de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
itaque e contrario moderati aequabilesque habitus, affectiones ususque corporis apti esse ad naturam videntur.
Iam vero animus non esse solum, sed etiam cuiusdam modi[*]cuiusdam modi cuiusmodi BE debet esse, ut et omnis partis suas habeat incolumis et de virtutibus nulla desit. atque[*]atque BE atqui NV at qui R in sensibus est sua cuiusque virtus, ut ne quid impediat quo minus suo sensus quisque munere fungatur in iis rebus celeriter expediteque percipiendis, quae subiectae sunt sensibus.
13
animi autem et eius animi partis, quae princeps est, quaeque mens nominatur, plures sunt virtutes, sed duo prima genera, unum earum, quae ingenerantur suapte natura appellanturque non voluntariae, alterum autem earum, quae in voluntate positae magis proprio[*]proprio proprie eo Dav. nomine appellari solent, quarum est excellens in animorum laude praestantia. prioris generis est docilitas, memoria; quae fere omnia appellantur uno ingenii nomine, easque virtutes qui habent, ingeniosi vocantur. alterum autem genus est magnarum verarumque virtutum, quas appellamus voluntarias, ut[*]ut N2 et prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam et reliquas eiusdem generis.[*]generis eiusdem BE
Et summatim quidem haec erant de corpore animoque dicenda, quibus quasi informatum est quid[*]quid NV quod hominis natura postulet.
ex quo perspicuum est, quoniam ipsi a nobis diligamur omniaque et in animo et in corpore[*]et in animo et in corpore NV et animo et corpore (in bis om.) BE in animo et corpore (priore et et poster. in om.) R perfecta velimus esse, ea nobis ipsa cara esse propter se et in iis esse ad bene vivendum momenta maxima. nam cui proposita sit conservatio sui, necesse est huic partes quoque sui caras esse carioresque, quo perfectiores sint et magis in
p.174
suo genere laudabiles. ea enim vita expetitur, quae sit animi corporisque expleta virtutibus, in eoque summum bonum poni necesse est, quandoquidem id tale esse debet, ut rerum expetendarum sit extremum. quo cognito dubitari non potest, quin, cum ipsi homines sibi sint per se et sua sponte cari, partes quoque et corporis et animi et earum rerum, quae sunt in utriusque motu et statu, sua caritate[*]sua caritate V sua e caritate R sua ecaritate BEN colantur et per se ipsae appetantur.
Quibus expositis facilis est coniectura ea maxime esse expetenda ex nostris, quae plurimum habent[*]habent habeant Ern. dignitatis, ut optimae cuiusque partis, quae per se expetatur, virtus sit expetenda maxime. ita fiet, ut animi virtus corporis virtuti anteponatur animique virtutes non voluntarias vincant virtutes voluntariae, quae quidem proprie virtutes appellantur multumque excellunt, propterea quod ex ratione gignuntur, qua nihil est in homine divinius. etenim omnium rerum, quas et creat natura et tuetur, quae aut sine animo sunt[*]sunt Ern. sint aut[*]sine animo sunt aut om. R non [*]non add. A. Man. multo secus, earum[*]earum edd. eorum summum bonum in corpore est, ut non inscite illud dictum videatur in sue, animum illi pecudi datum pro sale, ne putisceret.[*]non inscite ... putisceret Non. p. 161 [*]putisceret Non. putresceret
14
sunt autem bestiae quaedam, in quibus inest aliquid[*]aliquod BER simile virtutis, ut in leonibus, ut in canibus, in equis,[*]leonibus ut in canibus in equis BEN1 leonibus in canibus in equis RV leonibus ut in canibus ut in equis N2 in quibus non corporum solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus quosdam videmus. in homine autem summa omnis animi est et in animo rationis, ex qua virtus est, quae rationis absolutio definitur, quam etiam atque etiam explicandam putant.
Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium.
p.175
itaque et "vivere" vitem et "mori" dicimus arboremque et "novellam" et "vetulam" [*]vetulam dicimus BE et "vigere" et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus,[*]animalibus BE sic illis et apta quaedam ad naturam putare et[*]putare et BE aptare et R amputare et NV aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat,[*]circumcidat dett. circumcidet R circumdat BEN1 circumdet N2V amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint[*]possint Dav. possit ire, ut ipsae vites, si loqui possint,[*]possint A. Man. possent ita se tractandas tuendasque esse fateantur. et nunc quidem quod eam tuetur, ut de vite potissimum loquar, est id[*]id om. BE extrinsecus; in ipsa enim parum magna vis inest, ut quam optime se habere possit, si nulla cultura adhibeatur.
at vero si ad vitem sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et per se ipsa[*]ipsa Crat. ipsam moveatur, quid facturam putas? an ea, quae per vinitorem antea[*]ante BE consequebatur, per se ipsa[*]ipsa Crat. ipsam curabit? sed videsne accessuram ei curam, ut sensus quoque suos eorumque omnem appetitum et si qua sint adiuncta ei membra tueatur? sic ad illa, quae semper habuit, iunget ea, quae postea accesserint, nec eundem finem habebit, quem cultor eius habebat, sed volet secundum eam naturam, quae postea ei adiuncta erit,[*]erit (priore loco) C.F. W. Mue. sit vivere. ita similis erit ei[*]ei Bentl., Gz.; et finis boni, atque antea fuerat, neque idem tamen; non enim iam stirpis bonum quaeret, sed animalis. quid, si[*]quod si R (Quod), NV non sensus modo ei[*]modo sensus non ei BE non sensus ei modo R sit datus,[*]datus sit BE verum etiam animus hominis?[*]eciam animus hominis N2V etiam animus (animus R) est animus hominis RN1 animus est etiam animus hominis BE etiam animus, et animus hominis Vict. non necesse est et illa pristina manere, ut[*]Inter RN1 ad tuendas inter BE ut tuenda Inter N2V
p.176
tuenda sint, et[*]ut tuenda sint, et Or. ut tuendas. haec multo esse cariora, quae accesserint, animique optimam quamque partem carissimam, in eaque expletione[*]expletione explanatione R naturae summi boni finem consistere, cum longe multumque praestet mens atque ratio? sic, quod est[*]sic, quod est Se. sitque BERN1V sicque N2 Sic extitit Mdv. Librarius archetypi pro ... ē legit que extremum omnium appetendorum atque ductum[*]ductum (uc ab alt. m. in ras.) N doctum commendatione Lamb. commutatione BE commutate V comunitate R coitate N a prima commendatione naturae, multis gradibus adscendit, ut ad summum perveniret, quod cumulatur ex integritate corporis et ex mentis ratione perfecta.
15