de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
4
Quae cum dixisset, finem ille. ego autem: Ne tu, inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa[*]ut tam multa BE vitam multa AR in tam multa NV memoriter, ut tam obscura,[*]ut tam obscura Mdv. vitam obscura BER in tam obscura ANV dilucide. itaque aut omittamus contra omnino velle aliquid aut spatium sumamus ad cogitandum;
p.120
tam enim diligenter, etiam si minus vere— nam nondum id quidem audeo dicere—, sed tamen[*]sed tamen sed tam Dav. sed tamen tam Lamb. accurate non modo fundatam, verum etiam extructam disciplinam non est facile perdiscere.
Tum ille: Ain tandem? inquit, cum ego te hac nova lege videam eodem die accusatori respondere et tribus horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum putas? quae tamen a te agetur non melior, quam illae sunt, quas interdum optines. quare istam quoque aggredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso saepe, ut tibi deesse non possit oratio.
Tum ego: Non mehercule, inquam, soleo temere[*]soleo temere dett. sole te temere A sole temere BE solere temere RV, N (re temere in ras., in qua post prius re cognoscitur e) contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed pudore impedior; ita multa dicunt, quae vix intellegam.
Obscura, inquit, quaedam esse confiteor, nec tamen ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis obscuritas.
Cur igitur easdem res, inquam, Peripateticis dicentibus verbum nullum est, quod non intellegatur?
Easdemne res? inquit, an parum disserui non verbis Stoicos a Peripateticis, sed universa re et tota sententia dissidere?
Atqui, inquam, Cato, si istud optinueris, traducas me ad te totum licebit.
Putabam equidem satis, inquit, me dixisse. quare ad ea primum, si videtur; sin aliud quid voles, postea.
Immo istud quidem, inquam, quo loco quidque,[*]quidque visum fuerit sive occurrerit Mdv., cf. F. Leo ind. lect. Gotting. aest. 1892 p. 10 sq. nisi iniquum postulo, arbitratu meo.
Ut placet, inquit. etsi enim illud erat aptius, aequum cuique concedere.
2
Existimo igitur, inquam, Cato, veteres illos Platonis auditores,[*]auditores Platonis BE Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde
p.121
eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset causa Zenoni, cum Polemonem audisset, cur et ab eo ipso et a superioribus dissideret. quorum fuit haec institutio, in qua animadvertas velim quid mutandum putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a te[*]a te ed. princ. Rom. ante dicta sunt; universa enim illorum ratione cum tota vestra confligendum puto.
qui cum viderent ita nos esse natos, ut et communiter ad eas virtutes apti essemus, quae notae illustresque sunt, iustitiam dico, temperantiam, ceteras generis eiusdem—quae omnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorem partem et tractatione differunt—, easque ipsas virtutes viderent nos magnificentius appetere et ardentius, habere etiam insitam quandam vel potius[*]insitam quandam vel potius dett. insitamque quandam velut (etiam A, velud BEN) potius (pocius) (insitam quasi quandam cod. Glogav.) innatam cupiditatem scientiae natosque esse ad congregationem hominum et ad societatem communitatemque generis humani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam philosophiam tris in partis diviserunt, quam partitionem a Zenone esse retentam videmus.
quarum cum una sit, qua mores conformari[*]confirmari ('emendqvisse videtur A, Man.' Mdv.) putantur, differo eam partem, quae quasi stirps est huius quaestionis. qui sit enim finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a veteribus Peripateticis Academicisque, qui re consentientes vocabulis differebant, eum locum, quem civilem recte appellaturi videmur, Graeci πολιτικόν, graviter et copiose esse tractatum.
3
Quam multa illi de re publica scripserunt, quam multa de legibus! quam multa non solum praecepta in artibus, sed etiam exempla in orationibus bene dicendi reliquerunt! primum enim ipsa illa, quae subtiliter disserenda erant, polite apteque dixerunt tum definientes, tum partientes, ut vestri etiam; sed vos
p.122
squalidius, illorum vides quam niteat oratio.