de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et hi[*]qua et hij V quae (compend. scr.) hic A que hic BER qua hic N utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas, quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas; cuius ad naturam apta ratio vera illa et summa lex a philosophis dicitur.
inest in eadem explicatione naturae insatiabilis quaedam e cognoscendis rebus voluptas, in qua una confectis rebus necessariis vacui negotiis honeste ac liberaliter possimus vivere. Ergo in hac ratione tota de maximis fere rebus Stoici illos secuti sunt, ut et deos esse et quattuor ex rebus omnia constare dicerent. cum autem quaereretur res admodum difficilis, num quinta quaedam natura videretur esse, ex qua ratio et intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cuius generis
p.125
essent quaereretur, Zeno id dixit esse ignem, non nulla deinde aliter, sed ea pauca; de maxima autem re eodem modo, divina mente atque natura mundum universum et[*]et etiam A eius maximas partis administrari. Materiam vero rerum et copiam apud hos exilem, apud illos uberrimam reperiemus.
quam multa ab iis conquisita et collecta sunt de omnium animantium genere, ortu, membris, aetatibus! quam multa de rebus iis, quae gignuntur e terra! quam multae quamque de variis rebus et causae, cur quidque fiat, et demonstrationes, quem ad modum quidque fiat! qua ex omni copia plurima et certissima argumenta sumuntur[*]sumentur R ad cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quantum equidem intellego, causa non videtur fuisse mutandi nominis. non enim, si omnia non sequebatur, idcirco non erat ortus illinc. equidem etiam Epicurum,[*]Epicurum edd. epicurorum in physicis quidem, Democriteum[*]Democriteum (Democritium) Vict. democritum ('potuitne Cicero scribere: Epicuro erum, in ph. q., Democritum puto?' Mdv.) puto. pauca mutat vel plura sane; at cum de plurimis[*]de plurimis P. Man. e plurimis eadem dicit, tum certe de maximis. quod idem[*]idem Ern. item cum vestri faciant, non satis magnam tribuunt inventoribus gratiam.
6
Sed haec hactenus. nunc videamus, quaeso, de summo bono, quod continet philosophiam, quid tandem attulerit, quam ob rem ab inventoribus tamquam a parentibus dissentiret. hoc igitur loco, quamquam a te, Cato, diligenter est explicatum, finis hic bonorum qui continet[*]del. Bentl., Ern. philosophiam et quis[*]quis ARV quid (d ab alt. m. in ras.) N qui BE a Stoicis et quem ad modum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut perspiciamus, si potuerimus, quidnam a Zenone novi sit allatum. cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse dixissent,[*]dixissent edd. dixisset his verbis tria significari[*]significari BE significare Stoici dicunt, unum
p.126
eius modi, vivere adhibentem scientiam earum rerum, quae natura evenirent. hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem declarantem illud, quod a te dictum est, convenienter naturae vivere.
alterum significari idem, ut si diceretur, officia media omnia[*]omnia media BE aut pleraque servantem vivere. hoc sic expositum dissimile est superiori. illud enim rectum est—quod κατόρθωμα dicebas—contingitque[*]contigitque AV sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes potest. tertium autem omnibus aut maximis rebus iis, quae secundum naturam sint, fruentem vivere. hoc non est positum in nostra actione. completur enim et ex eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus, quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate. sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono degitur, quia coniuncta ei virtus est,[*]est virtus BE in sapientem solum cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus est. itaque ab iis constitutio illa prima naturae,[*]nature N (e ab alt. m. in ras.), V natura a qua tu quoque ordiebare,[*]ordiebarep. 93, 25 sqq. his prope verbis exponitur:
7