de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
O magnam vim ingenii causamque iustam, cur nova existeret disciplina! Perge porro. sequuntur enim ea, quae tu scientissime complexus es,[*]complexus es p. 107, 17-30 omnium insipientiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihilo melius quam quivis improbissimus nec beatius[*]beatius dett. beatus vixerit. haec videlicet est correctio[*]correctio V correptio philosophiae veteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum[*]nullum habere BE potest in urbem, in forum, in curiam. quis enim ferre posset ita loquentem eum, qui se auctorem vitae graviter et sapienter agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem vim tribueret, alia nomina inponentem, verba modo mutantem, de opinionibus nihil detrahentem?
patronusne causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum exilium, publicationem bonorum? haec reicienda esse, non fugienda?[*]fugienda cod. Leidens. Madvigii; facienda nec misericordem iudicem esse oportere? in contione autem si loqueretur, si Hannibal ad portas venisset murumque iaculo traiecisset, negaret esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere? an senatus, cum triumphum Africano decerneret, "quod eius virtute" aut "felicitate" posset dicere, si neque virtus
p.130
in ullo[*]ullo edit. princ. Rom. nullo nisi in[*]in V om. BERN sapiente nec felicitas vere dici potest? quae est igitur ista philosophia, quae communi more in foro loquitur, in libellis suo? praesertim cum, quod illi suis[*]suis N2V sui verbis significent,[*]significant C. L. Kayser in Bai. ed. min. in eo nihil novetur,[*]novetur P. Faber movetur de[*]del. P. Man. ipsis rebus nihil mutetur eaedem[*]eedem V adem B eadem ERN res maneant alio modo.
quid enim interest, divitias, opes, valitudinem bona dicas[*]bona (ante dicas) NV bonam anne praeposita, cum ille, qui ista bona dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa praeposita nominas? itaque homo in primis ingenuus et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis et Laelii, Panaetius, cum ad Q. Tuberonem de dolore patiendo scriberet, quod esse caput debebat, si probari posset, nusquam posuit, non esse malum dolorem, sed quid esset et quale, quantumque in eo inesset[*]inesset RV in esset N esset BE alieni, deinde quae ratio esset perferendi; cuius quidem, quoniam Stoicus fuit, sententia condemnata mihi videtur esse inanitas[*]inanitas BEV inmanitas RN ista verborum.
10
Sed ut propius ad ea, Cato, accedam, quae a te[*]a te dett. antea BE at ea R ad ea N om. V dicta sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum iis conferamus, quae tuis antepono. quae sunt igitur communia vobis cum antiquis, iis sic utamur quasi concessis; quae in controversiam veniunt, de iis, si placet, disseramus.
Mihi vero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti, pressius. quae enim adhuc protulisti, popularia sunt, ego autem a te elegantiora[*]a te elegantiora NV elegantiora a te R eleganciora (om. a te) BE desidero.
A mene tu? inquam. sed tamen enitar et, si minus multa mihi occurrent, non fugiam ista popularia.
sed primum positum sit[*]positum sit primum BE nosmet ipsos commendatos esse nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem,
p.131
ut conservemus nosmet ipsos. hoc convenit; sequitur illud, ut animadvertamus qui simus ipsi, ut nos, quales oportet esse, servemus. sumus igitur homines. ex animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi, nosque oportet, ut prima appetitio[*]apetitio N2 petitio naturalis postulat, haec diligere constituereque ex his finem illum summi boni atque ultimi. quem, si prima vera sunt, ita constitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum naturam, quam plurima et quam maxima adipisci.