de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
quid, si reviviscant Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt, et tecum ita loquantur? "Nos cum te, M. Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum virum, optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis, quae prima specie admirationem, re explicata risum moverent. tu autem, si tibi illa probabantur, cur non propriis verbis ea[*]ea NV eas R illa BE tenebas? sin te auctoritas commovebat, nobisne omnibus et Platoni ipsi nescio quem illum anteponebas? praesertim cum in re publica princeps esse velles ad eamque tuendam cum summa tua dignitate maxime a nobis ornari atque instrui posses. a nobis enim ista quaesita, a nobis descripta, notata,[*]add. Lamb. praecepta sunt, omniumque rerum publicarum rectionis[*]rectionis Mdv. rectiones BERN rectores V genera, status, mutationes, leges etiam et[*]leges etiam et ERN leges et etiam B et etiam leges et V instituta ac mores civitatum perscripsimus. eloquentiae vero, quae et principibus maximo ornamento[*]maximo ornamento RV maximo e ornamento B maximo cornamento E maxime (e ex corr. m. alt.) ornamento N est, et qua te audimus[*]audivimus RV valere plurimum,[*]et qua te ... plurimum om. N quantum tibi ex monumentis[*]monimentis RV nostris addidisses!" Ea cum dixissent, quid tandem talibus viris responderes?
Rogarem te, inquit, ut diceres pro me tu idem, qui illis orationem dictavisses, vel potius paulum loci mihi,
p.148
ut iis responderem, dares, nisi et te audire nunc mallem et istis tamen alio tempore responsurus essem, tum scilicet, cum tibi.
23
Atque, si verum respondere velles, Cato, haec erant dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis homines tantaque auctoritate, sed te animadvertisse, quas res illi propter antiquitatem parum vidissent, eas a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cum[*]cum BN tum ERV acutius disseruisse, tum sensisse gravius et fortius, quippe qui primum valitudinem bonam expetendam negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit valere, sed quia sit non nihilo aestimandum—neque tamen pluris[*]pluris N2 plures quam illis videtur, qui illud non dubitant[*]del. Gz. bonum dicere—; hoc vero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris solemus dicere, crediderint,[*]crediderunt RNV eius, qui honeste viveret, si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam illius, qui aeque vir bonus "multis modis" esset, ut Ennii Alcmaeo, 'ci/rcumventus mo/rbo,
exilio atque i/nopia'. illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in seligendo,[*]seligendo edd. se legendo non quo beatior ea[*]ea V ex vita sit, sed quod ad naturam accommodatior.
Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esse[*]esse om. BE miseros, Stoici hoc videlicet viderunt, illos autem id fugerat superiores, qui non arbitrabantur homines[*]add. Se. sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores esse quam eos, qui, cum caste et integre viverent, nondum perfectam illam[*]illam perfectam BE sapientiam essent consecuti.
atque hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent, dissimillimas proferebas.[*]proferebas p. 107, 23 sqq. quis enim ignorat, si plures
p.149
ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad respirandum, qui ad summam iam aquam[*]aquam iam BE adpropinquent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui sint in profundo? nihil igitur adiuvat procedere et progredi in virtute, quo minus miserrimus sit, ante quam ad eam pervenerit, quoniam in aqua nihil adiuvat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturi[*]dispecturi NV despecturi sunt, caeci aeque et ii, qui modo nati, Platonem quoque necesse est, quoniam nondum videbat sapientiam, aeque caecum[*]caecum ceco R animo ac[*]ac RNV et BE Phalarim fuisse?
24
ista similia non sunt, Cato, in quibus quamvis multum processeris tamen illud in eadem causa est, a quo abesse velis, donec evaseris; nec enim ille respirat, ante quam emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt,[*]dispexerunt Lamb. despexerunt RNV depexerunt BE ac si ita futuri semper essent. illa sunt similia: hebes[*]hebes NV habes BER acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit;[*]senescit Mdv. nescit ERN1 nestit B languescit N2V hi curatione adhibita levantur in dies, valet alter plus cotidie, alter videt. his similes sunt omnes, qui virtuti student; levantur vitiis, levantur erroribus, nisi forte censes Ti.[*]censes Ti. censesti N consesti R censes ca (= causa) V censes (om. ti) BE Gracchum patrem non beatiorem fuisse[*]'Aldus primus addidisse videtur' Mdv. quam filium, cum alter stabilire rem publicam studuerit, alter evertere. nec tamen ille erat sapiens— quis enim hoc aut quando aut ubi aut unde?—; sed quia studebat laudi et dignitati, multum in virtute processerat.