de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
audi reliqua et risum contine, si potes: Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eius modi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda, alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia velis, alia nolis, alia non cures.—At[*]At N2 ac modo dixeras nihil in istis[*]istis his V rebus[*]rebus om. BE esse, quod interesset.—Et nunc idem dico, inquiet, sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse.
p.152
26
Quis istud, quaeso,[*]quaeso Man., Lamb.; quasi nesciebat? verum audiamus.— Ista, inquit, quae dixisti, valere, locupletem esse, non dolere, bona non dico, sed dicam Graece προηγμένα, Latine autem producta—sed praeposita[*]proposita RNV aut praecipua malo, sit tolerabilius et mollius—; illa autem, morbum, egestatem, dolorem, non appello mala, sed, si libet,[*]si libet BE, N (libet ab alt. m. in ras.); si lilibet R scilicet V reiectanea. itaque illa non dico me expetere, sed legere, nec optare, sed sumere, contraria autem non fugere, sed quasi secernere. Quid ait Aristoteles reliquique Platonis alumni? Se omnia, quae secundum naturam sint, bona appellare, quae autem contra, mala.
Videsne igitur Zenonem tuum cum Aristone verbis concinere,[*]concinere C. F. W. Mue. consistere re[*]re N2 om. BERN1V dissidere, cum Aristotele et illis re consentire, verbis discrepare?[*]discrepare BE disceptare cur igitur, cum de re conveniat, non malumus[*]malimus NV usitate loqui? aut doceat paratiorem me ad contemnendam pecuniam fore, si illam in rebus praepositis quam si in bonis duxero, fortioremque in patiendo dolore, si eum asperum et difficilem perpessu et contra[*]perpessu et contra perpessi contra BE naturam esse quam si malum dixero.
Facete M. Piso, familiaris noster, et alia multa et hoc loco[*]loco modo BE Stoicos irridebat: "Quid enim?" aiebat. 'Bonum negas esse divitias, praepositum esse dicis? quid adiuvas? avaritiamne minuis? quo modo? si verbum sequimur, primum longius verbum praepositum quam bonum'.—Nihil ad rem!—'Ne sit sane; at certe gravius. nam bonum ex quo appellatum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod praeponatur aliis. id mihi magnum videtur.' itaque dicebat plus tribui divitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse divitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae
p.153
rectis honestisque contemnendum ac despiciendum nec magnopere[*]magno opere N expetendum, omninoque de istis omnibus verbis a Zenone mutatis ita disputabat,[*]disputabat R2N2 disputabant et, quae bona negarentur ab eo esse[*]ab eo esse BERNV et quae mala, illa laetioribus nominibus appellari ab eo quam a[*]a om. RNV nobis, haec tristioribus. Piso igitur hoc modo, vir optimus tuique, ut scis, amantissimus. nos paucis ad haec additis finem faciamus aliquando; longum est enim ad omnia respondere, quae a te dicta sunt.
27
Nam ex eisdem verborum praestrigiis[*]praestrigiis BEN praestigiis et regna nata vobis sunt et imperia et divitiae, et tantae quidem, ut omnia, quae ubique sint, sapientis esse dicatis. solum praeterea formosum, solum liberum, solum civem, stultos omnia contraria,[*]add. hoc loco Mdv., post contraria Morel. quos etiam insanos esse vultis. haec παράδοξα illi, nos admirabilia dicamus. quid autem habent admirationis, cum prope accesseris? conferam tecum, quam cuique verbo rem subicias; nulla erit controversia. Omnia peccata paria dicitis. non ego tecum iam ita iocabor,[*]Jocabor N locabor RB locabar E letabor V ut isdem his de[*]his de edd. is de ER [*]ijs de V de B om. N rebus, cum L. Murenam te accusante defenderem. apud imperitos tum illa dicta sunt, aliquid etiam coronae datum; nunc agendum est subtilius. Peccata paria.
—Quonam modo?—Quia nec honesto quicquam honestius nec turpi turpius.—Perge porro; nam de isto magna dissensio est. illa argumenta propria videamus, cur omnia sint paria peccata.—Ut, inquit, in fidibus pluribus, nisi[*]nisi Se. si nulla earum non ita contenta[*]add. Se. nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque incontentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant; paria sunt igitur.—Hic ambiguo ludimur. aeque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae sint, illud non continuo, ut aeque incontentae. collatio
p.154
igitur ista te nihil iuvat. nec enim, omnes avaritias si aeque avaritias esse dixerimus, sequetur, ut etiam aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile.