de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Omnis natura vult esse conservatrix sui, ut et salva sit et in genere conservetur suo. ad hanc rem aiunt artis quoque requisitas, quae naturam adiuvarent in quibus ea numeretur in primis, quae est vivendi[*]quaest viden A In his syllabis desinit A additis verbis Multa desunt [*]videndi N ars, ut tueatur, quod a natura datum sit, quod desit, adquirat. idemque diviserunt naturam hominis in animum et corpus. cumque eorum utrumque per se expetendum esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se expetendas esse dicebant, et cum animum infinita[*]add. Lamb. quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque animi bonis corporis anteponebant.
Sed cum sapientiam
p.127
totius hominis custodem et procuratricem esse vellent, quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae munus esse dicebant, ut, cum eum tueretur, qui constaret[*]add. Mdv. ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac contineret. atque ita re simpliciter primo collocata reliqua subtilius persequentes corporis bona facilem quandam rationem habere censebant; de animi bonis accuratius exquirebant in primisque reperiebant inesse[*]inesse R in esse NV esse BE in iis iustitiae semina primique ex omnibus philosophis natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati essent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum ordine antiquius est, ut coniugia virorum et uxorum natura coniuncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur amicitiae cognationum. Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt. ex quo magnitudo quoque animi existebat, qua facile posset repugnari obsistique fortunae, quod maximae res essent in potestate sapientis. varietates autem iniuriasque fortunae facile veterum philosophorum praeceptis instituta vita superabat.
Principiis autem a natura datis amplitudines quaedam bonorum excitabantur partim profectae a contemplatione rerum occultiorum,[*]occultorum R quod erat insitus menti cognitionis amor, e quo etiam rationis explicandae disserendique cupiditas consequebatur; quodque hoc solum animal natum est pudoris ac verecundiae particeps appetensque coniunctionum[*]coniunctionum RNV coniunctium (coniunctiu pro coniunctium = coniunctionum) BE hominum ad[*]ad R et B ac ENV societatem[*]societatem R societatum BENV cf. III 66 inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus et p. 128, 15 sq., ubi de cognitione rerum respicit ad p. 127,23 (erat insitus menti cognitionis amor) et de coniunctione generis humani ad p. 127, 26 sq. (coniunctionum hominum ad societatem) animadvertensque in omnibus rebus, quas ageret aut[*]aut RN2 ut BEN1V diceret, ut ne quid ab eo fieret nisi honeste ac[*]ac BER et NV decore, his initiis, ut ante dixi,
p.128
et [*]et V om. BERN (ad initiis, ut ante dixi, et seminibus cf. p. 127, 14 et 9) seminibus a natura datis temperantia, modestia, iustitia et omnis honestas perfecte absoluta est.
8
Habes, inquam, Cato, formam eorum, de quibus loquor, philosophorum. qua exposita scire cupio quae causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum; quodne omnem naturam conservatricem sui dixerint,[*]dixerunt RV an quod omne animal ipsum sibi commendatum, ut se et[*]et (post genere) cod. Leid. Madvigii, om. BERNV salvum in suo genere et incolume[*]incolume cod. Leid. Madvigii incolumē BE incolum... RN incolumemque V (et incolume = p. 126, 22 ut et salva sit; et salvum in suo genere = 126, 23 et in genere conservetur suo) vellet, an quod,[*]quod add. Dav. cum omnium artium finis is esset, quem natura maxime quaereret, idem statui debere de totius arte vitae, an quod, cum ex animo constaremus et corpore, et haec[*]hec V hac ipsa et eorum virtutes per se esse sumendas. an vero displicuit ea, quae tributa est animi virtutibus tanta praestantia? an quae de prudentia, de cognitione rerum, de coniunctione generis humani, quaeque ab eisdem[*]eisdem RNV hisdem BE de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de omni honestate dicuntur? fatebuntur Stoici haec omnia dicta esse praeclare, neque eam causam Zenoni desciscendi fuisse.
Alia quaedam dicent, credo, magna antiquorum esse peccata, quae ille veri[*]veri (corr., ut videtur, ex vere) N vere BEV vero R investigandi cupidus nullo modo ferre potuerit. quid enim perversius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam valitudinem, quam dolorum omnium vacuitatem, quam integritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in bonis potius, quam dicerent nihil omnino inter eas res iisque contrarias interesse? ea enim omnia, quae illi bona dicerent, praeposita esse, non bona, itemque illa, quae in corpore excellerent, stulte antiquos dixisse per se esse expetenda; sumenda potius quam expetenda.
p.129
ea denique omni vita, quae in una virtute[*]virtute una BE consisteret, illam vitam, quae etiam ceteris rebus, quae essent secundum naturam, abundaret, magis expetendam non esse. sed magis sumendam. cumque ipsa virtus efficiat ita beatam vitam, ut beatior esse non possit, tamen quaedam deesse sapientibus tum, cum sint beatissimi; itaque eos id agere, ut a se dolores, morbos, debilitates repellant.
9