de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
deinde ea, quae requirebant orationem ornatam et gravem, quam magnifice sunt dicta ab illis, quam splendide! de iustitia, de temperantia, de fortitudine, de amicitia, de aetate[*]add. Mdv. degenda, de philosophia, de capessenda re publica, de[*]del. Mdv. temperantia de fortitudine hominum non[*]non Mdv. de spinas[*]spinis RNV vellentium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed eorum, qui grandia ornate vellent, enucleate minora dicere. itaque quae sunt eorum consolationes, quae cohortationes, quae etiam monita et consilia scripta ad summos viros! erat enim apud eos, ut est rerum ipsarum natura, sic dicendi exercitatio duplex. nam, quicquid quaeritur, id habet aut generis ipsius sine personis temporibusque aut his adiunctis facti aut iuris aut nominis controversiam. ergo in utroque exercebantur, eaque disciplina effecit[*]effecit edd. efficit tantam illorum utroque in genere dicendi copiam.
Totum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt aut non potuerunt tueri aut noluerunt, certe reliquerunt.[*]add. Cobet Mnemosyn. nov. ser. III p. 99 quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat. itaque vides, quo modo loquantur. nova verba fingunt, deserunt usitata.
At quanta conantur! mundum hunc omnem oppidum esse nostrum! incendi[*]incendi ABERN1 incendit N2V igitur[*]igitur ergo BE eos, qui audiunt, vides. quantam rem agas,[*]quantam rem agas = quid efficere quis possit, quod (ut illi Stoicorum conatus) tantum sit, ut Circeiis qui habitet cet. [*]agat (t ab alt. m. in ras.) N ut Circeiis qui habitet totum hunc mundum suum municipium esse existimet?
Quid? ille incendat? restinguet citius, si ardentem acceperit. Ista ipsa,[*]ista ipsap. 118, 29 sqq. quae tu breviter: regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rotunde; quippe; habes enim a rhetoribus; illorum vero ista ipsa quam exilia de virtutis vi! quam tantam volunt
p.123
esse, ut beatum per se efficere possit. pungunt quasi[*]pungunt enim quasi BE aculeis interrogatiunculis angustis, quibus etiam qui assentiuntur nihil commutantur animo et idem abeunt, qui venerant. res enim fortasse verae, certe graves, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto minutius.
4
Sequitur disserendi ratio cognitioque naturae; nam de summo bono mox, ut dixi, videbimus et ad id explicandum disputationem omnem conferemus. in his igitur partibus duabus nihil erat, quod Zeno commutare gestiret. res enim se praeclare habebat,[*]habebat Bai. habeat ABERN1 habent N2 habet V et quidem in utraque parte. quid enim ab antiquis ex eo genere, quod ad disserendum valet, praetermissum est? qui et definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quodque est definitioni adiunctum, ut res in partes dividatur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat traditur; item de contrariis, a quibus ad genera formasque generum venerunt. Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in singulis, extrema conclusio est.
quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo! Quid, quod plurimis[*]plurimis ABENV pluribus R locis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sine sensibus exquiramus,[*]add. dett. atque ut eorum alterum ab altero ne separemus?[*]add. Lamb. Quid? ea, quae dialectici nunc tradunt et docent, nonne ab illis instituta aut[*]aut Se. sunt ABER om. NV inventa sunt? de quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a Zenone minus multo quam ab antiquis; ab hoc autem quaedam non melius quam veteres, quaedam omnino relicta.
Cumque duae sint artes, quibus perfecte[*]perfectā B perfecta E ratio et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi,
p.124
hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem. nam e quibus locis quasi thesauris argumenta depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, superiores autem artificio et via tradiderunt. quae quidem res[*]res om. A ars Mdv. efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi dictata decantare neque a commentariolis suis discedere. nam qui sciet ubi quidque positum sit quaque eo veniat, is, etiamsi quid obrutum erit, poterit eruere semperque esse in disputando suus. quod etsi ingeniis magnis praediti quidam dicendi copiam sine ratione consequuntur, ars[*]ars res R tamen est dux certior quam natura. aliud est enim poe+tarum more verba fundere, aliud ea, quae dicas, ratione et arte distinguere.
5