de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Minime vero illud probo, quod, cum docuistis, ut vobis videmini, bonum solum[*]bonum solum BERV solum bonum N esse, quod honestum sit, tum rursum[*]rursus RV dicitis initia proponi necesse esse apta[*]esse apta NV est acta BER et accommodata naturae, quorum ex selectione[*]ex selectione Ald. nepos, ex electione RN exelectione BEV virtus possit existere. non enim in selectione virtus ponenda erat, ut id ipsum, quod erat bonorum ultimum, aliud aliquid[*]aliquod BE adquireret. nam omnia, quae sumenda quaeque legenda aut optanda sunt, inesse debent in summa bonorum, ut is, qui eam adeptus sit, nihil praeterea desideret. videsne ut, quibus summa est in voluptate, perspicuum sit quid iis[*]iis edd. his faciendum sit aut non faciendum? ut nemo dubitet, eorum omnia officia quo spectare, quid sequi, quid fugere debeant? sit hoc ultimum bonorum, quod nunc a me defenditur; apparet statim, quae sint officia, quae actiones. vobis autem, quibus nihil est aliud propositum nisi rectum atque honestum, unde officii, unde agendi principium nascatur non reperietis.
Hoc igitur quaerentes[*]quaerentes (queretes cod. Spir.) Gz. queritis omnes, et ii, qui quodcumque in mentem veniat aut quodcumque occurrat se sequi dicent, et vos ad naturam
p.141
revertemini.[*]revertemini N revertimini quibus natura iure responderit non esse verum aliunde finem beate vivendi, a se principia rei gerendae peti; esse[*]peti esse N2V petiisse RN1 peciisse BE enim unam rationem, qua et principia rerum agendarum et ultima bonorum continerentur, atque ut Aristonis esset explosa sententia dicentis nihil differre aliud ab alio, nec esse res ullas praeter virtutes et vitia, inter quas quicquam omnino interesset, sic errare Zenonem, qui nulla in re nisi in virtute aut vitio propensionem ne minimi quidem momenti ad summum bonum adipiscendum esse diceret et, cum ad beatam vitam nullum momentum cetera haberent,[*]cetera haberent Brem. (ceterae res haberent Dav.) ea res haberet BER ad appetitionem tamen[*]tamen Dav. autem BER rerum esse in iis momenta diceret;[*]et cum ad ... momenta diceret (v. 13) om. NV quasi vero haec appetitio non ad summi boni adeptionem pertineret! Quid autem minus consentaneum est quam quod aiunt cognito summo bono reverti se ad naturam, ut ex[*]ex BE ab ea petant agendi principium, id est officii?
non enim actionis aut officii ratio impellit ad ea, quae secundum naturam sunt, petenda,[*]petenda appetenda dett. sed ab iis et appetitio et actio commovetur.
18
Nunc venio ad tua illa[*]tua illa BENV illa tua R cf. p. 62, 14 brevia, quae consectaria esse dicebas,[*]dicebasp. 98, 21 et primum illud, quo nihil potest brevius: Bonum omne laudabile, laudabile autem honestum,[*]autem honestum autem omne honestum dett. bonum igitur omne honestum. O plumbeum pugionem! quis enim tibi primum illud concesserit?—quo quidem concesso nihil opus est secundo; si enim omne bonum laudabile est,
omne honestum est—quis tibi ergo[*]tibi ergo RNV cf. p. 31, 18; 43, 20; igitur tibi BE istud dabit praeter Pyrrhonem, Aristonem eorumve similes, quos tu non probas? Aristoteles, Xenocrates, tota illa familia[*]illa natura familia R non dabit, quippe qui valitudinem, vires, divitias, gloriam, multa alia bona esse
p.142
dicant, laudabilia non dicant. et hi quidem ita non sola virtute finem bonorum contineri putant, ut rebus tamen omnibus virtutem anteponant; quid censes eos esse facturos, qui omnino virtutem a bonorum fine segregaverunt, Epicurum, Hieronymum, illos etiam, si qui Carneadeum finem tueri volunt?
iam aut Callipho aut Diodorus quo modo poterunt tibi istud concedere, qui ad honestatem aliud adiungant,[*]adiungunt BE quod ex eodem genere non sit? placet igitur tibi, Cato, cum res sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod velis? Iam ille sorites est, quo nihil putatis esse vitiosius:[*]add. Kayser apud Bai.2 quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde[*]deinde N dein (= deinde) V dein BE reliqui gradus. sed ego in hoc resisto; eodem modo enim[*]modo enim BNV enim modo E tibi nemo dabit, quod expetendum sit, id[*]id laudabile ... expetendum sit id (v. 15) om. R esse laudabile. Illud vero minime consectarium, sed in primis hebes,[*]hebes RB habes ENV illorum scilicet, non tuum,[*]non tuum Mdv. non tum BER nominum N (ab alt. m. radendo et corrigendo effectum), V gloriatione dignam esse beatam vitam, quod non possit[*](18 quod non possit = nec id posse cf. p. 99,5) sine honestate contingere, ut iure quisquam glorietur.