de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat.—Hoc non videre, cuius generis onus navis vehat, id ad gubernatoris artem nil[*]nil om. R pertinere! itaque aurum paleamne[*]paleamne V paleam ne RN paleamve BE portet, ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse! at quid inter parentem et servulum intersit, intellegi et potest et debet. ergo in gubernando nihil, in officio plurimum interest, quo in genere peccetur. et si in ipsa gubernatione neglegentia est navis eversa, maius est peccatum in auro quam in palea. omnibus enim artibus volumus attributam esse eam, quae communis appellatur prudentia, quam omnes, qui cuique[*]qui cuique cuicumque Mdv. artificio praesunt, debent habere. ita ne hoc quidem modo paria[*]quidem modo paria Lamb. modo paria quidem peccata sunt.
28
Urgent tamen et nihil remittunt. Quoniam, inquiunt, omne peccatum inbecillitatis et inconstantiae est, haec autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt, necesse est paria esse peccata. Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum fuisse, qua[*]qua BE quam illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut
maiora sint aut minora! Itaque—iam enim concludatur oratio—hoc uno vitio maxime mihi premi videntur tui Stoici, quod se posse putant duas contrarias sententias optinere. quid enim est tam repugnans quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad vivendum
p.155
accommodatarum[*]accomodatarum N2V accomodarum RN1 accommodare BE a natura profectam? ita cum[*]add. P. Man. ea volunt retinere, quae superiori sententiae conveniunt, in Aristonem incidunt; cum id fugiunt, re eadem defendunt, quae Peripatetici, verba tenent mordicus. quae rursus dum sibi evelli ex ordine nolunt, horridiores evadunt, asperiores, duriores et oratione et moribus.
quam illorum tristitiam atque asperitatem fugiens Panaetius nec acerbitatem sententiarum nec disserendi spinas probavit fuitque in altero genere mitior, in altero illustrior semperque habuit in ore Platonem, Aristotelem, Xenocratem, Theophrastum, Dicaearchum, ut ipsius scripta declarant. quos quidem tibi studiose et diligenter tractandos magnopere censeo. Sed quoniam et advesperascit et mihi ad villam revertendum est, nunc quidem hactenus;
verum hoc idem[*]idem quidem NV saepe faciamus.[*]faciamus sepe BE
Nos vero, inquit ille; nam quid possumus facere melius? et hanc quidem primam exigam a te operam, ut audias me quae a te dicta sunt refellentem. sed memento te, quae nos sentiamus, omnia probare, nisi[*]nisi cod. Glogau., P. Man. ni BEN in R vi V quod verbis aliter utamur, mihi autem vestrorum nihil probari.
Scrupulum, inquam, abeunti; sed videbimus.
Quae cum essent dicta, discessimus.