de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Itaque contra est, ac dicitis; nam constitui virtus nullo modo potest, nisi ea, quae sunt prima naturae, ut ad summam[*]ad summam A.Man.(?); ad summum (assummum V) pertinentia tenebit. quaesita enim virtus est, non quae relinqueret naturam, sed quae tueretur. at illa, ut vobis placet, partem quandam tuetur, reliquam deserit.
Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc diceret, primos suos quasi coeptus[*]coeptus ceptus RN conceptus V appetendi fuisse, ut se conservaret in ea natura, in qua ortus esset. nondum autem explanatum satis erat, quid maxime natura vellet. explanetur igitur. quid ergo[*]ergo g... (= igitur) R aliud intellegetur[*]intelligetur dett. intelligeretur nisi uti ne quae[*]uti ne quae ut ineque BER ut eque NV pars naturae neglegatur? in qua si nihil est praeter rationem, sit in una virtute finis bonorum; sin est etiam corpus, ista explanatio naturae nempe hoc effecerit, ut ea, quae ante explanationem tenebamus, relinquamus. ergo id est convenienter naturae vivere, a natura discedere.
ut quidam philosophi, cum a sensibus profecti maiora quaedam et diviniora vidissent, sensus reliquerunt, sic isti, cum ex appetitione rerum virtutis pulchritudinem aspexissent, omnia, quae praeter[*]praeter RV propter BEN virtutem ipsam viderant, abiecerunt obliti naturam omnem appetendarum rerum ita late patere, ut a principiis permanaret[*]permanaret edd. permaneret BERN perveniret V ad fines,[*]finem NV neque intellegunt se rerum illarum pulchrarum atque admirabilium fundamenta subducere.
16
Itaque mihi videntur omnes quidem illi errasse, qui finem bonorum esse dixerunt honeste vivere, sed alius alio magis, Pyrrho scilicet maxime, qui virtute constituta nihil omnino, quod appetendum sit, relinquat, deinde Aristo, qui nihil relinquere non est ausus, introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret
p.139
aliquid, quodcumque[*]quodcumque (ante in) N quod cuique BEV cuique R in mentem incideret, et quodcumque tamquam occurreret. is hoc melior quam Pyrrho, quod aliquod genus appetendi dedit, deterior quam ceteri, quod penitus a[*]a N2 (in ras. in fine versus), om. BERV natura[*]natura (in marg. ad initium versus add.) N2 recessit. Stoici autem, quod finem bonorum in una virtute ponunt, similes sunt illorum; quod autem principium officii quaerunt, melius quam Pyrrho; quod ea non occurrentia fingunt, vincunt Aristonem; quod autem ea, quae[*]que (...q B) et ad BE ad naturam accommodata et per se assumenda esse dicunt, non adiungunt ad finem bonorum, desciscunt a natura et quodam modo sunt non dissimiles Aristonis. ille enim occurrentia nescio quae comminiscebatur; hi autem ponunt illi quidem prima naturae, sed ea seiungunt a finibus et a[*]a (post et) om. BE summa bonorum; quae cum praeponunt,[*]praeponunt A. (?) Man. proponunt ut sit aliqua rerum selectio, naturam videntur sequi; cum autem negant ea quicquam ad beatam vitam pertinere, rursus naturam relinquunt.
Atque adhuc ea dixi, causa cur[*]cur N2 in ras., cum BERV. Recte interpr. C. F. W. Mue.: Quae adhuc dixi, ea erant, ex quibus appareret, cur causa non fuisset Zenoni non fuisset, quam ob rem a superiorum auctoritate discederet. nunc reliqua videamus, nisi aut ad haec, Cato, dicere aliquid vis aut nos iam longiores sumus.
Neutrum vero, inquit ille. nam et a te perfici istam disputationem volo, nec tua mihi oratio longa videri potest.
Optime, inquam. quid enim mihi potest esse optatius quam cum Catone, omnium virtutum auctore, de virtutibus disputare?
sed primum illud vide, gravissimam illam vestram sententiam, quae familiam ducit, honestum quod sit, id esse bonum solum[*]bonum solum BERNV honesteque vivere bonorum finem, communem fore vobis cum
p.140
omnibus, qui in una virtute constituunt finem bonorum, quodque dicitis, informari non posse virtutem, si quicquam, nisi quod honestum sit, numeretur, idem dicetur ab illis, modo quos[*]modo quos BERNV nominavi. mihi autem aequius videbatur Zenonem cum Polemone disceptantem, a quo quae essent principia naturae acceperat,[*]acceperat V accederat R ac- cederet BE concederat N a communibus initiis progredientem videre ubi primum insisteret et unde causa controversiae nasceretur, non stantem cum iis, qui ne dicerent quidem sua summa bona esse a[*]a N2V om. BERN1 natura profecta, uti isdem argumentis, quibus illi uterentur, isdemque sententiis.
17