de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae, si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque cognosceret iudicareque posset quae vis et totius esset naturae et partium singularum, continuo videret quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quas expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare posset. nunc vero a primo quidem mirabiliter occulta natura est nec perspici nec cognosci potest. progredientibus autem aetatibus sensim tardeve potius quasi nosmet ipsos cognoscimus. itaque prima illa commendatio, quae a natura nostri facta est nobis, incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit, ut salvi atque integri esse possimus. cum autem dispicere[*]dispicere NV despicere BER coepimus[*]cepimus RNV ceperimus BE et sentire quid simus et quid ab [*]add. ed. Veneta 1494 animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipimus, ad quae nati sumus.
quam similitudinem videmus in bestiis, quae primo, in quo loco natae sunt, ex eo se non commovent, deinde suo quaeque appetitu movetur.[*]movetur moventur NV serpere anguiculos, nare[*]nare natare Non. anaticulas,[*]anaticulas V aneticulas BERN anaticulos Non. volare Non. evolare
p.177
merulas, cornibus uti videmus boves,[*]videamus boves Non. boves videmus BE nepas[*]nepas RN1 Non. nespas vel vespas V vespas BEN2 aculeis, suam denique cuique naturam esse ad vivendum ducem.[*]serpere ... ducem Non. p. 145 quae similitudo in genere etiam humano apparet. parvi enim primo ortu sic iacent, tamquam omnino sine animo sint. cum autem paulum firmitatis accessit, et animo utuntur et sensibus conitunturque, ut sese[*]sese ut BE utuntur ed. Iuntina utantur erigant, et manibus utuntur et eos agnoscunt, a quibus educantur. deinde aequalibus delectantur libenterque se cum iis congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo, quod ipsis superat, aliis gratificari volunt animadvertuntque ea, quae domi fiunt, curiosius incipiuntque commentari aliquid et discere[*]et discere facere R et eorum, quos vident, volunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum aequalibus decertant, si vicerunt,[*]vicerunt Mdv.. vicerint BENV dicerint R efferunt se laetitia, victi debilitantur animosque[*]que om. BEN demittunt. quorum sine causa fieri nihil putandum est.
est enim natura sic generata vis hominis, ut ad omnem virtutem percipiendam facta videatur, ob eamque causam parvi virtutum simulacris, quarum in se habent semina, sine doctrina moventur; sunt enim prima elementa naturae, quibus auctis[*]auctis actis R virtutis quasi germen[*]germen I. F. Gronov. carmen efficitur. nam cum ita nati factique simus, ut et agendi aliquid et diligendi aliquos et liberalitatis et referendae gratiae principia in nobis contineremus atque ad scientiam, prudentiam, fortitudinem aptos animos haberemus a contrariisque rebus alienos, non sine causa eas, quas dixi, in pueris virtutum quasi scintillas videmus, e quibus accendi philosophi ratio debet, ut eam quasi deum ducem subsequens ad naturae perveniat extremum. nam, ut saepe iam dixi, in infirma aetate inbecillaque mente vis naturae quasi per caliginem cernitur; cum autem
p.178
progrediens confirmatur animus, agnoscit ille quidem[*]ille quidem Mdv. quid ille BE quidem ille RNV naturae vim, sed ita, ut progredi possit longius, per se sit tantum[*]tantum Mdv. tamen inchoata.
16
Intrandum est igitur[*]igitur est BE in rerum naturam et penitus quid ea postulet pervidendum; aliter enim nosmet ipsos nosse non possumus. quod praeceptum quia maius erat, quam ut ab homine videretur, idcirco assignatum est deo. iubet igitur nos Pythius Apollo noscere nosmet ipsos. cognitio autem haec est una nostri, ut vim corporis[*]nostri, ut vim corporis Mdv. nostri ut corporis BER vim ut nostri corporis (vim in ras., nostri ab alt. m. superscr.) N ut vim nostri corporis V animique norimus sequamurque eam vitam, quae rebus iis[*]rebus iis (hys) BE rebus (pro reb; us = rebus is) RNV ipsis[*]ipsis om. BE (vi corporis animique opponuntur res eae ipsae cf. p. 179, 7 sq) perfruatur. quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum sit, in eo quasi in[*]in (post quasi) om. NV ultimo consistere naturam, atque id esse summum bonum; quod certe universum sua sponte ipsum expeti et propter se necesse est, quoniam ante demonstratum est etiam singulas eius partes esse per se expetendas.
In enumerandis autem corporis commodis si quis praetermissam a nobis voluptatem putabit, in aliud tempus ea quaestio differatur. utrum enim sit voluptas in iis rebus, quas primas secundum naturam esse diximus, necne sit ad id, quod agimus, nihil interest. si enim, ut mihi quidem videtur, non explet bona naturae voluptas, iure praetermissa est; sin autem[*]autem om. RNV est in ea, quod quidam[*]quidem BER volunt, nihil impedit hanc nostram comprehensionem summi boni. quae enim constituta sunt prima naturae, ad ea si voluptas accesserit, unum aliquod accesserit commodum
p.179
corporis neque eam constitutionem summi boni, quae est proposita, mutaverit.
17