de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
hoc simile tandem est? non risu potius quam oratione eiciendum? ampulla enim sit necne sit, quis non[*]non dett., om. BERNV iure optimo irrideatur, si laboret? at vero pravitate[*]pravitate R. Bentl. (ad Tusc. III 1); gravitate membrorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, magnam ineat gratiam, nec si ille[*]ille RNV om. BE sapiens ad tortoris eculeum a tyranno ire cogatur, similem habeat vultum et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, dolore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud difficile,[*]difficile illud BE ut dixi, magnumque proelium. deinde non quaerimus,[*]quaerimus ed. princ. Romana; quaeremus (quer.) quid obscuretur aut intereat, quia sit admodum parvum, sed quid tale sit, ut expleat summam. una voluptas e multis obscuratur in illa vita voluptaria, sed tamen ea, quamvis parva sit, pars est eius vitae, quae posita est in voluptate. nummus in Croesi divitiis obscuratur, pars est tamen divitiarum. quare obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse dicimus, in vita beata; sint modo partes vitae beatae.
13
Atqui si, ut convenire debet inter nos, est quaedam appetitio naturalis ea, quae secundum naturam sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa[*]aliquae summa aliqua e summa BERN aliqua summa V facienda. quo constituto tum licebit otiose ista quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, quanta in quoque sit ad beate vivendum, de istis ipsis obscurationibus,
p.134
quae propter exiguitatem vix aut ne vix quidem appareant. quid, de quo nulla[*]nulla BE multa RNV dissensio est? nemo enim est, qui aliter dixerit quin omnium naturarum simile esset id, ad quod omnia referrentur,[*]referrentur E referentur B re- feruntur RNV quod est ultimum rerum appetendarum. omnis enim est natura diligens sui. quae est enim, quae se umquam deserat aut partem aliquam sui aut eius partis habitum aut vim aut ullius earum rerum, quae secundum naturam sunt, aut motum aut statum? quae autem natura suae primae institutionis oblita est? nulla profecto est,[*]add. Mdv. (nulla est profecto Gz. est nulla profecto Bai.) quin suam vim retineat a primo ad extremum. quo modo igitur evenit, ut hominis natura sola esset, quae hominem relinqueret, quae oblivisceretur corporis, quae summum bonum non in toto homine, sed in parte hominis poneret?
quo modo autem, quod ipsi etiam fatentur constatque inter omnis, conservabitur ut simile sit omnium naturarum[*]naturarum dett. naturale illud ultimum, de quo quaeritur? tum enim esset simile, si in ceteris quoque naturis id cuique esset ultimum, quod in quaque excelleret. tale enim visum est[*]est Mdv. esset ultimum[*]ultimum BN2V ultimi ERN1 Stoicorum.
Quid dubitas igitur mutare principia naturae? quid enim dicis[*]dicis BERN om. V omne animal, simul atque sit ortum, applicatum esse ad se diligendum esseque in se conservando occupatum? quin potius ita dicis, omne animal applicatum esse ad id, quod in eo sit optimum, et in eius unius occupatum esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere, nisi ut id conservent, quod in quaque optimum sit? quo modo autem optimum, si bonum praeterea nullum est? sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod est ultimum rerum appetendarum,[*]appetendarum V appetendum BER appeten- tium N id non aut ex
p.135
omnium[*]omni BE earum aut ex plurimarum et maximarum appetitione concluditur? ut Phidias potest a primo instituere signum idque perficere, potest ab alio inchoatum accipere et absolvere, huic est sapientia similis;[*]similis est sapientia BE non enim ipsa genuit hominem, sed accepit a natura inchoatum. hanc ergo intuens debet institutum illud quasi signum absolvere.
Qualem igitur hominem natura inchoavit?
et quod est munus, quod opus sapientiae? quid est, quod ab ea absolvi et perfici debeat? si est[*]si est Se. sic (pro si ē) BE sit RN1V si N1 eo gen. neutr. nihil in eo, quod perficiendum est, praeter motum ingenii quendam, id est rationem, necesse est huic ultimum esse ex[*]ex e R virtute agere;[*]agere BE R vitam augere NV rationis enim perfectio est virtus; si est[*]si est Se. sic BE sit RNV nihil nisi corpus, summa erunt[*]erunt erit N esset V illa: valitudo, vacuitas doloris, pulchritudo, cetera.
14