... ab alt. m.), an te V, autem N2 (mutato ...an in ...au) movente? quoniam,[*]quoniam Quo ARN Quomō (= quomodo) V
p.48
si dis placet,[*]dis placet AN2 displicet ab Epicuro loqui discimus.[*]discimus loqui BE si stante, hoc natura videlicet vult, salvam esse se, quod concedimus; si movente, quod tamen dicitis, nulla turpis voluptas erit, quae praetermittenda sit, et simul non proficiscitur animal illud modo natum a summa voluptate, quae est a te posita in non dolendo.
Nec tamen argumentum hoc Epicurus a parvis petivit aut etiam a bestiis, quae putat esse specula naturae, ut diceret ab iis[*]iis Vict. his (hijs, hys) duce natura hanc voluptatem expeti nihil dolendi. nec[*]Nec (ante enim) etiam A, in R a man. recentiore, ut vid., corr. in neque enim haec movere potest appetitum animi, nec ullum habet ictum, quo pellat animum, status[*]animum, status Vict., P. Man. animi statum hic non dolendi, itaque in hoc eodem peccat Hieronymus. at ille pellit, qui permulcet sensum voluptate. itaque Epicurus semper hoc utitur,[*]utitur nititur A2N utatur BE ut probet voluptatem natura expeti, quod ea voluptas, quae in motu sit, et parvos ad se alliciat et bestias, non illa stabilis, in qua tantum inest nihil dolere. qui[*]Qui Lamb. quid igitur convenit ab alia voluptate dicere naturam proficisci, in alia summum bonum ponere?
11
Bestiarum vero nullum iudicium puto. quamvis enim depravatae non sint, pravae tamen esse possunt.[*]sunt AR1 ut bacillum[*]baccillum A1ERV baculum N aliud est inflexum et incurvatum de industria,[*]de industria om. Non. aliud ita natum,[*]ut bacillum ... natumNon. p. 78 sic ferarum natura non est illa quidem depravata mala disciplina, sed natura sua. nec vero ut voluptatem expetat, natura movet infantem, sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum se salvumque velit. omne enim animal, simul et ortum est, se[*]simul et ortum est, se Se. simul et (etiam N1, ut vid.; simulet R, simul est N2) ortum et se ipsum et omnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt, in primis amplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. nam sunt et in animo praecipua quaedam
p.49
et in corpore, quae cum leviter agnovit, tum[*]tum BE tunc discernere incipit, ut ea, quae prima data sunt[*]sunt RN sint natura, appetat asperneturque[*]aspernaturque A1R contraria.
in his primis naturalibus voluptas insit necne, magna quaestio est. nihil vero putare esse praeter voluptatem, non membra, non sensus, non ingenii motum, non integritatem corporis, non valitudinem corporis,[*]non valitudinem corporis om. E non valetudinem (om. cor- poris) edd. summae mihi videtur inscitiae.
Atque ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum. Polemoni et iam[*]et iam NV etiam ante Aristoteli ea prima visa sunt, quae paulo ante[*]paulo ante § 33 omne enim animal ... asperneturque contraria dixi. ergo nata est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis a natura datis. Callipho ad virtutem nihil adiunxit nisi voluptatem, Diodorus vacuitatem doloris. * *[*]Mdv.: 'nonnulla exciderunt, quibus Cicero simili forma atque supra (Polemoni et Aristoteli ea prima visa sunt cet.) dixerit, quae alii prima posuissent; turn rectissime (quemadmodum ante: ergo nata est cet.) subiciebatur de finibus: his omnibus, quos dixi, consequentes (consentanei iis, quae posita sunt prima) sunt fines bonorum. Et fortasse etiam Carneadem et Hieronymum no- minarat, sed hic exempli causa solos Aristippum et Stoicos ponit.' his omnibus, quos dixi, consequentes fines sunt[*]fines sunt etiam A bonorum, Aristippo simplex voluptas, Stoicis[*]Stoicis N2 stoici consentire naturae, quod esse volunt e virtute, id est honeste, vivere, quod ita interpretantur: vivere cum intellegentia rerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemque[*]reficientemque A1BERN contraria.
ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadi[*]carneadis A2V tertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id
p.50
est in honestate;[*]id est in honestate dett. id est honestate BERNV idē honestate A nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu abiecti. reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiis convenirent, ut Aristippo voluptas, Hieronymo doloris vacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset extremum. Epicurus autem cum in prima commendatione voluptatem dixisset, si eam, quam Aristippus, idem tenere debuit ultimum bonorum, quod ille; sin eam, quam Hieronymus, ne [*]add. Se. cf. § 32: Epicurus semper hoc utitur... inest nihil dolere) fecisset idem, ut voluptatem illam Aristippi[*]Aristippi secl. cum allis Mdv. aristippo BE in prima commendatione poneret.