de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
5
Cum audissem[*]audivissem ER Antiochum, Brute, ut solebam,[*]solebam Vict. solebat cum M. Pisone in eo gymnasio, quod Ptolomaeum vocatur,
p.156
unaque nobiscum Q. frater et T. Pomponius Luciusque Cicero, frater noster cognatione patruelis, amore germanus, constituimus inter nos ut ambulationem postmeridianam conficeremus in Academia, maxime quod is locus ab omni turba id temporis vacuus esset. itaque ad tempus ad Pisonem omnes. inde sermone vario sex illa a Dipylo stadia confecimus. cum autem venissemus in Academiae non sine causa nobilitata spatia, solitudo erat ea, quam volueramus.
tum Piso: Naturane nobis hoc, inquit, datum dicam an errore quodam, ut, cum ea loca videamus, in quibus memoria dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis moveamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus aut scriptum aliquod[*]aliquid R legamus? velut ego nunc moveor. venit enim mihi Platonis in mentem, quem accepimus primum hic disputare solitum; cuius etiam illi hortuli propinqui[*]propinqui hortuli BE non memoriam solum mihi afferunt, sed ipsum videntur in conspectu meo ponere. hic Speusippus, hic Xenocrates, hic eius auditor Polemo, cuius illa ipsa sessio fuit, quam videmus. Equidem etiam curiam nostram—Hostiliam dico, non hanc novam, quae minor mihi esse[*]esse mihi B videtur, posteaquam est maior—solebam intuens Scipionem, Catonem, Laelium, nostrum vero in primis avum cogitare; tanta vis admonitionis inest in locis; ut non sine causa ex iis memoriae ducta sit disciplina.
Tum Quintus: Est plane, Piso, ut dicis, inquit. nam me ipsum huc modo venientem convertebat ad sese Coloneus ille locus,[*]locus lucus Valckenarius ad Callimach. p. 216 cf. Va. II p. 545 sqq. cuius incola Sophocles ob oculos versabatur, quem scis quam admirer quamque eo delecter. me quidem ad altiorem memoriam Oedipodis huc venientis et illo mollissimo carmine quaenam essent ipsa haec[*]hec ipsa BE loca requirentis species quaedam commovit, inaniter scilicet, sed commovit tamen.
p.157
Tum Pomponius: At ego, quem vos ut deditum Epicuro insectari soletis, sum multum equidem cum Phaedro, quem unice diligo, ut scitis, in Epicuri hortis, quos modo praeteribamus,[*]praeteribamus edd. praeteriebamus sed veteris proverbii admonitu vivorum memini, nec tamen Epicuri[*]epicureum Non. licet oblivisci, si cupiam, cuius imaginem non modo in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et in anulis[*]nec tamen ... anulis habent Non. p. 70 [*]anulis anellis Non. anelis R ambus anulis V habent.[*]habebant Non.
2
Hic ego: Pomponius quidem, inquam, noster iocari videtur, et fortasse suo iure. ita enim se Athenis collocavit, ut sit paene unus ex Atticis, ut id etiam cognomen videatur habiturus. Ego autem tibi, Piso, assentior usu hoc venire, ut acrius aliquanto et attentius de claris viris locorum admonitu[*]admonitum Non. cogitemus.[*]ut acrius...cogitemus Non. p. 190, 191 scis enim me quodam tempore Metapontum venisse tecum neque ad hospitem ante devertisse,[*]devertisse Lambini vetus cod. in marg. ed. rep.; divertisse quam Pythagorae ipsum illum locum, ubi vitam ediderat, sedemque viderim. hoc autem tempore, etsi multa in omni parte Athenarum sunt in ipsis locis indicia summorum virorum, tamen ego illa moveor exhedra. modo enim fuit Carneadis,[*]Carneadis Mdv. carneades quem videre videor—est enim nota imago—, a sedeque ipsa tanta[*]tanti RN ingenii magnitudine orbata desiderari illam vocem puto.
Tum Piso: Quoniam igitur aliquid omnes, quid Lucius noster? inquit. an eum locum libenter[*]libenter diligenter R invisit, ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti sunt? suo enim quisque[*]enim unus quisque BE studio maxime ducitur.
Et ille, cum erubuisset: Noli, inquit, ex me quaerere, qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad fluctum aiunt declamare solitum Demosthenem, ut
p.158
fremitum assuesceret voce vincere. modo etiam paulum ad dexteram[*]dextram RN de via declinavi, ut ad Pericli[*]ad Pericli Gz. apicii R ad pericii BE ad peridis (corr. in periclis) N ad periculis V sepulcrum[*]sepulchrum BEV accederem. quamquam id quidem infinitum est in hac urbe; quacumque enim ingredimur, in aliqua historia vestigium ponimus.