de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
conferam avum[*]avum BE autem avum N avū aut R avum autem V tuum Drusum cum C. Graccho, eius fere aequali? quae hic rei publicae vulnera inponebat, eadem ille sanabat. si nihil est, quod tam miseros faciat quam inpietas et scelus, ut iam omnes insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui
p.150
illam extinctam cupit. Levatio igitur vitiorum magna fit in[*]in E om. BRNV iis, qui habent ad virtutem progressionis aliquantum.
vestri autem progressionem ad virtutem fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant. at quo[*]at quo RN2a quo N2 ad quod BEV utantur[*]utantur Lamb. utuntur BENV uta|entur (tertia litt. utrum a an u sit discerni nequit) R homines acuti argumento ad probandum, operae pretium est considerare. quarum, inquit, artium summae crescere[*]summa ecrescere BE summa crescere R possunt, earum etiam contrariorum[*]summae ... contrariorum om. N [*]contrariorum Lamb. contrariarum BEV contrarium R summa poterit augeri; ad virtutis autem summam accedere nihil potest; ne vitia quidem igitur crescere poterunt, quae sunt virtutum contraria. utrum igitur tandem perspicuisne dubia aperiuntur, an dubiis perspicua tolluntur? atqui hoc perspicuum est, vitia alia in aliis esse maiora, illud dubium, ad id, quod summum[*]del. Lamb. bonum dicitis, ecquaenam possit fieri[*]fieri possit BE accessio. vos autem cum perspicuis dubia debeatis illustrare, dubiis perspicua conamini tollere.
itaque[*]itaque atque BE rursus[*]rursus cod. Glogav. usus BERN1V usi N2 eadem ratione, qua sum paulo ante[*]paulo antep. 144,5-14 usus, haerebitis. si enim propterea vitia alia aliis maiora non sunt, quia ne ad finem quidem bonorum eum, quem vos facitis, quicquam potest accedere, quoniam perspicuum est vitia non esse omnium paria, finis bonorum vobis mutandus est. teneamus enim illud necesse est, cum consequens aliquod falsum sit, illud, cuius id consequens[*]id consequens (d ex corr. alt. m.) N inconsequens BER consequens V sit, non posse esse verum.
25
Quae est igitur causa istarum angustiarum?[*]illarum BE gloriosa ostentatio in constituendo summo bono. cum enim, quod honestum sit, id solum bonum esse confirmatur, tollitur cura valitudinis, diligentia rei familiaris, administratio rei publicae, ordo gerendorum
p.151
negotiorum, officia vitae, ipsum denique illud honestum, in quo uno vultis esse omnia, deserendum est. quae diligentissime contra Aristonem dicuntur a Chrysippo. ex ea difficultate illae 'fallaciloquae',[*]fallaciloquae P. Man. fallaci loquele BE facili loquele RN fa- cili al' fallaci loquele V fallaciloquentiae Non. p. 113 ut ait Accius,[*]accius BRN actius E acrius V "malitiae" natae sunt.
quod enim sapientia, pedem ubi poneret, non habebat sublatis officiis omnibus, officia autem tollebantur dilectu[*]dilectu RV delectu N delecto BE omni et discrimine remoto, quae esse non poterant rebus omnibus[*]add. Mdv. sic exaequatis, ut inter eas nihil interesset, ex his[*]his istis BE angustiis ista evaserunt deteriora quam Aristonis. illa tamen simplicia, vestra versuta. roges enim Aristonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris, divitiae, valitudo; neget. quid? quae contraria sunt his, malane? nihilo magis. Zenonem roges; respondeat totidem verbis. admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus. Vives, inquit Aristo, magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum ages, numquam angere, numquam cupies, numquam timebis.
Quid Zeno? Portenta haec[*]haec om. BE esse dicit,[*]dicis BE neque ea ratione ullo modo posse vivi; se[*]se Mdv. sed dicere inter honestum et turpe nimium quantum, nescio quid inmensum, inter ceteras res nihil omnino interesse. idem adhuc;