de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
nunc de hominis summo bono quaeritur;[*]queritur bono BE quid igitur[*]igitur BERNV dubitamus in tota eius natura quaerere quid sit effectum? cum enim constet inter omnes omne officium munusque sapientiae in hominis cultu esse occupatum, alii—ne me existimes contra Stoicos solum dicere—eas sententias afferunt, ut summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo[*]inanimo aliquo Mdv. in animali quo B in annali quo E animali quo R inanimali quo N inanimato aliquo V loquantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis, ita praeter animum nihil curant, cum praesertim ipse quoque animus non inane nescio quid sit—neque enim[*]enim om. BER id possum intellegere—, sed in quodam genere corporis, ut ne is quidem virtute una contentus sit, sed appetat vacuitatem doloris. quam ob rem utrique idem faciunt, ut si laevam partem neglegerent, dexteram[*]dextram RN tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit Erillus,
p.136
cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent. eorum enim omnium multa praetermittentium, dum eligant aliquid, quod sequantur, quasi curta sententia; at vero illa perfecta atque plena eorum, qui cum de hominis summo bono quaererent, nullam in eo neque animi neque corporis partem vacuam tutela reliquerunt.
Vos autem, Cato, quia virtus, ut omnes fatemur, altissimum locum in homine et maxime excellentem tenet, et quod eos, qui sapientes sunt, absolutos et perfectos putamus, aciem animorum nostrorum virtutis splendore praestringitis. in omni enim animante est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in canibus, quibus tamen et dolore vacare opus est et valere; sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in virtute, laudatur. itaque mihi non satis videmini considerare quod iter sit[*]iter sit N inter sit V intersit BE interfit R naturae quaeque progressio. non enim, quod[*]non enim quod RNV quod (om. non enim) BE facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit ab herba, relinquat et pro nihilo habeat herbam, idem facit in homine, cum eum ad rationis habitum perduxit.[*]perduxit Mdv. perduxerit semper enim ita adsumit aliquid, ut ea, quae prima dederit, non[*]non ne R deserat.
itaque sensibus rationem adiunxit et ratione effecta sensus non reliquit.[*]relinquit NV Ut si cultura vitium, cuius hoc munus est, ut efficiat, ut vitis cum partibus suis omnibus[*]omnibus partibus suis BE quam optime se habeat—, sed sic intellegamus—licet enim, ut vos quoque soletis, fingere aliquid docendi causa—: si igitur illa cultura vitium in vite insit ipsa, cetera, credo, velit, quae ad colendam vitem attinebunt, sicut antea, se autem omnibus vitis partibus praeferat statuatque nihil esse melius[*]melius esse BE in vite quam se. similiter sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem,
p.137
sed etiam se tuetur; cum autem assumpta[*]autem hijs assumpta N ratio est,[*]est ratio BE tanto in dominatu locatur, ut omnia illa prima naturae huius tutelae subiciantur.
itaque non discedit ab eorum curatione, quibus praeposita vitam omnem debet gubernare, ut mirari satis istorum[*]istorum Wes. apud Mdv. eorum inconstantiam non possim.[*]possim marg. ed. Cratandr. possum BE possimus RNV naturalem enim appetitionem, quam vocant ὁρμήν, itemque officium, ipsam etiam virtutem tuentem[*]tuentem om. BE (cf. p. 136, 33 sqq. et p. 138, 4 sqq. 11 expetamus Bai. ea petamus BEV ea p...utamus R earum petamus N1 earum apetamus N2 volunt esse earum rerum, quae secundum naturam sunt. cum autem ad summum bonum volunt pervenire, transiliunt omnia et duo nobis opera pro uno relinquunt, ut alia sumamus, alia expetamus, potius quam uno fine utrumque concluderent.
15
At enim iam dicitis[*]iam dicitis R nam dicitis BEN1V natura (comp. scr.) dicitis N2 nam dicitis Mdv. (an fuit at enimuero dicitis? ua pro uo) virtutem non posse constitui, si ea, quae extra virtutem sint, ad beate vivendum pertineant. quod totum contra est. introduci enim virtus nullo modo potest, nisi omnia, quae leget quaeque reiciet, unam referentur[*]referentem R ad summam. nam si †omnino nos†[*]'potest ad hanc formam scriptum fuisse: omnino omnia praeter animos negl. aut similem' Mdv. neglegemus,[*]neglegemus Lamb. negligemus R negligimus BENV in Aristonea vitia incidemus et peccata obliviscemurque quae virtuti ipsi principia dederimus; sin ea non neglegemus[*]negligemus B intelligemus E negligimus RNV neque tamen ad finem summi boni referemus, non multum ab Erilli levitate aberrabimus.[*]aberrabimus NV aberravimus duarum enim vitarum nobis erunt instituta capienda. facit enim ille duo seiuncta ultima bonorum, quae ut essent vera, coniungi debuerunt; nunc ita[*]ita P.Man. ista separantur, ut disiuncta[*]disiuncta RNV se- iuncta BE
p.138
sint, quo nihil potest esse perversius.