de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Postea tuus ille Poenulus—scis enim Citieos,[*]Citieos Gz. cum Mar- so, Citiaeos edd.; cicius BEN1 pitius R citius N2V clientes tuos, e[*]e P. Man. a Phoenica Camer. poenica BE poetica RNV Phoenica profectos—, homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus,[*]ducimus RN1V dicimus BEN2 concessit, ut haberentur aestimabiles[*]aestimabiles 0. Heinius (Fleckeis. ann. phil. XCIII 1866 p. 245); apte habiles et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum
p.145
Dionysium; huic mori optimum esse propter desperationem sapientiae, illi propter spem vivere. peccata[*]partim autem peccata BE autem partim esse tolerabilia, partim nullo modo, propterea quod alia peccata plures, alia pauciores quasi numeros officii praeterirent. iam insipientes alios ita esse, ut nullo modo ad sapientiam possent pervenire, alios, qui possent, si id egissent, sapientiam consequi.
hic loquebatur aliter atque omnes, sentiebat[*]sentiebat edd. sentiebant (sencieb.) idem, quod ceteri. nec vero minoris aestimanda ducebat ea, quae ipse[*]ipse ipe (ē ex corr. in ras.) N ipsa bona negaret esse, quam illi, qui ea bona esse dicebant.[*]quam illi ... dicebant (v. 11) om. E [*]dicebant esse B quid igitur voluit sibi, qui illa mutaverit? saltem aliquid de pondere detraxisset et paulo minoris aestimavisset ea quam Peripatetici, ut sentire quoque aliud,[*]aliud quoque BE non solum dicere videretur. Quid? de ipsa beata vita, ad quam omnia referuntur, quae dicitis? negatis eam esse, quae expleta sit omnibus iis rebus,[*]hijs rebus omnibus BE quas natura desideret, totamque eam in una virtute ponitis; cumque omnis controversia aut de re soleat aut de nomine esse, utraque earum nascitur, si aut res ignoratur aut erratur in nomine. quorum si neutrum est, opera danda est,[*]est (post danda) om. BE ut verbis utamur quam usitatissimis et quam maxime aptis, id est rem declarantibus.
num igitur dubium est, quin, si in re ipsa nihil peccatur a superioribus, verbis illi commodius utantur? videamus igitur sententias eorum, tum ad verba redeamus.
21
Dicunt appetitionem animi moveri, cum aliquid ei secundum naturam esse videatur, omniaque, quae secundum naturam sint, aestimatione aliqua digna eaque pro eo, quantum in quoque[*]quoque P. Man. quaque sit ponderis, esse aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim nihil habere in sese eius appetitionis, de qua saepe
p.146
iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia dicantur, partim, quae voluptatem habeant in omni animante, sed in homine rationem etiam. ex ea quae sint apta, ea honesta, ea pulchra, ea laudabilia, illa autem superiora naturalia nominantur, quae coniuncta cum honestis vitam beatam perficiunt et absolvunt.
omnium autem eorum commodorum, quibus non illi plus tribuunt, qui illa bona esse dicunt, quam Zeno, qui negat, longe praestantissimum esse, quod honestum esset atque laudabile. sed si duo honesta proposita sint, alterum cum valitudine, alterum cum morbo, non esse dubium, ad utrum eorum natura nos ipsa deductura sit. sed tamen tantam vim esse honestatis, tantumque eam rebus omnibus praestare et excellere, ut nullis nec suppliciis nec praemiis demoveri possit ex eo, quod rectum esse decreverit, omniaque, quae dura, difficilia, adversa videantur, ea virtutibus iis, quibus a natura essemus ornati, opteri[*]opteri obteri A. Man., marg. Crat.; optari RNV aptari BE posse, non faciles illas quidem res nec contemnendas[*]add. Camerarius —quid enim esset in virtute tantum?—, sed ut hoc iudicaremus, non esse in iis[*]iis C. F. W. Mue. his partem maximam positam beate aut secus vivendi.
Ad summam ea, quae Zeno aestimanda et sumenda et apta naturae esse dixit, eadem illi bona appellant, vitam autem beatam illi eam, quae constaret ex iis rebus, quas dixi, aut plurimis aut gravissimis. Zeno autem, quod suam, quod propriam speciem habeat, cur appetendum sit, id solum bonum appellat, beatam autem vitam eam solam, quae cum virtute degatur.
22
Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato, potest esse dissensio. nihil est enim, de quo aliter tu sentias atque ego, modo commutatis verbis ipsas res conferamus. nec hoc ille non vidit, sed verborum magnificentia est et gloria delectatus. qui si ea, quae dicit,
p.147
ita sentiret, ut verba significant, quid inter eum et[*]et om. BE vel[*]vel (prius) om. RV uulpurronem N (puncta ab alt. m.) Pyrrhonem vel Aristonem interesset? sin autem eos non probabat, quid attinuit cum iis, quibuscum[*]quibus|cum N quibus cum V quibus eum R cum (om. quibus) BE cum quibus Non. re concinebat,[*]re concinebat N1V reconcinebat R recontinebat BE re concinebatur Non. re conveniebat N2 verbis discrepare?[*]cum iis ... discrepare Non. p. 43