de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
itaque non facile est invenire qui quod sciat ipse non tradat alteri; ita non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Atque ut tauris natura datum est ut pro vitulis contra leones summa vi impetuque contendant, sic ii,[*]ii edd. hi qui valent opibus atque id facere possunt, ut de Hercule et de Libero accepimus, ad servandum genus hominum natura incitantur. Atque etiam Iovem cum Optimum et Maximum dicimus cumque eundem Salutarem, Hospitalem, Statorem, hoc intellegi volumus, salutem hominum in eius esse tutela. minime autem convenit, cum ipsi inter nos viles[*]viles NV cules A eules R civiles BE neglectique simus, postulare ut diis inmortalibus cari simus et ab iis diligamur. Quem ad modum igitur membris utimur prius, quam didicimus, cuius ea causa utilitatis habeamus, sic inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus. quod ni ita se haberet, nec iustitiae ullus esset nec bonitati locus.
Et[*]Et Sed Mdv. quo modo hominum inter homines iuris esse vincula putant, sic homini nihil iuris esse cum bestiis. praeclare enim Chrysippus, cetera nata esse hominum causa
p.116
et deorum, eos autem communitatis et societatis suae, ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possint[*]possint suam BE sine iniuria. Quoniamque[*]quoniamque quēque R ea natura esset hominis, ut ei[*]ei Lamb. et ABEN om. RV cum genere humano quasi civile ius intercederet, qui id conservaret, eum iustum, qui migraret,[*]migraret negaret A iniustum fore. sed quem ad modum, theatrum cum[*]cum ut E commune sit, recte tamen dici potest eius esse eum locum, quem quisque occuparit, sic in urbe mundove communi non adversatur ius, quo minus suum quidque[*]quodque BE cuiusque sit.
Cum autem ad tuendos conservandosque homines hominem natum esse videamus, consentaneum est huic naturae, ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam atque, ut e natura vivat, uxorem adiungere et velle ex ea liberos. ne amores quidem sanctos a sapiente alienos esse arbitrantur.[*]arbitramur BE Cynicorum autem rationem atque vitam alii cadere in sapientem dicunt, si qui[*]qui ARN1V quis BEN2 eius modi forte casus inciderit, ut id faciendum sit, alii nullo modo.
21
Ut vero conservetur omnis homini erga hominem societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detrimenta, quae ὠφελήματα et βλάμματα appellant, communia esse voluerunt; quorum altera prosunt, nocent altera. neque solum ea communia, verum etiam paria esse dixerunt. incommoda autem et commoda—ita enim εὐχρηστήματα et δυσχρηστήματα appello—communia esse voluerunt, paria noluerunt. illa enim, quae prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala, quae sint paria necesse est. commoda autem et incommoda in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta diximus;[*]dicimus BE ea possunt paria non esse. sed emolumenta communia[*]emolumenta et detrimenta communia Lamb. esse dicuntur, recte autem facta et peccata non habentur communia.
Amicitiam autem adhibendam esse censent, quia sit ex eo genere, quae prosunt. quamquam autem in amicitia
p.117
alii dicant aeque caram esse sapienti rationem amici ac suam, alii autem sibi cuique cariorem suam, tamen hi quoque posteriores fatentur alienum esse a iustitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid de aliquo, quod sibi adsumat. minime vero probatur huic disciplinae, de qua loquor, aut iustitiam aut amicitiam propter utilitates adscisci aut probari. eaedem enim utilitates poterunt eas labefactare atque pervertere. etenim nec iustitia nec amicitia[*]iustitia nec amicitia Mdv. iusticie nec amicicie esse omnino poterunt,[*]poterunt esse omnino BE nisi ipsae per se expetuntur.[*]expetantur V