de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
dabit hoc Zenoni Polemo, etiam magister eius et tota illa gens et reliqui, qui virtutem omnibus rebus multo anteponentes adiungunt ei tamen aliquid summo in bono finiendo. si enim virtus digna est gloriatione, ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut dici vix possit, et beatus esse poterit[*](25 poterit, sc. non Polemo, sed qui virtute una praeditus est, caret ceteris) virtute una praeditus carens ceteris, nec tamen illud tibi concedetur,[*]concedetur Se. concedet praeter virtutem nihil in bonis esse ducendum. illi autem, quibus summum bonum sine virtute est, non dabunt fortasse vitam beatam habere, in quo iure possit[*]possit iure BE gloriari, etsi illi quidem etiam voluptates faciunt interdum
p.143
gloriosas.
19
vides igitur te aut ea sumere, quae non concedantur, aut ea, quae etiam concessa te nihil iuvent.
Equidem in omnibus istis conclusionibus[*]conclusionibus istis B (non istis conclusionibus istis), E hoc putarem philosophia nobisque dignum, et maxime, cum summum bonum quaereremus, vitam nostram, consilia, voluntates, non verba corrigi. quis enim potest istis, quae te, ut ais, delectant, brevibus[*]te ut ais delectant brevibus edit. Ascens. tu ut ais (ars V) brevibus delectant (delectari N2) et acutis auditis de sententia decedere? nam cum expectant[*]expectant 'alii' in mary. Lamb. secondd. Mdv.); ea spectant et avent[*]avent A. Man. habent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere,[*]dolere BE dolore R dolorem NV molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse illud malum. haec qui audierit, ut ridere non curet, discedet tamen nihilo firmior ad dolorem ferendum, quam venerat.
tu autem negas[*]negasp. 99, 12 sqq. fortem esse quemquam posse, qui dolorem malum putet. cur fortior sit, si illud, quod tute concedis, asperum et vix ferendum putabit? ex rebus enim timiditas, non ex vocabulis nascitur.
Et ais,[*]ais, 25 aiebasp. 118, 22 sqq. si una littera commota sit, fore tota ut labet disciplina. utrum igitur tibi litteram videor[*]videor litteram BE an totas paginas commovere? ut enim sit apud illos, id quod est a te laudatum, ordo rerum conservatus et omnia inter se apta et conexa—sic enim aiebas—, tamen persequi non debemus,[*]debeamus BE si a falsis principiis profecta congruunt[*]congruunt Ascens. congruenti BER congruent N congruerunt V ipsa sibi et a proposito non aberrant.
in prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit, cumque summum bonum posuisset in ingenii praestantia,
p.144
quam virtutem vocamus, nec quicquam aliud bonum esse[*]bonum esse RN esse bonum BE bonum V dixisset, nisi quod esset honestum, nec virtutem posse constare, si in ceteris rebus esset quicquam, quod aliud alio melius esset aut peius, his propositis tenuit prorsus consequentia. recte dicis; negare non possum. sed ita falsa sunt ea, quae consequuntur, ut illa, e[*]ilia e N2 ille BER illa N1V quibus haec nata sunt, vera esse non possint.
docent enim nos, ut scis, dialectici, si ea, quae rem aliquam sequantur, falsa sint, falsam illam ipsam esse, quam sequantur. ita fit illa conclusio non solum vera, sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem reddi putent oportere: si illud, hoc; non autem hoc; igitur ne illud quidem. sic consequentibus vestris sublatis prima tolluntur.[*]tolluntur BE tollantur quae sequuntur igitur? omnes, qui non sint sapientes, aeque miseros esse, sapientes omnes summe beatos, recte facta omnia aequalia, omnia peccata paria; quae cum magnifice primo dici viderentur, considerata minus probabantur.[*]probabantur Grut. probantur sensus enim cuiusque et natura rerum atque ipsa veritas clamabat quodam modo non posse se adduci, ut inter eas res,[*]add. Se. quas Zeno exaequaret, nihil interesset.
20