de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
hunc igitur finem illi tenuerunt, quodque ego pluribus verbis, illi brevius secundum naturam vivere, hoc iis bonorum videbatur[*]videbatur Wes. apud Mdv.; videatur extremum.
11
Age nunc isti doceant, vel tu potius—quis enim ista melius?—, quonam modo ab isdem principiis profecti efficiatis, ut honeste vivere—id est enim vel e virtute vel naturae congruenter vivere—summum bonum sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum sint,[*]secundum naturam cum sint BE cum secundum naturam sint N2 secundum naturam sint (om. cum) RN1V absint a nostra potestate, ipsum denique officium. quaero igitur, quo modo hae[*]hae hec BE hee RV ee N tantae commendationes a natura profectae subito a sapientia relictae sint.
quodsi non hominis summum bonum quaereremus, sed cuiusdam animantis, is autem esset nihil nisi animus —liceat enim fingere aliquid eius modi, quo verum facilius reperiamus—, tamen illi animo non esset hic vester finis. desideraret enim valitudinem, vacuitatem doloris, appeteret etiam conservationem sui earumque rerum custodiam finemque sibi constitueret secundum naturam vivere, quod est, ut dixi, habere ea, quae secundum naturam sint, vel omnia vel plurima et maxima.
cuiuscumque enim modi animal constitueris, necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut fingimus, tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae
p.132
sunt in corpore, ut nullo[*]ut nullo et nullo BE modo, nisi ut exposui, constitui possit finis bonorum. Chrysippus autem exponens differentias animantium ait alias earum corpore excellere, alias autem animo, non nullas valere utraque re; deinde disputat, quod cuiusque generis animantium[*]animantium BE animāτ R ani- mantis NV statui deceat extremum. cum autem hominem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi excellentiam, summum bonum id constituit, non ut excellere[*]excellere BER excelleret NV animus, sed ut nihil esse praeter animum videretur.
12
uno autem modo in virtute sola summum bonum recte poneretur, si quod esset animal, quod totum ex mente constaret, id ipsum tamen sic, ut ea mens nihil haberet in se, quod esset secundum naturam, ut valitudo est.
sed id ne[*]ne id BE cogitari quidem potest quale sit, ut non repugnet ipsum sibi.
Sin dicit[*]dicit etiam BE obscurari quaedam nec apparere, quia valde parva sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epicurus etiam de voluptate, quae minimae sint voluptates, eas obscurari saepe et obrui. sed non sunt in eo genere tantae commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae. itaque in quibus propter eorum[*]eorum P. Man. earum exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, ut in sole,[*]sole V solem quod[*]quod qui BE a te dicebatur,[*]dicebaturp. 106, 17sqq. lucernam adhibere nihil interest aut[*]aut RN ut BE A V teruncium adicere Croesi pecuniae.
quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit,[*]fit R Mdv. sit fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit magnum. ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si aeque vita iucunda menstrua addatur, quia momentum aliquod habeat ad iucundum accessio,[*]ad iucundum accessio Lamb. ad iocundum accessionem RN1 ad iocundi accessionem N2V ad iocundam accessionem BE bonum sit; si
p.133
autem id non concedatur, non continuo vita beata tollitur. bona autem corporis huic sunt, quod posterius posui, similiora. habent enim accessionem dignam, in qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore.